monumenta.ch > Hieronymus > 102
Hieronymus, Epistulae, 4, 101 AUGUSTINI AD HIERONYMUM. <<<     >>> 103. AD AUGUSTINUM.

Hieronymus, Epistulae, 4, 102[Alias 91. Scripta paulo post superiorem.] HIERONYMI AD AUGUSTINUM.

1 [Acceptis Augustini epistulis quae continent quaestionem de mendacio officioso, dubitans etiamnum an eius sit, negat se responsurum, nisi sit certius de auctore. Meminit et Ruffini ficto nomine.]
Domino vere Sancto, ac beatissimo Papae AUGUSTINO HIERONYMUS in Domino salutem. In ipso profectionis articulo sancti filii nostri Asterii Hypodiaconi, necessarii mei, beatitudinis tuae litterae [Iidem, litterae supervenerunt.] ad me pervenerunt, quibus satisfacis, te contra parvitatem meam librum Romam non misisse. Hoc nec ego factum audieram, sed epistulae cuiusdam quasi ad me scriptae per fratrem nostrum Sysinnium Diaconum huc exemplaria pervenerunt: in qua hortaris me, ut παλινωδιαν super quodam Apostoli capitulo canam, et imiter Stesichorum inter vituperationem et laudes Helenae fluctuantem, ut qui detrahendo oculos perdiderat, laudando receperit. Ego simpliciter fateor dignationi tuae, licet stylus et [Argumentationes Graeci ἐπιχειρὴματα appellant teste Cicerone ad Herennium.] ἐπιχειρήματα tua mihi viderentur: tamen non temere exemplaribus litterarum credendum putavi; ne forte me respondente, laesus iuste expostulares, quod probare ante debuissem tuum esse sermonem, et sic rescribere. Accessit ad moram sanctae et venerabilis Paulae longa infirmitas. Dum enim languenti multo tempore assideremus [al. assidemus], pene epistulae tuae, vel eius qui sub tuo nomine scripserat, obliti sumus, memores illius versiculi: Musica in luctu importuna narratio [Eccli. 22. 6]. Itaque si tua est epistula, aperte scribe, vel mitte exemplaria veriora: ut absque ullo rancore stomachi in Scripturarum disputatione versemur: et vel nostrum emendemus errorem, vel alium frustra reprehendisse doceamus.2 Absit autem a me, ut quidquam de libris tuae beatitutidinis attingere audeam. Sufficit enim mihi probare mea, et aliena non carpere. Caeterum optime novit prudentia tua, unumquemque in suo sensu abundare, et puerilis esse iactantiae, quod olim adolescentuli facere consueverant, accusando illustres viros, suo nomini famam quaerere. Nec tam stultus sum, ut diversitate explanationum tuarum me laedi putem: quia nec tu laederis, si nos contraria senserimus. Sed illa est vera inter amicos reprehensio, [Corrupte olim erat apud Lovanienses nostra opera, quam Erasmus lectionem emendavit. Nec praetereundum quod post Victorium Benedictini annotant, alludi apologum Aesopi fingentis datam cuique mortalium peram sive manticam, cuius partem alteram propriis vitiis plenam a tergo gestent, quae autem aliorum continet vitia, a fronte pendentem respiciant. Eoque spectare illud Persii in Satyris: Ut nemo in sese tentat descendere, nemo, Sed praecedenti spectatur mantica tergo;] si nostram peram non videntes, aliorum, iuxta Persium, manticam consideremus. Superest, ut diligas diligentem te; et in Scripturarum campo, iuvenis senem non provoces. Nos nostra habuimus tempora, et cucurrimus quantum potuimus: nunc te currente et longa spatia transmeante, nobis debetur otium: simulque (ut cum honore tuo et venia dixerim) ne solus mihi de Poetis aliquid proposuisse videaris, memento Daretis et Entelli [Virgil. 5. Aeneid.], et vulgaris proverbii: quod bos lassus fortius figat pedem. Tristes haec dictavimus: utinam mereremur complexus tuos, et collatione mutua vel doceremus aliqua, vel disceremus.3 Misit mihi temeritate solita, sua maledicta [Nulli non liquet, Ruffinum hoc nomine suggillari, et maledicta Invectivarum eius libros debere intelligi. Cur autem sic illum appellarit Hieronymus, diximus supra Epistola 70. ad Magnum n. 6. quem locum recole. Antea heic quoque erat Calphurnius cum aspiratione, renuentibus hanc scripturam plerisque etiam Mss.] Calpurnius, cognomento Lanarius, quae ad Africam quoque studio eius didici pervenisse. Ad quae breviter ex parte respondi, et libelli eius vobis misi exemplaria, latius opus, cum opportunum fuerit, primo missurus tempore: in quo illud cavi, ne in quoquam existimationem laederem Christianam; sed tantum ut delirantis imperitique mendacium ac vecordiam confutarem. Memento mei, sancte et venerabilis Papa. Vide quantum te diligam, ut ne provocatus quidem voluerim respondere: nec credam tuum esse, quod in altero forte reprehenderem. Frater communis suppliciter te salutat.
Hieronymus HOME

bnf446.23 bsb4610.57 hab179.332