monumenta.ch > Hieronymus > 98
Hieronymus, Epistulae, 4, 97. AD PAMMACHIUM ET MARCELLAM. <<< >>> 99 AD THEOPHILUM.
Hieronymus, Epistulae, 4, 98. SIVE THEOPHILI ALEXANDRINI ALTERA PASCHALIS ANNI 402. AD TOTIUS AEGYPTI EPISCOPOS S. HIERONYMO INTERPRETE.
1 Primum solemnitatis augustae sermo divinus de coelorum regionibus micans, et splendore suo iubar solis exsuperans, clarissimum animabus se desiderantium lumen infundit. Cumque pleno cordis intuitu radios eius quiverint sustinere, ad ipsa coelestis Ierusalem interiora penetralia, atque, ut ita dicam, Sancta sanctorum eas pertrahit. Unde si volumus salutis esse participes, et adhaerentes studio virtutum, animarum vitia purgare, et quidquid in nobis sordium est, iugi Scripturarum meditatione diluere: quasi sub sudo apertam doctrinarum scientiam contemplantes, festinemus supernae laetitiae festa celebrare, et iungere nos Angelorum choris, ubi coronae et praemia, et certa victoria est, et desiderata triumphantibus palma proponitur. Nec differamus, tumentibus carnis fluctibus liberati, inter diversa voluptatum hinc inde naufragia, clavum tenere virtutum, et post grandia maris pericula tutissimum coelorum intrare portum.2 Quamobrem et eos, quos cassa vitae huius cura sollicitat, et instar frementium gurgitum, perturbationum profunda circumsonant, quasi de somno gravi excitantes, ad sapientiae provocemus lucra: ostendamusque eis veras divinorum sensuum divitias, et inspirata sanctae celebritatis gaudia: eoque omnis impraesentiarum assumatur labor, ut et eos qui paululum negligentes sunt, et nosmetipsos aeternae gloriae praeparemus. Unde et in Proverbiis indigentes sensu ad convivium suum Sapientia provocans, clamitat: Venite, comedite de panibus meis, et bibite vinum quod miscui vobis . Non enim sic coelum hoc, quod suspicimus, stellarum illustratur choris, nec in tantum sol et luna, duo mundi, ut ita dicam, clarissimi oculi, quorum cursu annus evolvitur, et vicissitudine tempora commutantur, clarum terris lumen infundunt, ut nostra solemnitas virtutum choro fulget et radiat. Cuius thesauros et divitias qui expetunt [al. expetentes], consona cum David voce decantant: Quis dabit mihi pennas sicut columbae? et volabo et requiescam . Exultantesque, et quodam tripudio gestientes, et iuxta quod scriptum est, gaudio ineffabili corda perfusi, rursum clamitant: Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus , cuius artifex et fabricator est Deus. Sciunt enim omnium laborum suorum, quibus in hoc mundo pugnatur et curritur, hanc esse repositam spem, et haec in futuro praemia constituta, pro quibus nulla pericula formidantes, quotidie vitae suae cursum [al. cursum suum] dirigunt, haereticorum vel maxime impietatem, et tendiculas declinantes, quibus caeci caecos ducunt in foveam, et quasi quadam veternosa et immundissima carie deceptorum corda commaculant: nec hac calce contenti, intimas Scripturarum medullas bibunt, veritatem dogmatum falsi nominis scientia condemnantes.3 Quod intelligens et patriarcha Iacob, scalam cernit in somnis, cuius caput pertingebat usque ad coelum, per quam diversis virtutum gradibus ad superna conscenditur, et homines provocantur, terrarum deserentes humilia, cum Ecclesia primitivorum dominicae passionis festa celebrare. Non est, inquit, hoc nisi domus Dei, et haec est porta coeli . Quam David acutius intuens, et tota cupidine mentis inquirens, rationesque huius itineris cogitationibus tractans, et quasi pretiosa pigmenta fortius terens atque comminuens, ut suavissimi late odoris fragrantia spargerent, ad solemnitatem provocat festinantes, dicens: Aperite mihi portas iustitiae, et ingressus in eas confitebor Domino: haec est porta Domini, iusti intrabunt per eam . Non est ergo, non est haereticorum ulla solemnitas: nec qui errore decepti sunt, illius possunt communione laetari. Scriptum est enim, Si bestia tetigerit montem, lapidabitur . Neque coelestium possunt recipere sacramenta verborum, qui divinis Ecclesiae dogmatibus contradicunt. Totis itaque viribus animas nostras ab omni contagione purgantes, dignas celebritati, quae imminet, praeparemus, ut possimus cum sanctis canere: Deus Dominus, et illuxit nobis . De qua et alius Propheta conscius futurorum mystica voce testatur: Apparebit Dominus in eis, et disperdet omnes deos Gentium . Quando verba in opera commutata sunt, et ambigentium oculis rerum veritas demonstratur, ut per efficientiam eorum, quae praedicta sunt, verborum veritas comprobaretur, victoriae suae nos Deo faciente participes, ut et solemnitatis possimus cum sanctis habere consortium, et illustris eius adventus praeconia frequentare. Etenim quod omnis terra variis fuerat illecebris depravata, virtutes aestimans vitia, et e contrario vitia virtutes, dum inolescente tempore, consuetudinem legem putaret [al. putat] esse naturae, et tyrannica superbia iniqui praecesserant, et mendacium tempore roborarant [al. roborarent], patres et magistri veritatis putabantur: unde acciderat [al. acciderit], ut hominum error incresceret, et in ritum brutorum animalium utilia nescientes, despicerent verum pastorem Dominum. ac furore raptati, tyrannos et principes colerent quasi deos, imbecillitatem suam in eiusdem naturae hominibus consecrantes. Per quae eveniebat, ut praesens periculum mortis effugerent, et conciliarent sibi eos, quorum clementia crudelitate saevior erat.4 Idcirco omnibus errore seductis, vivens sermo Dei in auxilium nostrum venit ad terras, quae ignorabant cultum Dei, et veritatis solitudinem sustinebant. Cuius rei testis est ille qui loquitur: Omnes deliquerunt, simul inutiles facti . Et Prophetae Christi auxilium deprecantes: Domine, inclina tuos coelos, et descende . Non ut mutaret loca, in quo omnia sunt, sed ut propter salutem nostram, carnem humanae fragilitatis assumeret, Paulo eadem concinente: Cum esset dives, pro nobis pauper factus est, ut nos illius paupertate divites essemus . Venitque in terras, et de virginali utero, quem sanctificavit, egressus homo, interpretationem nominis sui EMMANUEL, id est, nobiscum Deus, dispensatione confirmans, mirum in modum coepit