monumenta.ch > Hieronymus > 112
Hieronymus, Epistulae, 4, 111 AUGUSTINI AD PRAESIDIUM. <<<     >>> 113 THEOPHILI AD HIERONYMUM. PARS QUAEDAM SIVE INITIUM.

Hieronymus, Epistulae, 4, 112[Al. 89. Scripta circa finem anni 404.] HIERONYMI AD AUGUSTINUM.

1 [Respondet tandem Hieronymus ad Augustini quaestiones propositas in epistulis 56. 67. et 104. scilicet de titulo libri Ecclesiasticos scriptores enarrantis, de Petro reprehenso a Paulo in epist. ad Galatas, de translatione veteris Testamenti, ac de hederae vocabulo apud Ionam: defendens acriter scriptiones et interpretationes suas adversus Augustinum.]
Domino vere sancto ac beatissimo Papae AUGUSTINO, HIERONYMUS in Christo salutem. Tres simul epistulas, imo libellos breves per Diaconum Cyprianum, tuae dignationis accepi, diversas, ut tu nominas, quaestiones, ut ego sentio, reprehensiones opusculorum meorum continentes. Ad quas, si respondere voluero, libri magnitudine opus erit. Tamen conabor quantum facere possum, modum non egredi longioris epistulae, et festinanti fratri moram non facere: qui ante triduum quam profecturus erat, a me epistulas flagitavit; ut pene in procinctu haec qualiacumque sunt, effutire [Haud satis bene Martian. compelleret. Victorius ex sex Florentinis et aliquot Brixianis Mss. compellar.] compellerer, et tumultuario respondere sermone, non maturitate scribentis, sed dictantis temeritate: quae plerumque non in doctrinam, sed in casum vertitur: ut fortissimos quoque [al. quosque] milites subita bella conturbant, et ante coguntur fugere quam possint arma corripere.2 Caeterum nostra armatura Christus est, et Apostoli Pauli institutio, qui scribit ad Ephesios: 'Assumite arma Dei, ut possitis resistere in die malo'[Ephes. 6. 13]. Et rursum: 'State succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam iustitiae, et calceati pedes in praeparationem Evangelii pacis: super omnia accipientes scutum fidei, in quo possitis universa tela maligni ignita extinguere: et galeam salutis accipite, et gladium spiritus, quo est verbum Dei'[Ibid. 14. et seqq.]. His quondam telis rex David armatus procedebat ad praelium; et quinque lapides de torrente accipiens levigatos, nihil asperitatis et sordium inter huius saeculi turbines, in sensibus suis esse monstrabat, bibens de torrente in via: et idcirco [Reposuimus ex Victorio, et vetustioribus libris, quod Psalmi 109. versiculum ultimum alludat manifestissime: E torrente in via bibet, propterea exaltabit caput. Benedictini, et idcirco exaltatus caput superbissimum Goliath, vel ut Martian. Goliam, saltem voci caput, virgula erat apponenda.] exaltavit caput, et superbissimum Goliath suo potissimum mucrone truncavit, percutiens in fronte blasphemum [1. Reg. 17]; et in ea parte corporis vulnerans, in qua et praesumptor sacerdotii Ozias lepra percutitur [2. Paral. 26], et sanctus gloriatur in Domino dicens: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine [Psal. 4. 7]. Dicamus igitur et nos: Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo et psallam in gloria mea. Exsurge psalterium et cithara; exsurgam diluculo [Psal. 56. 8][. 9. ][et 107. 1][. 2]; ut in nobis possit impleri: Aperi os tuum, et ego adimplebo illud [Ps. 80. 11]. Et: Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa [Ps. 67. 12]. Te quoque [Benedictini, Te quoque ipsum, etc.] hoc ipsum orare non dubito, ut inter nos contendentes veritas superet. Non enim tuam quaeris gloriam, sed Christi. Cumque tu viceris, et ego vincam, si meum errorem intellexero: et e contrario me vincente, tu superas; quia non filii parentibus, sed parentes filiis thesaurizant. Et in Paralipomenon libro legimus, quod filii Israel ad pugnandum processerint mente pacifica: inter ipsos quoque gladios et effusiones sanguinis et cadavera prostratorum non suam, sed pacis victoriam cogitantes. Respondeamus igitur ad omnia; ac multiplices quaestiones, si Christus iusserit, brevi sermone solvamus. Praetermitto salutationis officia, quibus meum demulces caput: laceo de blanditiis, quibus reprehensionem mei [al. meam] niteris consolari. Ad ipsas causas veniam.3 Dicis accepisse te librum meum a quodam fratre, qui titulum non haberet, in quo Scriptores Ecclesiasticos tam Graecos quam Latinos enumeraverim. Cumque ab eo quaereres, ut tuis verbis utar, cur liminaris pagina non esset inscripta, vel quo censeretur nomine, respondisse appellari Epitaphium: et argumentaris, quod recte sic vocaretur, si eorum tantum vel vitas vel scripta ibi legisses, qui iam defuncti essent. Cum vero multorum et eo tempore quo scribebatur, et nunc usque viventium, ibi commemorentur opuscula, mirari te, cur ei hunc titulum imposuerim. Puto intelligere prudentiam tuam, quod ex opere ipso titulum potueris intelligere. Legisti enim et Graecos et Latinos, qui vitas virorum illustrium descripserunt, quod nunquam [Iidem, Epitaphium huic operi scripserint, sed, etc.] Epitaphium titulum indiderint, sed de Illustribus Viris, verbi gratia, Ducibus, Philosophis, Oratoribus, Historicis, Poetis, Epicis, Tragicis, Comicis: Epitaphium autem proprie scribitur [al. inscribitur] mortuorum: quod quidem in dormitione sanctae memoriae Nepotiani Presbyteri olim fecisse me novi. Ergo hic liber de Illustribus Viris, vel proprie de Scriptoribus Ecclesiasticis appellandus est: licet a plerisque emendatoribus imperitis, de Auctoribus dicatur inscriptus.4 Secundo loco quaeris, cur dixerim in Commentariis Epistulae ad Galatas, Paulum id, in Petro non potuisse reprehendere, quod ipse fecerat: nec in alio arguere simulationem, cuius ipse tenebatur reus: et asseris reprehensionem Apostolicam non fuisse dispensatoriam, sed veram; et me non debere docere mendacium, sed universa quae scripta sunt, ita sonare, ut scripta sunt. Ad quae primum respondeo, debuisse prudentiam tuam Praefatiunculae Commentariorum meorum meminisse, dicentis ex persona mea. 'Quid igitur ego stultus, [Benedictini, ac temerarius, qui id pollicetur, quod illi, etc. Hic porro Marius Victorinus est.] aut temerarius, qui id pollicear, quod ille non potuit? Minime: quin potius in eo, [Voculam ut Martianaeus, aliique veteres omiserant. Codex vero Palatinus 340. Quin potius ut mihi videor, cautior atque timidior, qui imbecillitatem, etc.] ut mihi videor, cautior atque timidior, quod imbecillitatem virium mearum sentiens, Origenis Commentarios secutus sum. Scripsit enim ille vir in Epistulam Pauli ad Galatas quinque [Vitiose erat propria, aut propia apud Hieronymianos editores.] proprie volumina, et decimum Stromateon suorum librum, commatico super explanatione eius sermone complevit. Tractatus quoque varios, et Excerpta, quae vel sola possent [al. possint] sufficere, composuit. Praetermitto Didymum videntem meum, et [Inscite Martianaeus post Erasmum Apollinaris nomen invexit in textum, quod iamdiu olim in plerisque emendatioribus Mss. desiderari Victorius, doctiq. alii viri testati sunt; constatque ex ipsa Praefatione Commentariorum in epist. ad Galatas, maxime vero ex ipsius Augustini responsione in subnexa epist. 