monumenta.ch > Hieronymus > 113
Hieronymus, Epistulae, 4, 112 HIERONYMI AD AUGUSTINUM. <<<     >>> 114. HIERONYMI AD THEOPHILUM.

Hieronymus, Epistulae, 4, 113[Alias inedita inter Epistolas. Scripta an. 405.] THEOPHILI AD HIERONYMUM. [In vulgatis hactenus libris (puto etiam in Mss. nullum enim videre contigit nobis) uno contextu iungitur breve istud Theophilensis epistolae fragmentum ad Hieronymum, subnexo ipsius Hieronymi responso ad Theophilum; nec Valesius ipse, qui bene suspicatus est, duas esse diversas lucubrationes, et priorem hanc, quae sui parte mulctata est, Alexandrino Episcopo tribuendam, alteram Bethleemitae Presbytero, satis ille bene divinavit, in quae prius fragmentum verba desineret, et quibus subsequens epistola inciperet. Nempe ad illam usque Salvatoris sententiam, «Nolite iudicare secundum faciem, sed iustum iudicium iudicate,» porrigi voluit priorem partem; exinde autem integram Hieronymi epistolam auspicatur his verbis: Ne quoquam tardius Beatitudini tuae, etc. qua ex lectione haud videmus, qui sensus extundi possit, cum nullus omnino sit, aut certe sibi contrarius; siquidem impedimenta causabatur Hieronymus, quod tardius Theophili librum Latine explicaverit, minime vero quod citius fecerit, ut verba ne quoquam tardius sonant. Nos huic errori infra occurrimus, et qui dispertienda sit lectio, demonstramus; rursus enim in hac ipsa epistola Valesius hallucinatur in annotationibus in Socratem lib. 6. cap. 14. ubi eam abs Hieronymo Paschalibus Theophili epistolis praefixam putat. Dixisset Invectivarum libro in S. Ioannem Chrysostomum, quem Theophilus Graece scripserat, Hieronymus ut ei morem gereret, Latine est interpretatus, ut in sequenti annotatione ostendemus. Caeterum quaecumque sit Valesii duplex hallucinatio, facile potuisset Martianaeus, facem illo praeferente, rectam viam ingredi, aut certe leviori damno illum ipsum aberrantem secutus esset; nam quod iuxta veterum editorum, et cuiusdam Ms. quem saepe depravatum invenimus, errorem, maluit continua orationis serie duas hasce lucubrationes iterum in unum compingere, et pro una Hieronymi ad Theophilum epistola obtrudere, plane intolerandum est. Videsis ad libri calcem, quam otiose ille Hieronymum Ioanni Chrysostomo detrahentem excuset, a Valesio autem quam supine discedat, seque misere torqueat, ut sensum aliquem ex eo contextu eliciat, iisque praecipue verbis scientes ergo dictum a Salvatore, et ne quoquam tardius, quibus utramque lucubrationem coniungit, imo vero, Humano capiti cervicem iungit equinam.] PARS QUAEDAM SIVE INITIUM.