esse quod nos sumus, et non desivit esse quod fuerat: sic assumens naturam humanam, ut quod erat ipse non perderet. Quanquam enim Ioannes scribat: Verbum caro factum est , id est aliis verbis, Homo; tamen non est versus in carnem, quia nunquam Deus esse cessavit. Ad quem et sanctus loquitur David: Tu autem ipse es . Et Pater de coelo contestatur, et dicit: Tu es Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui . Ut et homo factus nostra confessione permanere dicatur quod fuit priusquam homo fieret, Paulo nobiscum eadem praedicante: Iesus Christus heri et hodie, ipse et in aeternum . In eo enim quod ait, ipse, ostendit illum pristinam non mutasse naturam, nec divinitatis suae imminuisse divitias, qui propter nos pauper effectus, plenam similitudinem nostrae conditionis assumpserat. Ex tantis et talibus assumpsit hominem, duntaxat absque peccato, ex quantis et qualibus nos omnes creati sumus, non ex parte, sed totus, Mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus , nulloque, quod nostrae similitudinis est, caruit, nisi solo peccato quod substantiam non habet: neque enim inanimam carnem habuit, et pro anima rationali ipse in ea Deus Verbum fuit, sicut dormitantes Apollinaris discipuli suspicantur. Nec dicens illud in Evangelio: Nunc anima mea turbata est , divinitatem suam perturbationi subiacuisse testatur [al. testetur], quod consequens est eos dicere, qui pro anima divinitatem in corpore eius fuisse contendunt; nec rursum solam animam sibi socians, susceptum implevit hominem, ne ex similitudine carnis et ex dissimilitudine animae, mediae assumptionis dispensationem implesse credatur: in carne nostri similis existens, et in anima irrationabilium iumentorum, si tamen secundum illos, irrationabilis et absque mente ac sensu est anima Salvatoris, quod impium est credere, et procul ab Ecclesiastica fide, ne protinus illo percutiatur elogio, quo Propheta corripit delinquentem, dicens: Ephraim sicut columba insensata non habens cor [Osse. 7. 11]. Et quasi irrationalis audiat: Comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis . Nulli enim dubium, quin irrationabilis et sine sensu ac mente anima iumentis irrationabilibus comparetur: unde et Moyses scribit: Bovem triturantem non infrenabis . Et Paulus scriptum edisserens ait: Numquid de bobus cura est Deo? an propter nos utique dicit ?5 Propter nos igitur homo Salvator est factus, non propter bruta et irrationabilia iumenta, ut similitudinem animae iumentorum absque sensu et ratione susciperet. Sed nec illud, quod eiusdem haereseos sectatores cavillantur et garriunt, Ecclesia suscipit [al. suscepit], ut prudentiam carnis appellari putet animam Salvatoris, cum perspicue Apostolus prudentiam carnis inimicam Deo appellet, et mortem : quod de Domino dicere nefas est, ut anima eius mors, et Dei inimica credatu. Si enim nobis praecipit: Nolite timere eos qui possunt occidere corpus, et animam non valent , cogentur stulta sua disputatione suscipere, meliores esse nostras animas anima Salvatoris, dum illa prudentia carnis asseritur, quae mors et inimica est Dei, nostra autem mori non potest. Quod nequaquam ita intelligendum est, fratres carissimi, cum etiam prudentia animae non possit anima nuncupari, et multo inter se differant: licet enim prudentia animae in ea sit, cuius prudentia est: tamen alterum habet, alterum habetur: et prius anima est, sequens versatur in anima. Quod si prudentia animae non est anima, quanto magis carnis prudentia anima non potest appellari? Tendant quantumlibet syllogismorum suorum retia, et sophismatum decipulas proponentes, seipsos innectant laqueis, ne id quidem scientes, cuius vana scientia gloriantur: et discant a nobis, quos gratis cogunt huiuscemodi disputationem assumere, aliud esse quod sapit, aliud sapientia, aliud quoque quod sapitur. Et haec non solum verbis inter se, sed et sensibus discrepare: quae enim sapit, rationalis est anima: porro quae ex ipsa est, et ipsius, et non ipsa quae sapit, appellatur sapientia: quod autem sapitur, res est quam respicit, eaque gignitur ex sapiente sapientia, et non sapiens ipse, nec ipsa sapientia. Tandemque desinant Dialecticae artis strophis simplicia Ecclesiasticae fidei decreta pervertere, ut animam Salvatoris prudentiam carnis appellent, quam Apostolus mortem et inimicam asserit Dei.6 Sed et hoc modo nobis contra illos disserendum videtur. Scriptum est de Verbo Dei: Omnia per ipsum facta sunt . Num credibile est, sapientiam vel prudentiam carnis, quam illi animam Salvatoris intelligunt, a Verbo Dei conditam, ut mortis, et inimicitiae contra Deum ipse operator existeret, sibique eas, quod dictu nefas est, copulari? Quod si nefarium est credere, et anima Salvatoris cunctis virtutibus pollet: ergo prudentia carnis non erit anima eius, ne ipse mortem et inimicitiam contra Deum sibi iunxisse credatur. Cessent Apollinaris discipuli ea quae contra Ecclesiasticas regulas est locutus, propter alia eius scripta defendere: licet enim adversus Arianos et Eunomianos scripserit, et Origenem, aliosque haereticos sua disputatione subverterit; tamen qui memor est illius praecepti: Non accipies personam in iudicio [et Deuter. 1. 17]: veritatem semper debet diligere, non personas; et scire quod in dispensatione hominis, quam pro salute nostra unigenitus Filius Dei dignatus est assumere, non sit alienus a culpa, qui super anima illius, perversa et intellexit, et scripsit. Sicut enim Apostolus ait: Si expendero omnem substantiam meam, et tradidero corpus meum, ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi proderit , ita sive iste, de quo nunc sermo est, sive Origenes, et alii haeretici, quamvis scripserint aliqua, quae Ecclesiasticae fidei non repugnent; tamen non erunt absque crimine, et in his, quae principalia sunt, et ad salutem credentium pertinent, Ecclesiasticae fidei repugnantes. Neque enim, ut ipse cum sectatoribus suis nititur approbare, Dominus noster atque Salvator animam sine sensu assumpsit et mente, aut mediam partem eius, duasque [f. duasve] de tribus, sive tertiam, ut imperfecte hominem salvaret assumptum: quia