116. num. 3. heic reticendum: Nam Laodicenum, inquit, cuius nomen TACES, de Ecclesia dicis nuper egressum, etc.] Laodicenum, de Ecclesia nuper egressum, et Alexandrum veterem haereticum, Eusebium quoque Emisenum, et Theodorum Heracleotem: qui et ipsi nonnullos super hac re Commentariolos reliquerunt. E quibus si vel pauca decerperem, fieret aliquid, quod non penitus contemneretur. Itaque ut simpliciter fatear, legi haec omnia, et in mente mea plurima coacervans, accito notario, vel mea, vel aliena dictavi, nec ordinis, nec verborum, interdum nec sensuum [In ipsa Praefat. memoriam retentans. Iam Domini tantum misericordiae est.] memor. Iam Domini misericordiae est, ne per imperitiam nostram ab aliis bene dicta dispereant; et non placeant inter extrancos, quae placent inter suos).' Si quid igitur reprehensione dignum putaveras in explanatione nostra, eruditionis tuae fuerat quaerere, utrum ea quae scripsimus, haberentur in Graecis, ut si illi non dixissent, tunc meam proprie sententiam condemnares: praesertim cum libere in Praefatione confessus sim, Origenis Commentarios me esse secutum, et vel mea, vel aliena dictasse; et in fine eiusdem capituli, quod reprehendis, scripserim: '(Si cui iste non placet sensus, quo nec Petrus peccasse, nec Paulus procaciter ostenditur arguisse maiorem, debet exponere, qua consequentia Paulus in altero reprehendat, quod ipse commisit).' Ex quo ostendi, me non ex definito id defendere, quod in Graecis legerem: sed ea expressisse quae legeram, ut lectoris arbitrio derelinquerem, utrum probanda essent, an improbanda.5 Tu igitur ne quod ego petieram, faceres, novum argumentum reperisti, ut assereres Gentiles qui in Christum credidissent, Legis onere liberos; eos autem qui ex Iudaeis crederent, Legi esse subiectos: ut per utrorumque personam, et Paulus recte reprehenderet eos qui Legem servarent, quasi Doctor gentium; et Petrus iure reprehenderetur, qui princeps circumcisionis id imperaverit [al. imperavit] gentibus, quod soli qui ex Iudaeis erant, debuerint observare. Hoc si placet, imo quia placet, ut quicumque credunt ex Iudaeis, debitores sint Legis faciendae: tu ut Episcopus in toto orbe notissimus, debes hanc promulgare sententiam; et in assensum tuum omnes coepiscopos trahere. Ego in parvo tuguriolo [al. turguriunculo] cum Monachis, id est, cum compeccatoribus meis, de magnis statuere non audeo, nisi hoc ingenue confiteri, me maiorum scripta legere, et in Commentariis secundum omnium consuetudinem, varias ponere explanationes, ut e multis sequatur unusquisque quod velit. Quod quidem te puto et in saeculari litteratura, et in divinis Libris legisse et probasse.6 Hanc autem explanationem quam primus Origenes in decimo Stromateon libro, ubi epistulam Pauli ad Galatas interpretatur, et caeteri deinceps interpretes sunt secuti, illa vel maxime causa subintroducunt, ut Porphyrio respondeant blasphemanti, qui Pauli arguit procacitatem, quod principem Apostolorum Petrum ausus est reprehendere, et arguere in faciem, ac ratione constringere, quod male fecerit, id est in eo errore fuerit: in quo fuit ipse, qui alium arguit delinquentem. Quid dicam de [S. Ioannes Chrysostomus, qui ante paucos menses, quam haec scriberentur, ipso die magni sabbati a Constantinopolitana Ecclesia pulsus, actusque est in exsilium, qui superiori quoque anno 403. depositus primum fuerat. Vide subsequentem epistolam, sive fragmentum Theophili ad Hieronymum.] Ioanne qui dudum in Pontificali gradu, Constantinopolitanam rexit Ecclesiam; et proprie super hoc capitulo latissimum exaravit librum, in quo Origenis et veterum sententiam est secutus? Si igitur me reprehendis errantem, patere me, quaeso, errare cum talibus; et cum me erroris mei multos socios habere perspexeris, tu veritatis tuae saltem unum astipulatorem proferre debebis. Haec de explanatione unius capituli Epistulae ad Galatas.7 Sed ne videar adversus rationem tuam niti testium numero, et occasione virorum illustrium subterfugere veritatem, nec manum audere conserere, breviter de Scripturis exempla proponam. In Actibus Apostolorum vox facta est ad Petrum, dicens: Surge, Petre, occide, et manduca [Act. 10. 13], id est, omnia animalia quadrupedum et serpentium terrae, et volatilium coeli. Quo dicto, ostenditur nullum hominem secundum naturam esse pollutum; sed aequaliter omnes ad Christi [Veronensis Ms. cum aliquot editis ad Christi Evangelum provocari.] gratiam provocari. Ad quod respondit Petrus: Absit, quia nunquam manducavi commune et immundum. Et vox ad eum de coelo secundo facta est, dicens: Quae Deus mundavit, tu ne commune dixeris. Ivit itaque Caesaream; et ingressus ad Cornelium, aperiens os suum dixit: In veritate comperi, quia non est personarum acceptor Deus: sed in omni gente qui timet eum, et operatur iustitiam, acceptus est illi. Denique cecidit Spiritus Sanctus super eos; et obstupuerunt ex circumcisione fideles, qui venerant cum Petro, quod et in nationes gratia Spiritus Sancti fuisset effusa. Tunc respondit Petrus: Numquid aquam quis prohibere potest: ut non baptizentur hi, qui Spiritum Sanctum acceperunt, sicut et nos? Et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari. Audierunt autem Apostoli et fratres qui erant in Iudaea, quia et gentes receperunt verbum Dei. Cum autem ascendisset Petrus Ierosolymam, disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione, dicentes, Quare introisti ad viros praeputium habentes, et manducasti cum illis [Act. 11. 1][. 2 ][et 3]? Quibus omni ratione exposita, novissime orationem suam hoc sermone conclusit. Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis, qui credidimus in Dominum Iesum Christum; ego quis eram, qui possem prohibere Deum? His auditis tacuerunt, et glorificaverunt Deum dicentes: Ergo et gentibus poenitentiam Deus ad vitam dedit. Rursum cum multo post tempore Paulus et Barnabas venissent Antiochiam; et congregata Ecclesia, retulissent quanta fecisset Deus cum illis: et quia aperuisset Deus gentibus ostium fidei [Act. 14. 26][. et 27], quidam descendentes de Iudaea docebant fratres atque dicebant: nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvi fieri [Act. 15. 