monumenta.ch > Hieronymus > 95
Hieronymus, Epistulae, 3, 94. DIONYSII AD THEOPHILUM. A S. HIERONYMO, UT VIDETUR, LATINE REDDITA. <<<    

Hieronymus, Epistulae, 3, 95[Alias inedita Scripta, ut videtur, sub initium an. 400.] ANASTASII PAPAE AD SIMPLICIANUM [Prodit ex eodem, quo tres superiores, Ambrosiano exemplari, in quo inter epistolam Epiphanii ad Ioannem Ierosolymitanum, quae in nostra recensione est 51, atque aliam nunc 90. Theophili ad Epiphanium, locum sortitur.].

1 [Studium Theophili, ac vigilantiam laudat, cuius litteris conventus, Simpliciano [1548] Mediolanensi Episcopo denuntiat, a se quoque Origenianae haeresi inflictum esse anathema.]
Domino Fratri SIMPLICIANO, ANASTASIUS. 'Grandem sollicitudinem atque excubias super gregem suum pastor habere approbatur. Similiter et [Uno verbo, nullo autem sensu, erat in archetypo exultare, quod ex ingenio emendare non dubitavimus tribus hisce verbis ex alta turre, quam scripturam et ipsa orationis series, et perspicui sensus necessitas postulabant. Proclive autem veteri librario fuerit, qui compendiarias exemplaris sui notas non intellexerit, unam pro tribus exscribere.] ex alta turre causa civitatis diu noctuque cautus speculator observat. Magister [Mirum dictu est hoc loco, tam paucis in verbis, quam multa peccata sint a veteri amanuensi: siquidem erat in Ms. Magister hactenus navis hora tempestatis ecoris et periculo, magnam, etc. qua coniectura tantum adducti mutare ausi sumus, cum nullum esset sensus dispendium, ne huiusmodi monstris lector offenderetur. Ecoris vero, quod nomen nihil est, penitus expunximus.] providus navis hora tempestatis, et periculi magnam patitur animi iactationem, ne procellis, atque asperrimis fluctibus navis elidatur in saxa. Pari animo vir sanctus et honorabilis Theophilus, frater et coepiscopus noster, circa salutis commoda non desinit vigilare, ne Dei populus per diversas Ecclesias, Origenem legendo, in magnas incurrat blasphemias.'2 'Conventus litteris memorati, convenio Sanctitatem tuam, ut [Illud sicuti adverbium pro similiter, sive eodem pacto sumitur, cuiusmodi exempla apud veteres Latinos scriptores invenimus. Tunc vero pro ut, si et legeris, perspicue etiam sensus constabit: nam laciniosus ferme totus est textus, librariorum culpa.] sicuti nos in urbe Roma positi, quam princeps apostolorum statuit, et fide sua confirmavit gloriosus Petrus, ne quis contra praeceptum legat haec quae diximus, damnavimus, et cum magnis precibus postulavimus, ut Evangeliorum instituta, quae ex ore suo Dei et Christi docuit censura, [Desunt heic loci quaedam, quae amanuensium veterum oscitantia exciderunt, puta serventur; et constituimus, aut quid simile; nec tamen, tot adhuc mendis impedita oratione, sancti pontificis obscura mens est.] ab hac recedi omnino non debere, sed illud in memoriam deduci quod Paulus venerabilis apostolus praedixit, atque commonuit, Si quis vobis evangelizaverit praeter quod evangelizatum est vobis, anathema sit [Galat. 1. 8]. Igitur hoc praeceptum tenentes, illud quidquid est fidei nostrae contrarium, ab Origene quondam scriptum, indicavimus, a nobis esse alienum atque punitum.'3 Haec sanctitati tuae scripsimus per Eusebium presbyterum, qui calorem fidei gestans, et amorem circa Dominum habens, [Nimirum Cremonensis Eusebius, qui cum Romae esset ab anno 398 Origenis libros περὶ Ἀρχῶν a Ruffino latinitate donatos, primus accusavit palam, atque inde blasphemiarum capitula excerpsit. Qui et Mediolani cum esset, per id nempe temporis, quo detulit hancce ad Simplicianum Anastasii epistolam, quamdam, Ruffino praesente, recitavit ex eius interpretatione, Origenis sententiam, quam se impugnasse idem Ruffinus l. 1. Invectivar. tradit.] quaedam capitula blasphemiae obtulit, quae nos non solum horruimus, et iudicavimus, verum et si qua alia sunt ab Origene exposita, cum suo auctore pariter a nobis scias esse damnata. Dominus te incolumem custodiat, Domine frater, merito honorabilis.'
Hieronymus HOME

bnf446.23 bsb4610.57