nec media, nec reliquae portiones perfecti nomen accipient. Et sicut quod perfectum est, caret imperfecti vitio, sic quod imperfectum est, perfectum non potest dici. Et si imperfecte similitudinem nostram, vel ex parte susceperat, quomodo in Evangelio loquebatur: Nemo tollit animam meam a me: potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo sumendi eam? Quae autem tollitur, atque deponitur, nec irrationalis, nec absque mente et intelligentia dici potest, sed e contrario rationalis et intelligibilis, et mentem habens, ac sentiens.7 Atque ita ipse disputationis ordo convincit, nihil a Domino imperfectum esse susceptum, sed assumptum ab eo hominem plene, perfecteque salvatum. Nulli enim dubium, quin irrationabilium iumentorum animae non ponantur et resumantur, sed cum corporibus pereant, et in pulverem dissolvantur. Porro Salvator tollens animam, et separans a corpore suo, tempore passionis, rursum eam in resurrectione suscepit. Et multo antequam id faceret, loquebatur in Psalmo: Non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem . Nec credibile est quod ad inferos caro eius descenderit, vel prudentia carnis, quae appellata sit anima, inferis apparuerit: sed quod corpus eius positum in sepulcro sit, et ipse nec de corpore et sapientia carnis, nec de divinitate sua dixerit, Non derelinques animam meam in inferno, sed vere de nostrae naturae anima, ut perfectam ac rationalem, et intelligibilem atque sensibilem ad inferos animam descendisse monstraret. Hortamur eos qui talia sapiunt, ut relictis haereticorum erroribus, acquiescant Ecclesiasticae veritati, et festivitatem dominicae passionis non faciant imperfectam, ne principalem et maiorem hominis partem in Salvatore negent, absque anima et mente corpus illius asserentes. Si enim ita erat, quid de se volens intelligi, loquebatur: Pastor bonus animam suam ponit pro ovibus ? Et si tantum carnem hominis assumpserat, cur in passione dicebat: Spiritus promptus, caro autem infirma ?8 Unde sciendum est, quod ex omni parte temperatum humanae conditionis exhibens sacramentum, perfectam similitudinem nostrae conditionis assumpserit, nec carnem tantum, nec animam irrationalem, et sine sensu, sed totum corpus totamque animam sibi socians, perfectum in se hominem demonstravit [f. demonstrarit], ut perfectam cunctis hominibus in se, et per se largiretur salutem; habensque nostri consortium, qui de terra conditi sumus, nec carnem deduxit de coelo, nec animam, quae prius substiterat, et ante carnem eius condita erat, suo corpori copulavit, sicut Origenis nituntur docere discipuli. Si enim anima Salvatoris, antequam ille humanum corpus assumeret, in coelorum regionibus morabatur, et necdum erat anima illius: impiissimum est dicere, ante corpus eam fuisse Domini, agentem aliquid et vigentem, et postea in animam illius commutatam. Aliud est, si possunt de Scripturis docere, antequam nasceretur ex Maria, habuisse hanc animam Deum Verbum, et ante carnis assumptionem animam illius nuncupatam. Quod si et auctoritate Scripturarum, et ipsa suscipere ratione coguntur, Christum non habuisse animam, antequam de Maria nasceretur (in assumptione enim hominis et anima eius assumpta est) perspicue convincuntur eamdem animam et illius, et non illius fuisse dicere. Sed cessent illi a novorum dogmatum impietate furibundi. Nos Scripturarum normam sequentes, tota cordis audacia praedicemus, quod nec caro illius, nec anima fuerint priusquam de Maria nasceretur. Nec ante anima in coelis sit commorata, quam eam postea sibi iunxerit: nihil enim nostrae conditionis e coelo veniens secum Dominus deportavit. Unde quidquid contrarium est veritati, evangelica falce succidens, loquitur: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur . Verbum opere, comminationem fine consummans, et dictorum potentiam expletione rerum probans: ut quidquid sermo pollicitus est, gestorum veritas exhiberet.9 Sciant igitur se huius solemnitatis alienos non posse nobiscum celebrare Dominicam passionem, qui Origenem, ut loquar aliquid de fabulis Poetarum, hydram omnium sequuntur haereseon, et erroris se habere magistrum et principem gloriantur. Quamvis enim innumerabiles texuerit libros, et garrulitatis suae, quasi damnosae possessionis mundo reliquerit haereditatem, tamen scimus lege praeceptum: Non poteris constituere super te hominem alienum, quia non est frater tuus . Qui enim diverso tramite ab Apostolorum regulis aberravit, quasi indignus et profanus choro Christi, et consortio mysteriorum eius, de solemnitate Christi eiicitur: et a patribus, maioribusque natu, qui Salvatoris Ecclesiam fundaverunt, procul pellitur philosophorum pannos laceros ac veteres nitens novo et firmissimo Ecclesiae consuere vestimento, et veris falsa sociare, ut ex illorum vicinitate fortior probetur infirmitas, et huius pulchritudo violetur.10 Quae enim illum ratio, quis disputationum ordo perduxit, ut allegoriae umbris et cassis imaginibus Scripturarum tolleret veritatem? Quis Propheta sentire docuit, propter ruinam et lapsus de coelis animarum, Deum esse compulsum corpora fabricare? Quis, iuxta beatum Lucam [Cap. 1. v. 2], eorum qui viderunt et ministri fuerunt sermonis Dei, huic tradidit ad docendum, negligentia, et motu, et fluxu de altioribus rationabilium creaturarum, provocatum Deum mundi huius condere diversitatem? cum creationem eius Moyses explicans dixerit, nec indicaverit [al. iudicaverit] propter aliquas causas praecedentes, de rationabilibus sensibilia, de invisibilibus visibilia, de melioribus peiora prolata, quod apertissime Origenes praedicat. Dicit enim propter peccata intelligibilium creaturarum mundum esse coepisse; nolens Pascha celebrare cum sanctis, neque cum Paulo dicere: Invisibilia Dei, a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur : Nec cum Propheta vociferari: Consideravi opera tua, et obstupui. Aliter enim mundi pulchritudo subsistere non valebat, nisi eum varius creaturarum implesset ornatus. Denique sol et luna, duo magna luminaria, et stellae reliquae antequam hoc essent, in quod eas creatas quotidiani cursus testatur officium, non