1 [Se bene semper optasse Ioanni Chrysostomo testatur, nec temere credidisse eius accusatoribus, donec erumpente iudicio Concilii, sede sua Cplitana exturbatus, pulsusque est in exilium.]
[Antea e contrario erat, Dilectissimo atque amantissimo Papae Theophilo Episcopo Hieronymus, etc. Scilicet ex praeconcepta opinione Hieronymo hanc epistolam tribuerunt hactenus Editores, quam sibi a Theophilo missam. Latine tantum est interpretatus. Id ex ipsius Hieronymi testimonio, quod ex sequenti epist. in superiori annotatione attigimus, plane constabit. «Epistolam, inquit, tuam idcirco in Latinum verti, et huic volumini praeposui, ut omnes qui legerint sciant, me non temeritate aut iactantia, sed praeceptis Beatitudinis tuae suscepisse onus ultra vires meas.» Theophilus Chrysostomo pridem infensus ob susceptos Origenistas, non solum egit, ut a Constantinopolitana sede in exilium pelleretur, sed etiam innormem librum contumeliis, et maledictis nimis horribilem, ut Facundus l. 6. c. 5. vocat, contra illum scripsit. Hunc, quod et supra monuimus, ut Latinis quoque auribus daret Hieronymus, Theophilus petiit; haecque ipsa est epistola, qua et volumen transferendum misit atque ut transferret, deprecatus est. Equidem aut ignavia fecit, aut praepostera hominum cura, ut postrema verba, quibus id postulabat, cum ipso integro volumine desiderentur, ab ipso tamen ut breviori et mulctato contextu, non obscure indicantur. Nempe causas perditionis Chrysostomi se dicit olim credere noluisse, nunc vero postquam damnatus est, causas illas, et flagitia promere et palam facere; sciensque dictum a Salvatore, Iustum iudicium iudicate, ne cui videatur ipse in Chrysostomum iniquior, integro libro ea ipsa peccata proferre in medium, et deprecari, ut apud Occidentis quoque Ecclesias, quibuscum iugiter etiam exauctoratus Ioannes communicabat, Latina interpretatione innotescant. Porro Hieronymus, ut causae invidiam declinaret, cum redditum Latine librum remitteret, datis ad Theophilum litteris, quas modo subnectimus, et modeste satis de Chrysostomo locutus est, et ne temeritate aut iactantia id fecisse videretur, hanc ipsam, qua iubebatur, epistolam volumini eidem praefixit. A Theophilo igitur scripta est ad Hieronymum, non e contra, quod sane ipse contextus evincit, qui Graecam phrasin continuo redolet, et oratio minus compta, nec solito cursu fluens, nec Hieronymianum ingenium referens, quando interpretationis reddendae vinculis non arctatur: sententiae quoque illum minime deceant, deceant vero Theophilum. Ad haec ipsa se inscriptio falsi arguebat, nosque ut contrario sensu immutare auderemus, fecit. Erat inquam, Dilectissimo atque amantissimo Papae Theophilo Episcopo, etc. At dilectissimum atque amantissimum Papam nunquam Hieronymus Theophilum dixit, sed pro Episcopatus veneratione Beatissimum: e contra dilectissimus atque amantissimus frater continuo Hieronymus a Theophilo compellatur. Vide datas utrinque epistolas 86. 87. et sequentes. Praeterea quod Papae addebatur Episcopo, plane novum erat, ac ridiculum. Sed his piget diutius immorari.] Dilectissimo atque amantissimo fratri HIERONYMO THEOPHILUS in Domino salutem. Paucis in exordio placet iudicium veritatis: dicente autem Domino per Prophetam, Et [Locum putavimus ex Is. 51. 4. recitari, ubi tamen ex Graec. alio sensu νόμος παρ᾽ ἐμοῦ ἐξελεύσεται, καὶ ἡ κρίσις μου εἰς φῶς ἐθνῶν: et Latin. Lex a me exiet, et iudicium meum in lucem populorum. Sed alibi quoque animadvertimus, Theophilum in recitandis Scripturarum verbis non usque adeo fuisse accuratum.] iudicium meum quasi lux egreditur [Is. 51. 4], qui tenebrarum horrore circumdati sunt, nec naturam rerum clara mente perspiciunt, pudore operiuntur aeterno, et cassos se habuisse conatus ipso fine cognoscunt. Unde et nos Ioannem, qui dudum Constantinopolitanam rexit Ecclesiam, Deo placere semper optavimus; et causas perditionis eius, in quas ferebatur improvidus, nequaquam credere voluimus. Sed ille, ut caetera eius flagitia taceam, [Recole historiam ex Socrate l. VI. c. 9. 10. et seqq.] Origenistas in suam recipiens familiaritatem, et ex his plurimos in sacerdotium provehens, atque ob hoc scelus beatae memoriae hominem Dei Epiphanium, qui inter Episcopos clarum in orbe sidus effulsit, non parvo moerore contristans, meruit audire: Cecidit, cecidit Babylon [Isai. 21. 9].2 Scientes ergo dictam a Salvatore: Nolite iudicare secundum faciem; sed iustum iudicium iudicate [Ioan. 7. 24], ne quo [Caetera desiderantur, quae nos quoad sententiam supplere utcumque conati sumus in superiori nota e.]. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
Hieronymus HOME

bnf446.23 bsb4610.57 hab179.332