1]. Commota igitur seditione non minima adversus Paulum et Barnabam, statuerunt ascendere, et ipsi qui accusabantur, et hi qui accusabant, ad Apostolos et Presbyteros Ierosolymam super hac quaestione. Cumque Ierosolymam perrexissent, exsurrexerunt quidam de haeresi Pharisaeorum, qui crediderant in Christum, dicentes: Oportet circumcidi eos et praecipere illis, ut servent Legem Moysi. Et cum magna super hoc verbo oriretur quaestio: Petrus solita libertate: Viri, inquit, fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus in nobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum Evangelii, et credere; et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum Sanctum sicut et nobis, et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda illorum. Nunc autem quid tentatis Deum [Deerat post Erasmum in Martianaei editione vox Deum, quam libri omnes alii praeferunt, et Graecus textus νῦν οὖν τὶ πειράζετε τὸν θεόν. Veronen. Ms. Dominum.] imponere iugum super cervicem discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus? Sed per gratiam Domini nostri Iesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi. Tacuit autem omnis multitudo, et in sententiam eius Iacobus Apostolus, et omnes simul Presbyteri transierunt.8 Haec non debent molesta esse lectori, sed et mihi et illi utilia, ut probemus ante Apostolum Paulum non ignorasse Petrum imo principem huius esse [al. fuisse] decreti, Legem post Evangelium non esse servandam. Denique tantae auctoritatis Petrus fuit, ut Paulus in epistula sua scripserit: Deinde post annos tres veni Ierosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim [Gal. 1. 18]. Rursumque in consequentibus: Post annos quatuordecim ascendi iterum Ierosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito. Ascendi autem secundum revelationem, et [Benedictini et Veronen. Ms. et exposui eis Evangelium, quod praedico inter gentes.] exposui cum eis Evangelium quod praedico in gentibus [Gal. 2. 1], ostendens se non habuisse securitatem praedicandi Evangelii, nisi Petri et [Apud eosdem Benedictinos voces caeterorum Apostolorum desiderantur: in Veronen. tantum Apostolorum: tum roboratum pro roboratus.] caeterorum Apostolorum qui cum eo erant, fuisset sententia roboratus. Statimque sequitur: Separatim autem his, qui videbantur aliquid esse; ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem. Quare separatim, et non publice [al. in publico]? Ne forte fidelibus qui ex numero Iudaeorum, Legem putabant esse servandam, et sic credendum in Domino Salvatore, fidei scandalum nasceretur. Ergo et eo tempore cum Petrus venisset Antiochiam (licet hoc Apostolorum Acta non scribant, sed affirmanti Paulo credendum sit) in faciem illi Paulus restitisse se scribit, quia reprehensibilis erat. Prius enim quam venirent quidam a Iacobo, cum gentibus edebat: cum autem venissent, subtrahebat se, et segregabat, timens cos qui ex circumcisione erant. Et consenserunt [Iidem, et consenserunt cum illo caeteri Iudaei, etc.] simulationi eius caeteri Iudaei: ita ut Barnabas adduceretur ab his in illam simulationem. Sed cum vidissem, inquit, quod non recte ingrediebantur [al. ingrediuntur] ad veritatem Evangelii, dixi Petro coram omnibus: Si tu cum sis Iudaeus, gentiliter et non Iudaice vivis, quomodo cogis gentes iudaizare? et caetera. Nulli ergo dubium est, quod Petrus Apostolus sententiae huius, cuius nunc praevaricator arguitur, primus auctor exstiterit. Causa autem praevaricationis, timor est Iudaeorum. Dicit enim Scriptura, quod primum edebat cum gentibus; cum autem venissent quidam a Iacobo, subtrahebat se, et segregabat, timens eos qui ex circumcisione erant. Timebat autem Iudaeos, quorum erat Apostolus; ne per occasionem gentilium a fide Christi recederent; et imitator pastoris boni, perderet gregem sibi creditum.9 Sicut ergo ostendimus, Petrum bene quidem sensisse de abolitione Legis Mosaicae; sed ad simulationem [Annotant Benedictini in uno e Vatic. Mss observantiae eius, in Cisterciensi, observationis haberi, in Veronensi libro observandae eius sententiae, timore, etc.] observandae eius timore compulsum: videamus an ipse Paulus qui alium arguit, tale quid fecerit. Legimus in eodem libro: Perambulabat autem Paulus Syriam et Ciliciam, confirmans Ecclesias [Act. 15. 41]: pervenitque in Derben et Lystram; et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris [Videretur pro viduae legendum Iudaeae, qui facilis non Hieronymi, sed veterum exscriptorum est lapsus; nam et Vulgatus interpres sic reddit, et, quod maius est, Graecum exemplar: γυναικός τίνος Ἰουδαίας πιστῆς: mulieris cuiusdam Iudaeae fidelis: tametsi non diffitemur in paucis aliquot libris esse χήρας, viduae. In Veronen. fidelis omittitur.] viduae fidelis, patre gentili. Huic autem testimonium reddebant qui Lystris erant, et Iconio fratres. Hunc voluit Paulus secum proficisci, et assumens circumcidit eum propter Iudaeos, qui erant in illis locis. Sciebant enim omnes quod pater eius gentilis esset [Act. 16. 1][. 2. 3.]. O beate Apostole Paule, qui in Petro reprehenderas simulationem, [Benedict. qua subtraxit se, etc. et mox cur vocula desideratur: denique in periodi fine circumcidere cogeris?] quare subtraxisset se a gentibus propter metum Iudaeorum, ab Iacobo venerant: cur Timotheum filium hominis qui gentilis, utique et ipsum gentilem, neque enim Iudaeus erat, qui non fuerat circumcisus, contra sententiam tuam circumcidi coegisti? Respondebis mihi: Propter Iudaeos, qui erant in illis locis. Qui igitur tibi ignoscis in circumcisione discipuli venientis ex gentibus, ignosce et Petro praecessori tuo, quod aliqua fecerit metu fidelium Iudaeorum. Rursum scriptum est: Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos, fratribus valedicens navigavit Syriam, et cum eo Priscilla et Aquila, et totondit sibi in Cenchreis caput; votum enim habuerat [Act. 18. 18]. Esto ibi [al. Esto ut ibi] timore Iudaeorum compulsus sit facere quod nolebat, quare comam nutrivit ex voto; et postea eam in Cenchreis totondit ex Lege, quod Nazaraei, [Reponi Gravius iubet, qui se devoverunt, uno verbo pro Deo voverint.] qui se Deo voverint, iuxta praeceptum Moysi facere consueverunt [Num. 6. 18]?10 Verum haec ad comparationem eius rei quae sequitur, parva sunt. Refert Lucas sacrae scriptor historiae: Cum venissemus Ierosolymam, libenter susceperunt nos fratres [Act. 21. 