erant absque corporibus, nec propter aliquas causas, simplicitatem pristinam relinquentes, corporibus circumdatae sunt, ut ille somniat, contraria fidei dogmata struens. Nec animae in coelorum regionibus aliquid peccaverunt, et idcirco in corpora relegatae sunt. Si enim hoc ita esset, oportuerat Salvatorem nec ipsum corpus assumere, et animas de corporibus liberare debebat eo tempore, quando in baptismate peccata dimittit; statim baptizatum de corporis vinculis solvere, quae propter peccata in condemnatione [f. condemnationem] peccati facta commemorat. Sed et resurrectionem corporum frustra pollicetur, si expedit animabus absque gravitate corporum ad coelum levius subvolare. Ipse quoque resurgens carnem suam suscitare non debuit, sed solam divinitati animam copulare, si melius est absque corporibus quam cum corporibus vivere.11 Quid sibi autem vult, crebro animas et vinciri corporibus, et ab eis dividi praedicare: et multas nobis inferre mortes? ignorans Christum idcirco venisse, non ut post resurrectionem corporibus animas solveret, aut liberatas rursus aliis corporibus indueret, et de coelorum regionibus descendentes, sanguine et carne vestiret; sed ut semel corpora suscitata incorruptione et aeternitate donaret. Sicut enim Christus mortuus ultra non moritur, nec mors ei dominabitur; ita nec corpora suscitata post resurrectionem secundo, vel frequenter intereunt, nec mors eis ultra dominabitur, neque in nihilum resolventur: quia totum hominem Christi salvabit (f. salvavit] adventus.12 Sed et illud a solemnitate Christi Origenem alienum facit, quod Principatus, Potestates, Fortitudines, Thronos, ac Dominationes, non ab initio in hoc conditas refert, sed post creationem sui aliquo honore dignas factas, et aliis suis similibus propter negligentiam ad inferiora delapsis, has inclytis nominibus appellatas: ut (iuxta errorem eius) non eas condiderit Deus Principatus et Potestates, et reliqua: sed aliorum peccata illis materiem tribuerint gloriarum. Et quomodo Paulus Apostolus scribit: 'In Christo creata sunt omnia in coelis, et in terra, visibilia et invisibilia, sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates, omnia per illum, et in illo creata sunt, et ipse est ante omnia :' si intelligeret vim verbi per quem dicitur: Creata sunt omnia, nosset utique ab initio ita eas conditas, et non aliorum socordiam, et in inferiora prolapsum, occasionem dedisse Deo, ut illas, Principatus, et Potestates, et Fortitudines reliquas nominaret: maxime cum creaturarum pulchritudo consistat in ordine dignitatum. Sicut enim de sole et luna, et stellis scriptum est: 'Fecit Deus duo luminaria magna: luminare maius, ut praeesset diei, et luminare minus, ut praeesset nocti, et stellas, et posuit illas in firmamento coeli, ut lucerent super terram' , nec praemium bonorum operum reciperent, ut post conditionem sui in firmamento coeli lucerent, et diebus sive noctibus succederent; sic Principatus et Potestates, quae in coelorum regionibus conditae sunt, non post bona opera in haec profecisse sentimus, sed sic ab initio conditas: neque enim Origenis et discipulorum eius imitamur errorem, qui putant in similitudine [l. similitudinem] daemonum et diaboli, qui propria voluntate talia nomina officiaque sortiti sunt, Principatus et Potestates, Virtutes et Thronos, et Dominationes post conditionem sui, boni aliquid perpetrasse, ut aliis ad inferiora delapsis, ad excelsa conscenderent, et his nominibus insignirentur, habentes postea, quod prius non habuerant. Quae dicentes, non intelligunt, Pauli se sententiae contraire, in Christo creatos Principatus, et Potestates, et Thronos, et Dominationes, loquentis. Quod autem dicit, creatos, nulli dubium est, quin sic ab exordio conditi sint, et non postea istiusmodi acceperint dignitates.13 Verum haec breviter sanxisse sufficiat: ad aliam eius veniamus impietatem, quam velut de profundissimis tenebris eructans loquitur, et blasphemiarum suarum pessimam mundo reliquit memoriam. Dicit enim Spiritum Sanctum non operari ea quae inanima sunt, nec ad irrationabilia pervenire. Quod asserens non recogitat, aquas in baptismate mysticas adventu Sancti Spiritus consecrari: Panemque Dominicum, quo Salvatoris Corpus ostenditur, et quem frangimus in sanctificationem nostri: et sacrum calicem (quae in mensa Ecclesiae collocantur et utique inanima sunt) per invocationem et adventum Sancti Spiritus sanctificari. Si ad irrationabilia, et ad ea, quae absque anima sunt, Sancti Spiritus fortitudo non pervenit, cur David canit: Quo abibo a Spiritu tuo [. 8]? Quod dicens, ostendit Sancto Spiritu omnia contineri, et illius maiestate circumdari: si omnia in omnibus, utique et irrationabilia, et inanima sunt. Et aubi legimus: Spiritus Domini ruplevit orbem terrarum . Quod nunquam Scriptura memoraret, nisi irrationabilia quaeque, et inanima illius numine complerentur. Verum non est contentus hoc fine blasphemiae, sed in morem lunaticorum, qui furorem suum illisione dentium, et spumantium salivarum eiectione testantur, rursum eructat, et dicit Filium Dei, id est, rationem (τὸν Λόγον), et sermonem, ac virtutem eius, ad ea tantum quae rationabilia sunt, pervenire. Quod audiens, miror unde sumpserit, aut quomodo legisse se nesciat: Omnia per ipsum facta sunt : ex quo approbatur, ad cuncta Verbi Dei fortitudinem pervenire. Forsitan oblitus et illius historiae, quando virtute Christi Lazarus suscitatus est, cuius utique corpus, eo tempore quo de morte surgebat in vitam, ut anima, ita et ratione caruit. Ignoravit et illud, quod de quinque panibus quinque millia saturata sunt hominum, exceptis mulieribus, et infantibus: et superfuerunt duodecim cophini fragmentorum . Quod utique Christi fortitudo perfecit. Arbitror eum nec illius miraculi recordatum, quando irrationabiles maris fluctus divino calcans pede, tranquillitati navigantium reddidit. Quae Christi virtus, et non alterius patravit imperium. Quomodo ergo non toto corde et animo et corpore perhorrescit, dicens, fortitudinem Verbi Dei irrationabiles creaturas non posse pertingere? Et qui iactat se in scientia Scripturarum, et