monumenta.ch > Hieronymus > 101
Hieronymus, Epistulae, 4, 100. SIVE THEOPHILI ALEXANDRINI EPISCOPI AD TOTIUS AEGYPTI EPISCOPOS PASCHALIS ANNI 404. D. HIERONYMO INTERPRETE. <<<     >>> 102 HIERONYMI AD AUGUSTINUM.

Hieronymus, Epistulae, 4, 101[Alias 90. Scripta circa an. 402.] AUGUSTINI AD HIERONYMUM.

1 [Negat se in Hieronymum librum scripsisse, in hoc falsus, quod aliquis prolixam epistulam librum appellasset.]
Domino carissimo, et [Augustinianorum operum editores Benedictini heic desiderantissimo, in epistolae autem clausula desideratissime.] desideratissimo, et honorando in Christo fratri, et compresbytero HIERONYMO, AUGUSTINUS in Domino salutem. 'Audivi pervenisse in manus tuas litteras meas; sed quod adhuc rescripta non merui, nequaquam imputaverim dilectioni tuae. Aliquid proculdubio impedimenti fuit. Unde agnosco, Dominum a me potius deprecandum, ut tuae voluntati det facultatem mittendi, quod rescripseris. Nam rescribendi iam dedit, quia cum volueris, facillime poteris.2 'Etiam hoc [Iidem, Etiam hoc ad me sane perlatum, utrum quidem, etc.], quod ad me sane perlatum est, utrum quidem crederem, dubitavi; sed hinc quoque tibi aliquid utrum scriberem, dubitare non debui [Martianaeus, Hoc autem breve est, suggestum, etc.]. Hoc autem brevi, suggestum esse caritati tuae a nescio quibus fratribus, mihi dictum est, quod librum adversus te scripserim, Romamque miserim. Hoc falsum esse noveris: Deum nostrum testor, hoc me non fecisse, sed si forte aliqua in aliquibus scriptis meis reperiuntur, in quibus aliter aliquid quam tu sensisse reperiar, non contra te dictum, sed quod mihi videbatur, a me scriptum esse, puto te debere cognoscere: aut si cognosci non potest, credere. Ita sane hoc dixerim, ut ego non tantum paratissimus sim, si quid te in meis scriptis moverit, fraterne accipere quid contra sentias, aut de correctione mea, aut de ipsa tua benevolentia gavisurus; verum etiam hoc a te postulem, et flagitem.3 'O si licuisset, et si non cohabitante, saltem vicino te in Domino perfrui ad crebrum et dulce colloquium! Sed quia id non est datum, peto ut hoc ipsum, quod in Domino [Erasmus, quem secutus est Martianaeus per summam incuriam, qua possumus simul simus; quae duo olim Victorius quoque emendaverat.] quam possumus simul sumus, conservari studeas, et augeri ac perfici; et rescripta quamvis rara non spernere. Saluta obsequio meo sanctum fratrem Paulinianum, et omnes fratres qui tecum ac de te [Benedictini, in Domino gaudent, pro gloriantur.] in Domino gloriantur. Memor nostri exaudiaris a Domino in omni sancto desiderio tuo, domine carissime, et desideratissime, et honorande in Christo frater.'
Hieronymus HOME

bnf446.23 bsb4610.57 hab179.332