17]: et sequenti die Iacobus et omnes seniores, qui cum eo erant, Evangelio illius comprobato, dixerunt ei: Vides frater, quot millia sunt in Iudaea, qui crediderunt in Christum, et hi omnes aemulatores sunt Legis. Audierunt autem de te, quod discessionem doceas a Moyse, eorum qui per gentes sunt Iudaeorum, dicens: non debere eos circumcidere filios suos; neque secundum consuetudinem ingredi. Quid ergo est? Utique oportet convenire multitudinem: audierunt enim te supervenisse. Hoc ergo fac, quod tibi dicimus. Sunt nobis viri quatuor votum habentes super se. His assumptis, sanctifica te cum ipsis, et impende in eos, ut radant capita: et scient omnes, quid quae de te audierunt, falsa sunt; sed ambulas et ipse custodiens Legem. Tunc Paulus, assumptis viris, postero die purificatus, intravit cum illis in templum, annuntians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio. O Paule, et in hoc te rursus interrogo: cur captus raseris; cur nudipedalia exercueris de caeremoniis Iudaeorum; cur obtuleris sacrificia; et secundum Legem pro te hostiae fuerint immolatae? Utique respondebis, ne scandalizarentur qui ex Iudaeis crediderunt. Simulasti ergo te [al. abest te] Iudaeum, ut Iudaeos lucrifaceres; et hanc ipsam simulationem Iacobus, et caeteri te docuere Presbyteri: sed tamen evadere non potuisti. Orta enim seditione, cum occidendus esses, raptus es a tribuno, et ab eo missus Caesaream, sub custodia militum diligenti [Act. 23. 23], ne te Iudaei quasi simulatorem ac destructorem Legis occiderent. Atque inde Romam perveniens, in hospitio quod tibi conduxeras, Christum et Iudaeis et gentibus praedicasti [Actor. 28. 14][. 30], et sententia tua Neronis gladio confirmata est.11 Didicimus, quod propter metum Iudaeorum et Petrus et Paulus aequaliter finxerint se Legis praecepta servare. Qua igitur fronte, qua audacia Paulus in altero reprehendit [al. reprehendat], quod ipse commisit? Ego, imo alii ante me exposuerunt causam quam putaverant, non officiosum mendacium defendentes, sicut tu scribis: sed ostendentes [al. docentes] honestam dispensationem, ut et Apostolorum prudentiam demonstrarent, et blasphemantis Porphyrii impudentiam coercerent, qui Paulum et Petrum puerili dicit inter se pugnasse certamine: imo exarsisse Paulum [Aliter Gravius, exarsisse Paulum invidiae.] in invidiam virtutum Petri, et ea scripsisse iactanter, quae vel non fecerit, vel si fecerit, procaciter fecerit id in alio reprehendens quod ipse commiserit. Interpretati sunt illi ut potuerunt. Tu quomodo istum locum edisseres? utique meliora dicturus, qui veterum sententiam reprobasti.12 Scribis ad me in epistula tua [[, 'neque enim a me docendus es, quomodo intelligatur, quod idem dicit al. additur Apostolus][: Factus sum tanquam Iudaeus, 2044] [ ut Iudaeos lucrifacerem [1. Cor. 9. 20], et caetera; quae ibi dicuntur [Mss. octo, referentibus Benedictinis, atque unus Veronen. compassione misericordia, non simulatione fallaci.][ compassione misericordiae, non simulatione fallaciae. Fit enim tanquam aeger, qui ministrat aegroto, non cum se febres habere mentitur; sed cum animo condolentis cogitat, quemadmodum sibi serviri vellet, si ipse aegrotaret. Nam utique Iudaeus erat; Christianus autem factus, non Iudaeorum sacramenta reliquerat, quae convenienter ille populus, et legitimo tempore, quo oportebat, acceperat: ideoque suscepit ea celebranda, cum iam Christi esset Apostolus, ut doceret non esse perniciosa his, qui ea vellent, sicut a parentibus per Legem acceperant, custodire, etiam cum in Christum credidissent: non tamen in eis iam constituerent spem salutis: quoniam per Dominum Iesum salus ipsa quae illis sacramentis significabatur, advenerat.' Totius sermonis tui, quem disputatione longissima protraxisti, hic sensus est: ut Petrus non erraverit in eo, quod his qui ex Iudaeis crediderant, putaverit Legem esse servandam: sed in eo a recti linea deviarit, quod gentes coegerit iudaizare. Coegerit autem, non docentis imperio, sed conversationis exemplo. Et Paulus non contraria sit locutus his, quae ipse gesserat; sed quare Petrus eos, qui ex gentibus erant, iudaizare compelleret.&satz_en1=0&satz_en2=0&satz_en3=0&satz_en4=0&satz_en5=0&satz_von=0&satz_bis=0&domain=&lang=0&von=text&inframe=1&jumpto=Scribis ad me in epistula tua Epist. 67][, 'neque enim a me docendus es, quomodo intelligatur, quod idem dicit al. additur Apostolus][: Factus sum tanquam Iudaeus, 2044] ut Iudaeos lucrifacerem [1. Cor. 9. 20][], et caetera; quae ibi dicuntur 2045] compassione misericordiae, non simulatione fallaciae. Fit enim tanquam aeger, qui ministrat aegroto, non cum se febres habere mentitur; sed cum animo condolentis cogitat, quemadmodum sibi serviri vellet, si ipse aegrotaret. Nam utique Iudaeus erat; Christianus autem factus, non Iudaeorum sacramenta reliquerat, quae convenienter ille populus, et legitimo tempore, quo oportebat, acceperat: ideoque suscepit ea celebranda, cum iam Christi esset Apostolus, ut doceret non esse perniciosa his, qui ea vellent, sicut a parentibus per Legem acceperant, custodire, etiam cum in Christum credidissent: non tamen in eis iam constituerent spem salutis: quoniam per Dominum Iesum salus ipsa quae illis sacramentis significabatur, advenerat.' Totius sermonis tui, quem disputatione longissima protraxisti, hic sensus est: ut Petrus non erraverit in eo, quod his qui ex Iudaeis crediderant, putaverit Legem esse servandam: sed in eo a recti linea deviarit, quod gentes coegerit iudaizare. Coegerit autem, non docentis imperio, sed conversationis exemplo. Et Paulus non contraria sit locutus his, quae ipse gesserat; sed quare Petrus eos, qui ex gentibus erant, iudaizare compelleret.#Scribis ad me in epistula tua [Epist. 67] [, 'neque enim a me docendus es, quomodo intelligatur, quod idem dicit al. additur Apostolus] [: Factus sum tanquam Iudaeus, 2044] [ ut Iudaeos lucrifacerem [1. Cor. 9. 20], et caetera; quae ibi dicuntur [2045 compassione misericordiae, non simulatione fallaciae. Fit enim tanquam aeger, qui ministrat aegroto, non cum se febres habere mentitur; sed cum animo condolentis cogitat, quemadmodum sibi serviri vellet, si ipse aegrotaret. Nam utique Iudaeus erat; Christianus autem factus, non Iudaeorum sacramenta reliquerat, quae convenienter ille populus, et legitimo tempore, quo oportebat, acceperat: ideoque suscepit ea celebranda, cum iam Christi esset Apostolus, ut doceret non esse perniciosa his, qui ea vellent, sicut a parentibus per Legem acceperant, custodire, etiam cum in Christum credidissent: non tamen in eis iam constituerent spem salutis: quoniam per Dominum Iesum salus ipsa quae illis sacramentis significabatur, advenerat.' Totius sermonis tui, quem disputatione longissima protraxisti, hic sensus est: ut Petrus non erraverit in eo, quod his qui ex Iudaeis crediderant, putaverit Legem esse servandam: sed in eo a recti linea deviarit, quod gentes coegerit iudaizare. Coegerit autem, non docentis imperio, sed conversationis exemplo. Et Paulus non contraria sit locutus his, quae ipse gesserat; sed quare Petrus eos, qui ex gentibus erant, iudaizare compelleret." target="_parent">Epist. 