putat tanta legisse, quanta nullus hominum legerit, sciat scriptum, quod aegrotantes in lectulis deferebant, et ponebant in triviis et plateis, ut Petri eos umbra contingeret et sanaret , quod sacra Apostolorum Acta testantur, arguentia Origenis stultitiam, per quae id Apostolorum umbra fecisse convincitur, quod ille Filium Dei, Verbum Dei non potuisse testatur.14 Simili errore deceptus, et nesciens quid loquatur, eorum qui nolunt Dei providentiam usque ad omnes creaturas, et mundi inferiora descendere, sed tantum in coelorum regionibus commorari, ut scilicet id umbra fecerit Petri, quod implere Salvatoris fortitudo non quiverit. Sed et ad illa veniamus: Apostolo enim de primogenito Filio Dei perspicue proclamante: 'Hoc intelligat unusquisque in nobis, quod et in Christo Iesu, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed seipsum exinanivit, formam servi accipiens' : ille ausus est dicere, quod anima Salvatoris se evacuaverit, et formam servi acceperit, ut Ioannes mentitus esse credatur, qui ait: Verbum caro factum est , similem nostrae conditioni ingerens Salvatorem, dum non est ipse qui se evacuavit, et formam servi accepit: sed anima illius; et fidem, quae omnium confessione firmata est, sua impietate dissolvit. Si enim anima Salvatoris est, quae fuit in forma Dei, et aequalis Deo, iuxta Origenis insaniam, aequalis autem Deo Filius Dei est, et quod aequale Deo est, eiusdem convincitur esse substantiae, ipse nos disputationis ordo perducit, ut unius naturae animam et Deum esse credamus. Quod cum dicat, sequitur, ut nostras quoque animas non alterius a Deo naturae esse contendat (nullique dubium, nostras animas, et animam Salvatoris unius esse substantiae) ut iam factor atque factura unius naturae sint. Et quomodo in Christo creata sint omnia, si animae hominum eiusdem cum creatore substantiae sunt? Verum non est ita, fratres, nec anima Salvatoris, sed ipse Filius Dei cum esset in forma Dei, et aequalis Deo, se exinanivit, formam servi accipiens. At Origenes in profundum impietatis demersus coenum, non intelligit se Gentilium esse participem, qui idola pro Deo venerantes: 'dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt, et immutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis' : quod et iste incurrens, simili errore deceptus est: in forma enim et aequalitate Dei animam Salvatoris affirmans, sicut superior sermo memoravit, impietati ethnicae aequalis est. Ut enim illi immutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, dicentes, deos esse qui non erant; sic iste immutavit gloriam incorruptibilis Dei, in forma illius et aequalitate animam Salvatoris asserens, quae creata est; et hanc se evacuasse, et non Verbum Dei ad terrena venisse, sicut Apostoli affirmat auctoritas.15 Nec erubescit, ex multiloquio immemor sui, et animam hominis nolens a conditionis exordio sic vocatam, sed ex eo quod quae prius mens et sensus erat, frigus negligentiae et infidelitatis assumpserit. Quae etymologia magis Graecae huic, quam Latinae linguae convenit. Si autem aequalem Deo, et in forma illius constitutam animam asserit Salvatoris, ergo et illa ex frigore caritatis sortita vocabulum est, et prioris nominis perdidit dignitatem. Generalis enim illius disputatio est, animas hominum appellatas ex eo quod calorem pristini fervoris amiserint. Igitur si omnium animae, recepto frigore, sunt vocatae, et confitetur animam habuisse Salvatorem, sequitur ut et ipsam de mente et sensu dicat ad huiusmodi vocabulum commigrasse. Quod licet sermone taceat, apertaque impietas illius insaniam reprimat, tamen ipsa dicere necessitate compellitur, quae prioribus dictis ordine nectit sequentia. Aut enim negare debet habuisse animam Salvatorem, ut apertissime contra Evangeliorum veniat auctoritatem: aut si non potest sibi contraria loqui, etiam hanc ex frigore caritatis de mente et sensu confitebitur animam nuncupatam; omnium quippe animas, qui recesserint a Deo, et calorem divinae caritatis amiserint, ex frigore aestimat appellatas. Quis non credat eum hoc sacrilegii fine contentum?16 Aliam rursus Filio Dei nectit calumniam, et his verbis loquitur. Sicut Pater et Filius unum sunt, ita et anima, quam assumpsit Filius, et ipse Filius Dei unum sunt. Nec intelligit Patrem et Filium unum esse propter communionem substantiae, et eamdem divinitatem: Filium autem Dei et animam eius diversae, et multum inter se distantis esse naturae. Etenim si sicut Pater et Filius unum sunt, sic et anima Filii et ipse Filius unum sunt, unum erit Pater cum anima Salvatoris, et ipsa dicere poterit: Qui videt me, videt et Patrem . Sed non est ita: absit hoc ab ecclesiastica fide, Filius enim et Pater unum sunt, quia non est inter eos diversa natura; anima autem et Filius Dei et natura inter se discrepant, et substantia, eo quod et ipsa a Filio condita, sit nostrae conditionis atque naturae. Si enim sicut Pater et Filius unum sunt, sic anima Filii Dei et ipse Filius unum sunt, unum erit, ut iam diximus, anima et Deus Pater; et anima Salvatoris, splendor gloriae et forma substantiae eius esse credetur. Verum hoc dicere impium est atque blasphemum. Eiusdem igitur impietatis est, Filium et animam illius unum dicere, atque Patrem et Filium esse unum negare. Rursum immemor sui, contraria sibi loquitur, ait enim: Anima quae turbata est, et tristis effecta , non erat ipsa unigenitus et primogenitus omnis creaturae, nec Verbum Dei, quod conditionem animae superans, et vere Filius Dei in evangelio loquebatur: Potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi illam . Ergo si melior est et potentior Filius Dei anima sua, quod nulli dubium est, quomodo anima illius in forma Dei esse poterat, et aequalis Deo quam cum dicat se evacuasse, et servi assumpsisse formam; omnes haereticos magnitudine blasphemiae superat. Si enim in forma Dei, et aequalis Deo Verbum Dei est, in forma autem Dei et aequalitate eius anima Salvatoris est, quomodo poterit inter aequalia aliud esse maius, aliud minus? Ea enim quae inferioris naturae sunt, sublimiorem naturam atque substantiam sui deiectione testantur.17 