monumenta.ch > Hieronymus > 97
Hieronymus, Epistulae, 4, 96. SIVE THEOPHILI ALEXANDRINI EPISCOPI PASCHALIS ANNI 401. AD TOTIUS AEGYPTI EPISCOPOS, A S. HIERONYMO LATINE REDDITA. <<<     >>> 98. SIVE THEOPHILI ALEXANDRINI ALTERA PASCHALIS ANNI 402. AD TOTIUS AEGYPTI EPISCOPOS S. HIERONYMO INTERPRETE.

Hieronymus, Epistulae, 4, 97[Alias 78. Scripta vere anni 402.]. AD PAMMACHIUM ET MARCELLAM.

1 [Alteram Theophili Paschalem epistulam contra Origenem a se Latine explicatam mittit, et quod superiorem a se immutatam calumniarentur Origenistae, rursus hoc anno Graecum exemplar versioni suae iungit, et paucis haereticos impugnat.]
[Facile enim superioris quoque Paschalis Latinam interpretationem iisdem Pammachio et Marcellae inscripserat.] Rursum Orientalibus vos locupleto mercibus, et Alexandrinas opes primo Romam vere transmitto. [Ex Graeco ἐξ ὄρους Φαρὰν κατασκαίου δασέος, nam e postremis verbis Vulgat. alio sensu novum versiculum auspicatur.] Deus ab Austro veniet, et sanctus de monte Pharan, umbra condensa [Abac. 3. 3]: unde et sponsa laetatur in Cantico Canticorum, dicens: In umbra eius concupivi et sedi; et fructus eius dulcis in faucibus meis [Cant. 2. 3]. Vere nunc completur Isaiae vaticinium praedicantis: In die illa erit altare Domini in medio terrae Aegypti [Isai. 19. 19]. Ubi abundavit peccatum, superabundavit et gratia [Rom. 5. 20]. Qui parvulum Christum foverant, adultum fidei calore defendunt, ut qui per illos effugerat Herodis manus, effugiat haereticum blasphemantem. Quem [Notum quod Origenes ex Achaia redux, Presbyterii gradum iam assecutus, a Demetrio Alexandrino Episc. multis de causis sibi infenso Alexandria migrare compulsus sit.] Demetrius Alexandri urbe pepulit, toto orbe fugat Theophilus, ad quem Lucas scripsit Actus Apostolorum, qui ex amore Dei nomen invenit. Ubi nunc est [Ruffinum continuo perstringit, qui Praefatione in libros περὶ Ἅρχῶν sibi eum in Origenianis dogmatibus assentientem mentitus fuerat, quam calumniam S. Doctor Apologetico lib. 1. atque alibi purgat.] co luber tortuosus? ubi venenatissima vipera? Prima hominis facies, utero commissa luporum. [Aeneid. 3]. Ubi haeresis, quae sibilabat in mundo, et me et Papam Theophilum sui iactabat erroris, latratuque impudentissimorum canum ad inducendos simplices, nostrum mentiebatur assemsum? Oppressa est eius auctoritate, et eloquentia: et in morem daemoniacorum spirituum de terra loquitur. Nescit enim cum qui, de sursum veniens, ea loquitur quae sursum sunt.2 Atque utinam serpentina generatio, aut simpliciter nostra fateatur, aut constanter defendat sua, ut scire valeamus qui nobis amandi sint, qui cavendi. Nunc autem novum poenitentiae genus: oderunt nos, quasi hostes, quorum fidem publice negare non audent. Rogo, quis est iste dolor, qui nec tempore, nec ratione curatur? Inter micantes gladios, iacentia corpora, rivos sanguinis profluentes, iunguntur saepe hostiles dextrae, et belli rabiem pax repentina commutat. Soli sunt huius haereseos sectatores, qui cum Ecclesiasticis non valent foederari: quia quod sermone coguntur dicere, mente condemnant. Et si quando aperta blasphemia publicis auribus fuerit revelata, et viderint contra se audientium turbam circumfremere, tunc simulata simplicitate, dicunt audisse se primum, quae magistrum dicere ante nescierint. Cumque eorum scripta teneantur, voce negant, quod litteris confitentur. Quid necesse est obsidere [Constantinopolim nempe ad S. Ioannem Chrysostomum defecerant Origenistae, quod in subnexa Paschali n. 22. Theophilus quoque dolet, quod nempe matrem ecclesiam in magnis urbibus