67], 'neque enim a me docendus es, quomodo intelligatur, quod idem dicit [al. additur Apostolus]: Factus sum tanquam Iudaeus, [Supplevimus ex Veronen. Mss. et Benedictinorum editione, ut Iudaeos lucrifacerem, quae in aliis editis desiderantur.] ut Iudaeos lucrifacerem [1. Cor. 9. 20], et caetera; quae ibi dicuntur [Mss. octo, referentibus Benedictinis, atque unus Veronen. compassione misericordia, non simulatione fallaci.] compassione misericordiae, non simulatione fallaciae. Fit enim tanquam aeger, qui ministrat aegroto, non cum se febres habere mentitur; sed cum animo condolentis cogitat, quemadmodum sibi serviri vellet, si ipse aegrotaret. Nam utique Iudaeus erat; Christianus autem factus, non Iudaeorum sacramenta reliquerat, quae convenienter ille populus, et legitimo tempore, quo oportebat, acceperat: ideoque suscepit ea celebranda, cum iam Christi esset Apostolus, ut doceret non esse perniciosa his, qui ea vellent, sicut a parentibus per Legem acceperant, custodire, etiam cum in Christum credidissent: non tamen in eis iam constituerent spem salutis: quoniam per Dominum Iesum salus ipsa quae illis sacramentis significabatur, advenerat.' Totius sermonis tui, quem disputatione longissima protraxisti, hic sensus est: ut Petrus non erraverit in eo, quod his qui ex Iudaeis crediderant, putaverit Legem esse servandam: sed in eo a recti linea deviarit, quod gentes coegerit iudaizare. Coegerit autem, non docentis imperio, sed conversationis exemplo. Et Paulus non contraria sit locutus his, quae ipse gesserat; sed quare Petrus eos, qui ex gentibus erant, iudaizare compelleret.13 Haec ergo summa est quaestionis, imo sententiae tuae: ut post Evangelium Christi, bene faciant Iudaei credentes, si Legis mandata custodiant, hoc est, si sacrificia offerant, quae obtulit Paulus, si filios circumcidant, si sabbatum servent, ut Paulus, in Timotheo, et omnes observavere Iudaei. Si hoc verum est, in Cerinthi et Ebionis haeresim delabimur, qui credentes in Christo propter hoc solum a Patribus anathematizati sunt, quod Legis caeremonias Christi Evangelio miscuerunt; et sic nova confessi sunt, ut vetera non omitterent. Quid dicam de Ebionitis, qui Christianos esse se simulant? Usque hodie per totas Orientis synagogas inter Iudaeos haeresis est, quae dicitur [Antea erat Mineorum. Sunt autem Minaei, quod praestat admonuisse, ex Hebraico , quod idem sonat atque αἰρετικοὺς, haereticos, quemadmodum eorum quoque doctrinam quod est αἵρεσιν, haeresim κατ᾽ ἔτοχην veteres appellabant. Quod vero heic Hieron. notat, ex Hebraeorum monumentis confirmatur, in quibus proditum est, temporibus Gamalielis senioris adeo invaluisse , Minaeos, ut necesse habuerint peculiarem in illos imprecandi formulam excogitare. Hi vero Christianos facile respiciebant, quos , Minim in suis Commentariis usque hodie vocant.] Minaeorum, et a Pharisaeis nunc usque damnatur: quos vulgo Nazaraeos nuncupant, qui credunt in Christum Filium Dei, natum de virgine Maria, et eum dicunt esse, qui sub Pontio Pilato passus est, et resurrexit, in quem et nos credimus: sed dum volunt et Iudaei esse et Christiani, nec Iudaei sunt, nec Christiani. Oro ergo te, ut qui nostro vulnusculo medendum putas, quod acu foratum, imo punctum, ut dicitur, huius sententiae medearis vulneri, quod lancea, et ut ita dicam, phalaricae [Teli praegrandis genus.] mole percussum est. NEQUE ENIM eiusdem est criminis in explanatione Scripturarum diversas maiorum sententias ponere, et haeresim sceleratissimam rursum in Ecclesiam introducere. Sin autem haec nobis incumbit necessitas, ut Iudaeos cum legitimis suis suscipiamus, et licebit eis observare in Ecclesiis Christi, quod exercuerunt in synagogis satanae: dicam quod sentio, non illi Christiani fient, sed nos Iudaeos facient.14 Quis enim hoc Christianorum patienter audiat, quod in tua epistula continetur: Iudaeus erat Paulus, Christianus autem factus, non Iudaeorum sacramenta reliquerat, quae convenienter ille populus, et legitimo tempore, quo oportebat, acceperat: ideoque suscepit [al. sed ideo susceperat] celebranda ea, cum iam Christi esset Apostolus; ut doceret non esse perniciosa his qui ea vellent sicut a parentibus per Legem acceperant, custodire. Rursum obsecro te, ut pace tua meum dolorem audias: Iudaeorum Paulus caeremonias observabat, cum iam Christi esset Apostolus: et dicis eas non esse perniciosas his qui eas vellent, sicut a parentibus acceperant, custodire? Ego e contrario loquar, et reclamante mundo, libera voce pronuntio [al. pronuntiem]: caeremonias Iudaeorum, et perniciosas esse et mortiferas Christianis; et quicumque eas observaverit, sive ex Iudaeis, sive ex gentibus, eum in barathrum diaboli devolutum. Finis enim Legis Christus ad iustitiam omni credenti [Rom. 10. 4]: Iudaeo scilicet et Gentili. Neque enim omni credenti erit finis ad iustiam, si Iudaeus excipitur. In Evangelio legimus: Lex et Prophetae usque ad Ioannem Baptistam [Matth. 11. 12]. Et in alio loco: Propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere: quia non solum solvebat sabbatum; sed et Patrem suum dicebat esse Deum, aequalem se faciens Deo [Ioan. 5. 18]. Et iterum: De plenitudine eius nos omnes accepimus, gratiam pro gratia; quia Lex per Moysen data est, gratia autem et veritas per Iesum Christum facta est [Ioan. 1. 15]. Pro Legis gratia quae praeteriit, gratiam Evangelii accepimus permanentem; et pro umbris et imaginibus veteris Instrumenti, veritas per Iesum Christum facta est. Ieremias quoque ex persona Dei vaticinatur: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo domui Israel, et domui Iuda testamentum novum: non secundum testamentum quod disposui patribus eorum, in die [Benedictini, quando, pro qua.] qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti [Ierem. 31. 31]. Observa quid dicat, quod non populo gentilium, [Undecim penes Benedictinos Mss. quibuscum Veron. cum quo ante non fecerat Testamentum Martianaeus annotat ex quampluribus aliis fuerat pro fecerat.] ei qui ante non receperat Testamentum; sed populo Iudaeorum, cui Legem dederat per Moysen, Testamentum novum Evangelii repromittat: ut nequaquam vivant in vetustate litterae, sed in novitate spiritus. Paulus autem super cuius nunc nomine quaestio ventilatur, crebras huiusmodi ponit sententias: e quibus brevitatis studio pauca subnectam. Ecce ego Paulus dico vobis, quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil [Victorius proderit reposuit ex Vulgato et Graeco textu, ὠφελὴσει.] prodest [Gal. 5. 