Non ei sufficit ista blasphemia, sed trans flumina Aethiopiae currum stultitiae suae dirigens, iterum furibundus exsultat, tot dicens voluntate sua Deum condidisse rationabiles creaturas, quot poterat gubernare: ut virtutem Dei imbecillitati hominum, et caeteris quae creata sunt, comparet. Nam in humano corpore tot fortitudo eius membra sustentat et regit, quot potest ex eis infusa vegetare: et eam nobis tribuit temperantiam, quam valet sua praesentia regere, tantumque virtute sustentat, quantum possunt membra hominum sustinere. Deus autem maior his quae ipse fabricatus est, cum illis mensuram in creatione praestiterit, quam rerum ordo poscebat, et quo amplius sustinere non poterat, plus potest, quam ea quae facta sunt, capiunt. At ille, columen veritatis, terminabilem Dei asserit fortitudinem, et minorem artibus hominum. Caementarii quippe, et hi qui struendarum domorum callent scientiam, maiora possunt aedificare, quam fecerunt: si tamen queant fundamenta sustinere, quae superaedificanda sunt; nec fabricatio cogitationis artium finis est. Cumque opera tanta perfecerint, quanta rerum necessitas flagitabat, habeantque mensuram ultra quam si fuisset aliquid exstructum, indecens et inutile probaretur, ars ipsa plus mente continet, quam opere demonstravit: nec fine rerum finis imponitur scientiae; si tamen, ut dixi, quidquid mens conceperit, et magnitudine operum cogitatio dilatarit, possint ea quae subiecta sunt, sustinere. Et quomodo non impium est, humanae arti finem non imponere, nec operibus suis artificum scientiam coaequare; et Deum tanta fecisse dicere rationabilium creaturarum, quanta facere poterat? Audiat ergo et discat impius: Non [al. Quod non] tanta est virtus Dei, quantas fecisse dicitur rationabiles creaturas: sed imponens mensuram operibus, ultra quam esse non poterant, et rerum numerum dispositionis suae arte concludens, ipse mensura et numero non tenetur. Ex quibus liquido apparet, non eum tanta fecisse, quanta poterat, sed quantum rerum necessitas expetebat, tantum eius fecisse virtutem. Ponamus exemplum, ut quod dicimus, manifestius fiat. Si quis opulentus paterfamilias convivas ad coenam voluerit invitare, et tantas offerre dapes, quae implere possint aviditatem coenantium, non statim quantum illi comederint, et quantum eis fuerit praeparatum, tantum dives dominus habere poterat; sed praebuit eis quantum convivii dignitas exposcebat: sic et omnipotens Deus, vincens comparationis exemplum, non tantas fecit creaturas, quantas poterat, sed tantae ab eo factae sunt, quantae debebant fieri. At ille verbositatis seminarium contexit, et replicat, et ait: Tanta fecit Deus, quanta poterat comprehendere, et sibi habere subiecta, suaque providentia gubernare. Nec audit Prophetam dicentem: 'Si omnes gentes, ut stilla de situla, et sicut momentum staterae computatae sunt, et quasi saliva deputabuntur, etc., cui assimilastis Deum' [et 18]? Et rursum: 'Quis mensus est manu aquam, et coelum palmo, et omnem terram pugillo [Ibid. 12]?' Si ad comparationem fortitudinis Dei aqua mensuratur manu, et coelum palmo, et omnis terra pugillo (haec autem per metaphoram dicuntur, ut eorum quae facta sunt vilitas ex factoris magnificentia comprobetur; neque enim diversitate membrorum compositus est Deus): quo modo tanta fecisse dicitur, quanta poterat sua virtute comprehendere?18 Calcemus quod coepimus, et sensum nostrum plenius explicemus. 'Si omnes gentes quasi stilla de situla, et quasi momentum staterae reputatae sunt, et quasi saliva reputabuntur:' per quae verba omnium creaturarum vilitas et parva substantia demonstratur, ut appareat incomparabilis sublimitas Dei; ergo et fortitudo eius, sicut stilla de situla, et sicut momentum staterae, et saliva hominis reputabitur, si, iuxta Origenem, tanta fabricatus est, quanta poterat sua virtute comprehendere: et necesse est numero mensuraeque factorum, Dei fortitudinem coaequari, si non potuit facere maiora quam fecit. Verum non puto quempiam, non dico hominum, sed ne daemonum quidem haec de co audere confingere, quae ille et sensit, et scripsit, tantam Deum fecisse materiam, quantam ornare poterat et in rerum formas dividere. Quae sentiens, rursum discat a nobis, non quanta fecit Deus, tanta facere poterat, sed quantam mensuram rerum ordo poscebat, tanta fabricatus est Deus, multo maiorem habens et artem et fortitudinem, quam ea quae facta sunt, numerum atque mensuram. Et hoc sciat Prophetarum testimoniis comprobari, e quibus [sup. unus] ait: Operuit coelos virtus eius: Et alter clamitat: Terram autem sicut nihili fecit: ut maiorem Dei esse virtutem his quae facta sunt, praedicarent [al. praedicaret]. Porro quod dixit: terram sicut nihili fecit, de universis creaturis Apostolus interpretans loquitur: Qui vocat ea quae non sunt, tanquam sint . Ut et per haec verba discamus, maiorem esse fortitudinem Dei, quam ea quae ab illo facta sunt. Et non erubescit contra Dei fortitudinem disputans dicere, quod tantum possit Deus, quantum ei ad operandum materia ministrarit! Nec intelligit aliam naturam esse factorum, et aliam eius qui factor est Deus, neque posse tantum illam de qua aliquid fit, quantum is potest, qui ex ea aliquid fabricatur: diversarum enim substantiarum diversa est virtus atque conditio.19 Quapropter si volunt cum Ecclesia dominicum Pascha celebrare, qui auctoritati Scripturarum Origenis praeferunt deliramenta, audiant inclamantem Deum: Et non ostendi illa tibi ut ambulares post ea: Ac Prophetam lacrymabiliter commonentem: O o fugite de terra Aquilonis, dicit Dominus, quia a quatuor ventis congregabo vos, in Sion salvamini, qui habitatis filiam Babylonis . Ut erroris tenebras, frigusque ignorantiae relinquentes, ad ortum solis iustitiae, iuncti magorum studiis convertantur, et inhabitantes calidissimam plagam coeli, quae in Scripturarum fervore sentitur, pastores ecclesiasticos, spreta Origenis amentia, sciscitentur, et dicant: Ubi est qui natus est rex Iudaeorum ? Cum illum invenerint iacentem in praesepi, humili videlicet eloquio Scripturarum, offerant [al. offerunt] ei aurum, et thus, et myrrham: id est, fidem