lacerarent.] Propontidem, mutare loca, diversas lustrare regiones, et clarissimum Pontificem Christi, eiusque discipulos rabido ore discerpere? Si vera loquimini, pristinum erroris ardorem, ardore fidei commutate. Quid [Erasm. cum paucis Mss, maledicorum, haud recte.] maledictorum pannos hinc inde consuitis; et eorum carpitis vitam, quorum fidei resistere non valetis? Num idcirco non estis vos haeretici, si nos quidam assertione vestra [al. nostra] crediderint peccatores: et os impietate foedum non habebitis, si cicatricem poteritis in nostra aure monstrare? Quid iuvat vestram perfidiam, vel prodest pellis Aethiopica et pardi varietas, si in nostro corpore naevus apparuerit? En Papa Theophilus tota Origenem arguit libertate, haereticum esse: nec illi dicta defendunt, sed fingunt ab haereticis immutata, multorumque dicunt libros similiter depravatos; ut illum non sua fide, sed aliorum tueantur erroribus. Verum haec adversum haereticos dicta sint, qui iniusto contra nos odio saevientes, mentis [al. mente] fatentur arcanum, et venena pectoris irremediabili dolore testantur.3 Vos Christiani Senatus lumina, accipite et Graecam et Latinam etiam hoc anno Epistulam, ne rursum haeretici mentiantur a nobis pleraque vel addita, vel mutata: in qua laborasse me fateor, ut verborum elegantiam pari interpretationis venustate servarem; et intra definitas lineas currens, nec in quoquam excedens loco, eloquentiae eius fluenta non perderem, easdemque res eodem sermone transferrem. Quod utrum consecutus sim necne, vestro iudicio relinquo. Quam sciatis in quatuor partes esse divisam. In primo credentes hortatur ad Dominicum Pascha celebrandum: in secundo et tertio loco Apollinarium et Origenem iugulat: in quarto, id est, extremo, haereticos ad poenitentiam cohortatur. Si quid autem hic minus adversus Origenem dictum est, et in praeteriti anni Epistula continetur, et haec quam modo vertimus, brevitati studens, dicere plura non debuit. Porro contra Apollinarium succincta fides et pura professio non caret subtilitate dialectica, quae adversarium suum, extorto de manibus eius pugione, confodit.4 Orate igitur Dominum, ut quod in Graeco placet, in Latino non displiceat, et quod totus Oriens miratur et praedicat, laeto sinu Roma suscipiat. Praedicationem quoque cathedrae Marci Evangelistae cathedra Petri Apostoli sua praedicatione confirmet. Quanquam celebri sermone vulgatum sit, beatum quoque Papam Anastasium, eodem fervore, quia eodem spiritu est, latitantes in foveis suis haereticos persecutum, eiusque litterae doceant, [Recole, quae ad ipsam Anastasii Epistolam hac de re supra diximus; quanquam haud diffiteamur, ex hisce verbis non satis constare, illamne, quae Simpliciano inscribitur, an posteriorem aliam ad Venerium intelligat.] damnatum in Occidente quod in Oriente damnatum est. [Neque enim innotuerat Hieronymo Anastasii obitus, qui ex eorum quoque sententia, qui serius differunt, die vigesima septima Aprilis huius anni 402 consignatur. Verius tamen ex Socrate lib. 7, c. 9. et antiquis Romanorum Pontificum catalogis ad superioris anni Decembrem medium est referendus.] Cui multos imprecamur annos, ut haereseos rediviva plantaria, per illius studium longo tempore arefacta, moriantur.
Hieronymus HOME

bnf446.23 bsb4610.57 hab179.332

Hieronymus, Epistulae, 4, 96. SIVE THEOPHILI ALEXANDRINI EPISCOPI PASCHALIS ANNI 401. AD TOTIUS AEGYPTI EPISCOPOS, A S. HIERONYMO LATINE REDDITA. <<<     >>> 98. SIVE THEOPHILI ALEXANDRINI ALTERA PASCHALIS ANNI 402. AD TOTIUS AEGYPTI EPISCOPOS S. HIERONYMO INTERPRETE.
monumenta.ch > Hieronymus > 97