2]. Et iterum: Evacuati estis a Christo, qui in Lege iustificamini, a gratia excidistis. Et infra: Si spiritu ducimini, iam non estis sub Lege. Ex quo apparet, qui sub Lege est, non [Martian. post Erasmum dispensatione, renuentibus Mss.] dispensative, ut nostri voluere maiores; sed vere, ut tu intelligis, eum Spiritum Sanctum non habere. Qualia autem sint praecepta legalia, Domino docente, discamus. Ego, inquit, dedi eis praecepta non bona, et iustificationes, in quibus non vivant in eis. Haec dicimus non quo Legem iuxta Manichaeum et Marcionem destruamus, quam et sanctam, et spiritualem iuxta Apostolum novimus; sed quia postquam venit fides et temporum plenitudo, misit Deus filium suum [Ex Graeco γενόμενος ἐκ γυναικὸς: sic enim Mss. habent, factum, non natum, ut vulgati plerique; tametsi in aliquot etiam Graecis libris γενόμενον occurrat.] factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus; et nequaquam sub paedagogo, sed sub adulto, et Domino haerede vivamus.15 Sequitur in Epistula tua: Non ideo Petrum emendavit, quod paternas traditiones observaret: quod si facere vellet, nec mendaciter, nec incongrue faceret. Iterum dico: quandoquidem [al. quando] Episcopus es, Ecclesiarum Christi magister, ut probes verum esse quod asseris suscipe aliquem Iudaeorum, qui factus Christianus, natum sibi filium circumcidat, qui observet sabbatum, qui abstineat a cibis quos Deus creavit ad utendum cum gratiarum actione; qui quartadecima die mensis primi agnum mactet ad vesperam; et cum hoc feceris, imo non feceris (scio enim te Christianum, et rem sacrilegam non esse facturum) velis nolis, tuam sententiam reprobabis: et tunc scies opere, difficilius esse confirmare sua, quam aliena reprehendere. [Benedictin. An ne, etc. forte typothetarum mendo.] Ac ne forsitan tibi non crederemus, imo non intelligeremus quid diceres (frequenter enim in longum sermo protractus caret intelligentia: et dum [Iidem non sentitur, ab imperitis, minus reprehendit, inculcas, etc. tum Hoc ergo Iudaeorum, etc. a quorum lectione nec Veronensis liber variat, nisi quod reprehenditur, loco reprehendit, rectius legit.] non sentitur, minus reprehenditur) inculcas et replicas: Hoc Iudaeorum Paulus dimiserat, quod malum habebant. Quod est malum Iudaeorum, quod Paulus dimiserat? Utique illud quod sequitur: quod ignorantes Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti [Rom. 10. 3]. 'Deinde quod post passionem et resurrectionem Christi, dato ac manifestato sacramento gratiae secundum ordinem Melchisedech, adhuc putabant vetera sacramenta, non ex consuetudine solemnitatis, sed ex necessitate salutis esse celebranda: quae tamen si nunquam fuissent necessaria, infructuose atque inaniter pro eis Machabaei martyres fierent.' Postremo illud quod praedicatores gratiae Christianos Iudaei, tanquam hostes Legis persequerentur [al. persequebantur]. 'Hos atque huiusmodi errores et vitia dicit se [Martianaeus cum plerisque aliis editis, quibus Veronen. Ms. concinnit, dicit se damnare, et ut stercora arbitratur. Vide Epistolam 67. num. 6. not. e.] damna et ut stercora arbitratum, ut Christum lucrifaceret'[Phil. 3. 8].16 Didicimus per te, quae Apostolus Paulus mala reliquerit Iudaeorum: rursum te docente discamus, quae bona eorum tenuerit. [Observationes, inquies, Legis, quas more patrio celebrant: sicut ab ipso Paulo celebratae sunt, sine ulla salutis necessitate.] Id quid velis dicere, sine ulla salutis necessitate, non satis intelligo. Si enim salutem non afferunt, cur observantur? Si autem observanda sunt, utique salutem afferunt: maxime quae observata, martyres faciunt. Non enim observarentur, nisi afferrent salutem. Neque enim indifferentia sunt inter bonum et malum, sicut Philosophi disputant. Bonum est continentia, malum est luxuria. Inter utrumque indifferens, ambulare, [Victorius maluit egerere. Veronen. Ms. addit vestiri: in reliquis impressae lectioni consentit.] digerere alvi stercora, capitis naribus purgamenta proiicere, sputis rheumata iacere. Hoc nec bonum, nec malum est: sive enim feceris, sive non feceris, nec iustitiam habebis, nec iniustitiam. Observare autem Legis caeremonias, non potest esse indifferens: sed aut bonum est, aut malum est. Tu dicis bonum, ego assero malum: et malum non solum his qui ex gentibus; sed et his qui ex Iudaico populo crediderunt. In hoc, ni fallor, loco, dum aliud vitas, in aliud devolveris. Dum enim metuis Porphyrium blasphemantem, in Ebionis incurris laqueos, his qui credunt ex Iudaeis, observandam Legem esse decernens. Et quia [al. qui] periculosum intelligis esse quod dicis, rursum illud superfluis verbis temperare conaris, sine ulla salutis necessitate: [Benedictini, qui cum negandi particula hunc locum in Augustini epistola LXVII. num. 7. legerant, heic apud Hieronymum eamdem expungunt, quod quidem cum aliquo veri sensus, aut perspicuitatis dispendio est; tametsi Ms. quoque Veronens. suffragetur.] non sicut Iudaei celebranda putant, aut fallaci simulatione, quod Paulus in Petro reprehenderat.17 Petrus igitur simulavit Legis custodiam. Iste autem reprehensor Petri, audacter observavit legitima. Sequitur enim in epistula tua: 'Nam si propterea illa sacramenta celebravit, quia se simulavit Iudaeum, ut illos lucrifaceret; cur non etiam sacrificavit cum gentibus, quia et his qui sine Lege erant, tanquam sine Lege factus est, ut eos quoque lucrifaceret [1. Cor. 9. 21]? nisi quia et illud fecit, ut natura Iudaeus; et hoc totum dixit, non ut Paulus se fingeret esse quod non erat, sed ut misericorditer ita subveniendum esse sentiret, ac si ipse in eo errore laboraret; non scilicet mentientis astu, sed compatientis affectu.' Bene defendis Paulum, quod non simulaverit errorem Iudaeorum; sed vere fuerit in errore. Neque imitari Petrum voluerit mentientem, [Duo Vaticani Mss. apud Benedictinos, ut quod non erat, metu Iudaeorum simularet. Veronen., metum Iudaeorum simularet.] ut quod erat, metu Iudaeorum dissimularet: sed tota libertate Iudaeum esse se diceret. Nova clementia Apostoli; dum Iudaeos Christianos vult facere, ipse Iudaeus factus est. Non enim poterat luxuriosos ad frugalitatem reducere, nisi se luxuriosum probasset, et misericorditer, ut ipse dicis, subvenire miseris, nisi se miserum ipse sentiret. Vere enim miselli et misericorditer deplorandi, qui contentione sua et amore legis abolitae Apostolum Christi fecere Iudaeum. Nec multum interest inter meam et tuam sententiam, qua ego dico, et Petrum et Paulum timore fidelium Iudaeorum, Legis exercuisse, imo simulasse mandata: tu autem asseris hoc eos fecisse clementer; non mentientis astu, sed compatientis affectu, dummodo illud constet, vel metu, vel misericordia eos simulasse se esse quod non erant. Illud autem argumentum quo adversum nos uteris, quod et gentilibus debuerit gentilis fieri, si Iudaeis Iudaeus factus est, magis pro nobis facit. Sicut enim non fuit vere Iudaeus, sic nec vere gentilis erat. Et sicut non fuit vere gentilis, sic nec vere Iudaeus erat. In eo autem imitator gentium est, quia praeputium recipit in fide Christi: et indifferenter permittit vesci cibis quos damnant Iudaei, non cultum, ut tu putas, idolorum. In Christo enim Iesu, nec circumcisio est aliquid, nec praeputium, sed observatio mandatorum Dei [Gal. 5. 