probatam, et omni veritatis splendore fulgentem, conversationisque beneolentis fragrantiam, et continentiam, luxum voluptatis, et fluitantia carnis incentiva siccantem. Qui enim post crebras commonitiones, ecclesiasticae fidei contradicunt, duplici languore detinentur, nequitia, et imperitia, et in morem serpentum toti ad terrena conversi, adhaerentesque humo, bonis mala praeferunt, nec noverunt, quae sit differentia vitiorum atque virtutum, et de sanctis Scripturis in correptionem, et sanitatem sui medicamenta contemnunt, in morem praegnantium mulierum, veritatis fastidia sustinentes, quae solitos cibos respuunt, et noxia quaeque sectantur; nec valent contra veritatis radios clarum animae lumen intendere: despicientes ecclesiasticam disciplinam, quasi porci volutantur in coeno, et unguenta contemnunt. Sed iustum est, ut saltem de exemplis quae inferimus recipiant sanitatem. Sicut enim oculo officit lippitudo, et totum corpus depopulatur febris, aes quoque et ferrum paulatim rubigo consumit, ita dogmatum perversorum perniciosa contagio animarum negligentium pulchritudinem violat, et deformi eas [al. eos] mendaciorum pallore perfundit. Obsecro, fratres, ut ignoscatis dolori meo, sceleratas doctrinas in medium proferenti. Licet enim per Babyloniae flumina transierimus, ut captivos ibidem commorantes ad festivitatem Ierusalem pergere suaderemus, tamen misericordia Dei ipsi captivitatem non sensimus, prosperis ventis Scripturarum vela pandentes. Nec obruerunt nos doctrinae haereticae gurgites intumescentes, nec mendaciorum tempestas terruit, neque torrentes iniquitatis in medio eorum pelago pertraxerunt, ubi iuxta Psalmistam canentem, Reptilia quorum non est numerus , et Draco diabolus commorantur, venenatissimum animal sanctorum lusibus patens: nec, ut cuncta brevi sermone concludam, ex omni parte ventorum flabra consurgentia ecclesiasticam navem subvertere potuerunt, et studiorum nostrorum saevo turbine operire remigium. Et cum Salvatore Domino, instar discipulorum illius, navigantes transfretavimus, et portum quietis intrantes, pulcherrimum divinorum voluminum littus amplectimur; varios carpentes flores scientiae, et nivea membra sapientiae pressis figentes osculis, in eius haeremus amplexibus, et si Dominus concesserit, viventes cum ea, et in illius perseverantes amore, cantabimus: Amator fui pulchritudinis eius . Quotquot enim diligentius Scripturas sanctas legunt, et per picta sermonum coelestium prata discurrunt, hac beatitudine perfruuntur [al. perfruentur]. Qui autem relinquentes dominicae solemnitatis virorem, ad deserta transcendunt, in morem urbium quae absque muro sunt, hostiles daemonum impetus sustinent.20 Quapropter imminentia festa celebrantes, intelligamus et nosmetipsos, et universa quae nostra sunt; scientiamque, et rationabilem animam nostram, quasi matrem, omni studio amplexemur, habentes radicem sermonis, atque rationis scientiae notionem, sermonem autem, ut ita dicam, operis vestibulum. Porro opus sermonis et scientiae aedificii tecta perfecta, et firmissimum domus culmen impositum. Sermo enim, et ratio, et scientia, et fides absque opere cassa sunt et instabilia. Et ut aliquid propter eos, qui dialecticis artibus instituti sunt, ex illa doctrina videamur assumere; quo modo si verbum nomini coniungamus, perfectus sensus efficitur, verbumque, si solum fuerit, aut nomen sine verbo, nihil est omnino quod dicitur; sic scientia absque opere, et opus sine fide infirma sunt et caduca: et, e contrario, scientia operi copulata perfectae virtutis indicium est. Tacita quippe animi cogitatio arcanus eius est sermo, quae per linguam forinsecus resonans, profert mentis sententiam. Cumque sermo fuerit opere consummatus, scientiae et cogitationi nostrae finis imponitur. Atqui cogitationis, et sermonis, et operis reddemus rationem in iudicio, accusantibus se invicem cogitationibus nostris, sive defendentibus, in die qua iudicaturus est Deus abscondita hominum, per Iesum Christum sicut Paulus Apostolus scribit.21 Quod cum ita sit, appropinquante festivitate Domini, dicamus istis, quos Origenis error involvit, et fraudulentia captivos tenet: Fugite de medio Babylonis, et resalvate unusquisque animam suam . Quamvis enim iuxta vaticinium prophetae, Babylon calix aureus esse dicatur, et compositione ac lepore verborum, veritatis pulchritudinem praeferat, et transfiguret se in Angelum lucis: tamen sciendum, quod quicumque bibunt de vino illius, moventur et corruunt, et contriti lamentatione sunt digni. Nos autem mortiferis perturbationibus resistentes, muro continentiae vallemus animam, et libertatem illius quotidiana virtutum exercitatione tueamur. Sicut enim venditi servi, eorum qui pro eis dedere pretium, et famuli et verberones vocantur: ita qui animas suas variis vendidere desideriis, horum, quibus se tradiderint, famuli nuncupantur, et quasi crudelibus obediunt dominis. Cumque et emendatores erroris sui rigida fronte contemnant, temeritate stultitiam defendentes, ignorant, quod audacia nihil sit aliud, ut mihi quidem videtur, nisi absque sensu et cogitatione sententia, procul a se fugans gubernatorem perturbationum animum. Cumque tali fuerit conspoliata anima praesidio, praeceps in profundum fertur impietatis, et quasi quodam amarissimo rheumate lumen mentis obscurat, oculumque eius, secundum eloquium Scripturarum, intractabili tenebrarum nocte circumdat.22 Unde qui Origenis erroribus delectantur, festivitatis dominicae non sperent praeconia: nec unguenta, aurum, et margaritas quaerant in luto, neque matrem suam Ecclesiam, quae eos genuit et nutrivit, in magnis urbibus lacerent, qui aliquando propter illum et discipulos eius gentilium in nos odia superant, et in dilectione eorum in nos maledicta congeminant, divitumque obsident fores, nec audire metuunt cum Iudaeis: Filios genui et exaltavi, ipsi autem me spreverunt . Qui mihi videntur nescire omne verbum veritatis, non habens fundamentum, etsi ad horam audientem illexerit, ut putet verum esse quod non est, paulatim dissolvi, et in nihilum redigi; universamque sententiam, quae in morem torrentis de