6. et cap. 6. 15].18 Quaeso igitur te, et iterum atque iterum obsecro [al. deprecor], ut ignoscas disputatiunculae meae: et quod modum meum egressus sum, tibi imputes, qui coegisti ut rescriberem [al. scriberem], et mihi cum Stesichoro oculos abstulisti. Neque me putes magistrum esse mendacii, qui sequor Christum dicentem: Ego sum via, veritas, et vita [Ioan. 14. 6]; nec potest fieri, ut veritatis cultor, mendacio colla submittam. Neque mihi imperitorum plebeculam concites, qui te venerantur ut Episcopum, et in Ecclesia declamantem, Sacerdotii honore suspiciunt: me autem aetatis ultimae et pene decrepitum, ac Monasterii et ruris secreta sectantem parvipendunt. Et quaeras tibi quos doceas, sive reprehendas. Ad nos enim tantis maris atque terrarum spatiis a te divisos vix vocis tuae sonus pervenit. Et si forsitan litteras scripseris, ante eas Italia ac Roma suscipient, quam ad me cui mittendae sunt, deferantur.19 Quod autem in aliis quaeris epistulis: cur prior mea in libris Canonicis interpretatio asteriscos habeat et virgulas praenotatas; et postea aliam translationem absque his signis ediderim: pace tua dixerim, videris mihi non intelligere, quod quaesisti. Illa enim interpretatio Septuaginta Interpretum est: et ubicumque virgulae, id est obeli sunt, significatur quod Septuaginta plus dixerint, quam habetur in Hebraeo. Ubi autem asterisci, id est, stellulae praelucentes, ex Theodotionis editione ab Origene additum est: Et ibi Graeca transtulimus: hic de ipso Hebraico, quod intelligebamus, expressimus: sensuum potius veritatem, quam verborum ordinem interdum conservantes. Et miror quomodo Septuaginta Interpretum libros legas, non puros ut ab eis editi sunt, sed ab Origene emendatos, sive [Impressam lectionem etiam Veronen. Ms. confirmat; et sensus congruus est magis, ut fidem, quantam S. Augustinus in LXX. exemplaribus constituebat, enervet. Monet autem Victorius in sex Brixianis Mss. haberi correctos, quemadmodum et vulgati quidam legunt; quod non probatur, cum emendare, et corrigere idem sit. Ipse legendum potius censet correptos, hoc est reprehensos, quam lectionem sex codices Mss. ex Florentia praeferre testis est; sed in eumdem ac correctos recidit sensum.] corruptos per obelos et asteriscos; et Christiani hominis interpretatiunculam non sequaris, praesertim cum ea quae addita sunt, ex hominis Iudaei atque blasphemi post passionem Christi, editione transtulerit. Vis amator esse verus Septuaginta Interpretum? Non legas ea quae sub asteriscis sunt, imo rade de voluminibus, ut veterum te fautorem probes. Quod si feceris, omnes Ecclesiarum Bibliothecas damnare cogeris. Vix enim unus aut alter invenietur liber, qui ista non habeat.20 Porro quod dicis non debuisse me interpretari post veteres, et novo uteris syllogismo: aut obscura fuerunt quae interpretati sunt Septuaginta, aut manifesta. Si obscura, te quoque in illis falli potuisse credendum est. Si manifesta, illos in eis falli non potuisse, perspicuum est. Tuo tibi sermone respondeo. Omnes veteres tractatores qui nos in Domino praecesserunt, et qui Scripturas sanctas interpretati sunt, aut obscura interpretati sunt, aut manifesta. Si obscura, quomodo tu ausus es post eos disserere, quod illi explanare non potuerunt? Si manifesta, superfluum est te voluisse disserere, quod illos latere non potuit: maxime in explanatione Psalmorum, quos apud Graecos interpretati sunt multis voluminibus, primus Origenes, secundus Eusebius Caesariensis, tertius Theodorus Heracleotes, quartus Asterius Scythopolitanus, quintus Apollinaris Laodicenus, sextus Didymus Alexandrinus. Feruntur et diversorum in paucos Psalmos opuscula. Sed nunc de integro Psalmorum corpore dicimus. Apud Latinos autem Hilarius Pictaviensis, et Eusebius Vercellensis Episcopi, Origenem et Eusebium transtulerunt, quorum priorem et noster Ambrosius in quibusdam secutus est. Respondeat mihi prudentia tua, quare tu post tantos et tales Interpretes in explanatione Psalmorum diversa senseris. Si enim obscuri sunt Psalmi, te quoque in eis falli potuisse credendum est. Si manifesti, illos in eis falli potuisse non creditur: ac per hoc utroque modo superflua erit interpretatio tua, et hac lege post priores nullus loqui audebit, et quodcumque alius occupaverit alius de eo licentiam scribendi non habebit. QUIN POTIUS humanitatis tuae est, in quo veniam tibi tribuis, indulgere et caeteris. Ego enim non tam vetera abolere conatus sum, quae linguae meae hominibus emendata de Graeco in Latinum transtuli, quam ea testimonia quae a Iudaeis praetermissa sunt vel corrupta, proferre in medium; ut scirent nostri quid Hebraica Veritas contineret. Si cui legere non placet, nemo compellit invitum. Bibat vinum vetus cum suavitate, et nostra musta contemnat, quae in explanatione priorum edita sunt; ut sicubi illa non intelliguntur, ex nostris manifestiora fiant. Quod autem genus interpretationis in Scripturis sanctis sequendum sit, liber quem scripsi de Optimo genere interpretandi, et omnes Praefatiunculae divinorum Voluminum, quas editioni nostrae praeposuimus, explicant; ad illasque prudentem lectorem remittendum puto. Et si me, ut dicis, in novi Testamenti emendatione suscipis, exponisque causam cur suscipias; quia plurimi linguae Graecae habentes scientiam, de meo possint opere iudicare: eamdem integritatem debueras etiam in veteri credere Testamento, quod non nostra confinximus; sed ut apud Hebraeos invenimus, divina transtulimus. Sicubi dubitas, Haebraeos interroga.21 Sed forte dices: quid si Hebraei aut respondere noluerint, aut mentiri voluerint? Tota frequentia Iudaeorum in mea interpretatione reticebit? Nullusque inveniri poterit, qui Hebraeae linguae habeat notitiam [al. notionem]: aut omnes imitabuntur illos Iudaeos, quos dicis in Africae repertos oppidulo, in meam conspirasse calumniam? Huiuscemodi enim in epistula tua texis fabulam: 'Quidam frater noster Episcopus, cum lectitari instituisset in Ecclesia cui praeest, interpretationem tuam, movit quiddam longe aliter a te positum apud Ionam Prophetam, quam erat omnium sensibus memoriaeque inveteratum, et tot aetatum successionibus decantatum. Factusque est tantus tumultus in plebe, maxime Graecis arguentibus et inclamantibus calumniam falsitatis, ut cogeretur Episcopus [Perstat sententia, quam supra in hunc locum Augustinianae epist. 