pessima mente profertur, obruere auctorem suum: et litteras syllabasque, quibus erat contexta, perdentem, absque sensu et sono, et ulla imagine derelinqui, et instar venenatissimi colubri percutere prolatorem suum, statimque retrahere caput, et quasi in foramine mentis tabescere atque consumi. Nam mendaciorum finis interitus est. Illi qui quondam iactabant se solitudinis amatores, saltem parvulam ad occultanda maledicta, super labia furoris sui aedificent cellulam, non de sanctis Ierusalem lapidibus, sed informibus Babylonis saxis, quae indolata et inaequalia ruiturae domus parietes fulciant. Quanquam effeminatis [f. efferatis] auribus, et Gentilium odiis se nostri detractione commendent, carpentes ecclesiasticam disciplinam, et patientia nostra quasi quodam temeritatis fomite abutentes; tamen aliquando taceant et quiescant, et audiant Prophetam dicentem: Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum . Desiderentque ea sapere, quae digna sunt vita sancta, et Ecclesiae principem ac magistrum non contristent Deum.23 Vos autem obsecro, fratres, ut in commune oremus pro eis, et prophetali voce dicamus: Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum? et plorabo die ac nocte vulneratos filiae populi mei : Dei misericordiam deprecantes, ut liberet eos errore quo vincti sunt: et odium, quo adversum nos frustra insaniunt, amore commutent. Unde et nos obliti iniuriarum, indulgentissimo eos cupimus recipere sinu, et illorum sanitatem et conversionem ad Deum, propriam sanitatem et gloriam computamus. Et si aliter non possunt curari, nisi nostra humilitate, ultro eis satisfaciamus; nihil eis intulimus iniuriae, nihil nocuimus, tametsi indignantur, et saeviunt contra Ecclesiae medicamina, quibus vulneratis sanitas redditur. Nos quae scimus, loquimur, et quae didicimus, praedicamus: orantes, ut qui ecclesiasticas despiciunt regulas, normam recipiant veritatis, nec propter hominum confusionem, per quam difficulter errantes corrigi solent, perdant utilitatem poenitentiae. Et nunc dicimus, et ante praediximus, et idem frequenter ingerimus, vagari eos nolumus, nec per alienas errare provincias, sed ad extorres et furibundos cum Propheta clamamus, et loquimur: Salvamini de terra, et revertimini, et nolite stare: recordamini qui procul estis a Domino, et Ierusalem ascendat super cor vestrum .24 Forsitan haec audientes, ecclesiasticae congregationis amor subeat, et recordentur fraternae in commune laetitiae, et hymnorum, quibus cum caeteris Dominum concinebant, frigusque odiorum dilectionis calore commutent, et intelligant nos medicos, non inimicos, indulgentissimos patres, non hostili tumentes superbia. Neque enim fieri potest, ut quos salvari volumus, perire cupiamus, et non eis ecclesiasticam virgam converti in baculum: si tamen relinquentes errorem, veritatem sequi velint, et omittere temeritatem lascivientium puerorum. Sin autem respuunt eam, et contemnentes ecclesiasticam disciplinam, elevant cornu suum contra regulas eius, et salutaria spernentes consilia, proiiciunt retrorsum, audiant Dominum comminantem: Homo qui fecerit in superbia, ut non audiat Sacerdotem, qui stat ad ministrandum in nomine Dei tui, vel iudicem, quicumque fuerit in diebus illis, morietur [al. moriatur] homo ille, et auferes malum de Israel, et omnis populus audiens timebit, et non impie aget ultra . Verum ne occupati circa vulneratorum curationem, nostri immemores simus, et propria negligamus, ac iuxta quod scriptum est: Aliis praedicantes, ipsi reprobi inveniamur , commonemus stantes, ut caveant: ne dum iacentibus manum porrigunt, ipsi corruant, et ut servantes ecclesiasticam disciplinam, futurum iudicium reformident.25 Igitur dominicum Pascha celebrantes, sanctis Scripturarum purificemur eloquiis, et ad trophaea Salvatoris respicientes, cuncta offendicula, quibus vitae nostrae curriculum retardatur, auferamus e medio. Avaritiam quasi foeneratorem pessimum declinantes, vanae gloriae cupiditatem, ut insatiabilem iugulemus feram, et fornicationis blandum ac lubricum colubrum sollicita mente vitemus Si quando nobis prosperior rerum aura successerit, humilitate et mansuetudine tumorem animi temperemus. Si adversi venti flaverint, fortitudine pressum et iacentem animum suscitemus, ipsique nostri peccati accusatores simus: ut scientes nosmetipsos corripiamus, et iugi meditatione, virtutum libertatem animae, quae vitiis oppressa est, recuperemus. Quapropter positi in certamine et sudore ac labore praesentium, futuram nobis solemnitatis coelestis gloriam praeparantes, priusquam stemus ante tribunal Christi, praeterita peccata poenitentia corrigamus: praesenti fletu redimamus futura gaudia, aculeoque conscientiae in morem apium noxios peccatorum fucos repellamus, plena ceris ac melle alvearia reservantes. Curemus diversa vitiorum vulnera, et rapinas divitum, quibus vel maxime hoc hominum capitur genus, crebris commonitionibus reprimamus. Et sic poterimus imminentium ieiuniorum iter carpere. Incipient dies Quadragesimae a tricesima die mensis Mechir. Et hebdomadam salutaris Paschae celebrabimus quinta die mensis Pharmuti, finientes ieiunia secundum Evangelicas traditiones vespere sabbati decima die Pharmuti: et illucescente statim Dominica, festa celebremus undecima die eiusdem mensis, iungentes et septem reliquas hebdomadas sanctae Pentecostes: ut cum his qui Trinitatis unam confitentur divinitatem, in coelis praemia recipiamus, in Christo Iesu Domino nostro, per quem et cum quo, Deo Patri gloria, et imperium, cum Sancto Spiritu, in saecula saeculorum, Amen.26 Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes qui mecum sunt fratres. Et hoc necessario scribimus, ut sciatis pro sanctis et beatis Episcopis qui in Domino dormierunt, ordinatos esse in Lemnado pro Herone, Naseam: in Erythro pro Sabbatio, Paulum: in Omboes pro Sylvano, Verrem. His ergo scribite, et ab his accipite pacificas, iuxta ecclesiasticum morem, litteras.
Hieronymus HOME
bnf446.23 bsb4610.57 hab179.332
Hieronymus, Epistulae, 4, 97. AD PAMMACHIUM ET MARCELLAM. <<< >>> 99 AD THEOPHILUM.
monumenta.ch > Hieronymus > 98