104. exposui de Oea civitate pro ea pronomine intelligenda. Vid. nos; heic autem Veronens. Ms. eorum pro ea. Mox quod Martianaeus notat in Cluniacensi Ms. ex eiusdem calligraphi emendatione legi, utrum autem illi imperitia, an malitia fecerint nescio. Sed hoc esse, etc. nobis quidem glossema ineptum videtur: nihil enim deesse in textu, et verbum fecerint, subaudiri, iampridem monuerat contra Erasmum Victorius. Gravius autem, flagitare utrum aut illi imperitia, an malitia hoc esse in Hebraeis codicibus responderent, quod et Graeci et Latini habebant, quam germanam lectionem praetendit.] (ea quippe civitas erat) Iudaeorum testimonium flagitare. Utrum autem illi imperitia, an malitia, hoc esse in Hebraeis codicibus responderunt, quod et Graeci et Latini habebant, atque dicebant. Quid plura? Coactus est homo velut mendacium [al. mendositatem] corrigere, volens post magnum periculum non remanere sine plebe. Unde etiam nobis videtur aliquando in nonnullis te quoque falli potuisse.22 Dicis me in Ionam Prophetam male quiddam interpretatum, et seditione populi conclamante, propter unius verbi dissonantiam Episcopum pene Sacerdotium perdidisse; et quid sit illud quod male interpretatus sim, subtrahis, auferens mihi occasionem defensionis meae, ne quidquid dixeris, me respondente solvatur: nisi forte, ut ante annos plurimos, cucurbita venit in medium, asserente illius temporis Cornelio [Conferenda sunt isthaec ex Commentariis in Ionam cap. 4. «In hoc loco quidam Canthelius de antiquissimo genere Corneliorum, sive ut ipse iactat, de stirpe Asinii Pollionis, dudum Romae dicitur me accusasse sacrilegii, quod pro cucurbita hederam transtulerim: timuit videlicet, ne si pro cucurbitis, hederae nascerentur, unde occulte, et tenebrose biberet, non haberet: et revera in ipsis cucurbitis vasculorum, quas vulgo Saucomarias vocant, solent Apostolorum imagines adumbrare, ex quibus et ille non suum sibi nomen assumpsit. Quod si tam facile vocabula commutantur, ut pro Corneliis seditiosis tribunis, Aemilii Consules appellentur, miror cur mihi non liceat hederam transferre pro cucurbita.» Proinde Victorius monet, heic loci et copulam abradendam, legendumque Cornelio Asinio Pollione, quod qui ex duabus familiis se venire iactaret, eius simul nomina iungenda sint. Erasmus e contra duos in uno homine celebriores criticos, censoresque litteratorum innui constituit, ut Ciceronis aemulum fuisse Asinium Pollionem e Seneca compertum est. Certe hoc sensu in Apologetico contra Ruffinum libro 1. contra invidos, inquit, loquor, et Luscium Lanuvinum, vel Asinium Pollionem de genere Corneliorum styli mei mucro convulnerat. Praeterea Mss. atque editi plerique omnes et retinent.] et Asinio Pollione, me hederam pro cucurbita transtulisse. Super qua re in Commentario Ionae Prophetae plenius respondimus. Hoc tantum nunc dixisse contenti, quod in eo loco ubi Septuaginta Interpretes cucurbitam, [Repugnat Barberinus Hexaplorum codex, qui Aquilam ac Theodotionem κυκεῶνα interpretatos fuisse docet, ipsam nempe Hebraicam vocem Graecis litteris expressam, cum forte quid illa sibi vellet, ignorarent. Sed Hieron. constanter in Commentar. quoque in hunc locum, secuti, inquit, sumus veteres translatores, qui et ipsi hederam interpretati sunt, quae Graece appellatur κισσὸς, aliud enim quod dicerent, non habebant. In Veronensi Ms. pro κισσὸς heic est; ΚΙΚΗΟΝ, ut fere suspicemur, scriptum olim ab Hieronymo, Aquila et Theodotion, κυκεῶνα, reliqui hederam transtulerunt, id est κισσὸν, factumque Graecarum vocum occursu, ut intermedia verba quae supplemus, scribarum solemni errore omitterentur.] et Aquila cum reliquis hederam transtulerunt, id est, κισσὸν, in Hebraeo volumine CICEION scriptum est [al. habetur], quam vulgo Syri [Martianaeus Ciceia. Martinius in Prooemio ad Pugionem Fidei legit ex Mss. quiquayan, et supra quiquayon, sic nempe qui litteris Hebraeam expressam invenire est: in Veronensi autem Ms. ΚΟΥΚΑΙΟΝ, et ΚΗΚΗΑΝ; ex quo falli et fallere antiquiores editiones perspicuum est, in quibus pro Ciceiam, Elkeroa, quod Arabicum nomen est, substituitur ex ingenio; nam Mss. omnes refragantur, et alioqui constat, tamdiu ab Hebraica non dissidere Syriacam linguam, imo Cicaion Hebraeorum Syris esse Cicaian mutato de more o in a, nam o vocali prorsus carere, eius linguae magistri docent.] CICEIAM vocant. Est autem genus virgulti, lata habens folia, in modum pampini. Cumque plantatum fuerit, cito consurgit [Confer in Ionam Commentarios loco citato, unde etiam videas falli multos, et praesertim Rabbinos Kimchium in lib. rad. et Iarkium post Maimonidem, qui Ciceion computant inter herbas. Huc quoque pertinet, quod Herodotus lib. 2. cap. 94. de Ciceio tradit, sic enim inquit, καλέουσι μὲν Αἵγύπτιοι ΚΙΚΙ: et Plinius lib. 15. c. VII. Cici arborem in Aegypto copiosam, alii Crotonem, alii fili, alii sesamum agreste appellant. Rectius alii Ricinum putant, vulgo palmam Christi, quod frondis figura palmam expansis digitis quodammodo referat.] in arbusculam absque ullis calamorum et hastilium adminiculis, quibus et cucurbitae et hederae indigent, suo trunco se sustinens. Hoc ergo verbum de verbo edisserens, si CICEION transferre voluissem, nullus intelligeret: si cucurbitam, id dicerem quod in Hebraico non habetur: hederam posui, ut [Alicubi certis invenimus pro caeteris. Nempe cum Hebraico Ciceion neque cucurbita τῶν LXX. et veteris Latini interpretis, neque hedera satis responderent, hanc tamen praetulit, ut cum aliquot bonis interpretibus faceret.] caeteris interpretibus consentirem. Sin autem Iudaei vestri, ut ipse asseris, malitia vel imperitia, hoc dixerunt esse in voluminibus Hebraeorum, quod in Graecis et Latinis codicibus continetur, manifestum est eos aut Hebraeas litteras ignorare, aut ad irridendos cucurbitarios voluisse mentiri. Peto in fine epistulae, ut quiescentem senem olimque veteranum militare non cogas, et rursum de vita periclitari. Tu qui iuvenis es, et in Pontificali culmine constitutus, doceto populos, et novis Africae frugibus Romana tecta locupletato. Mihi suflicit cum auditore et lectore pauperculo in angulo monasterii susurrare.
Hieronymus HOME

bnf446.23 bsb4610.57 hab179.332

Hieronymus, Epistulae, 4, 111 AUGUSTINI AD PRAESIDIUM. <<<     >>> 113 THEOPHILI AD HIERONYMUM. PARS QUAEDAM SIVE INITIUM.
monumenta.ch > Hieronymus > 112