monumenta.ch > Hieronymus > 94
Hieronymus, Epistulae, 3, 93. SIVE RESPONSUM IEROSOLYMITANAE SYNODI AD SUPERIOREM THEOPHILI. S. HIERONYMO, UT VIDETUR, INTERPRETE. <<<     >>> 95 ANASTASII PAPAE AD SIMPLICIANUM .

Hieronymus, Epistulae, 3, 94. [Al. inedita. Scripta eodem tempore quo superior.] [Superiori Palaestinorum Antistitum continuo subditur in Ambrosiano libro, ex quo primum in vulgus prodit.] DIONYSII AD THEOPHILUM. [Eodem adducimur argumento quo de superiori Palaestinorum epist. diximus nota e. Hunc quippe Liddensem Episcopum, ex eorum numero esse, facile nobis persuademus, quorum epistolas a se Latine conversas Hieronymus testimonio suo illo confirmat.] A S. HIERONYMO, UT VIDETUR, LATINE REDDITA.

1 [Theophilum continuo laudat, quod eius opera damnata sit haeresis Origeniana, quam ut persequi ad finem usque non desinat, vehementer hortatur.]
Domino Beatissimo THEOPHILO DIONYSIUS [Alio nomine Diospolitanus. Lucianus de revelat. corpor. S. Stephani: Ego renuntiavi, inquit, Episcopo, cum esset in Lidda, quae est Diospolis. Vide S. P. nostrum lib. contra Ioannem Ierosolymitanum sub finem, ubi de isto Dionysio loquitur.] Liddensis Episcopus. 'Bonus Deus noster, qui in conciliis sanctorum glorificatur [Ps. 88. 2], et amicos sibi, ac Prophetas singulis temporibus praeparat, si ordinem nostrae generationis aspicias, [In archetypo erat et pro te, ut leviora vitia dissimulemus.] te, Domine frater beatissime, aemulatorem rectae fidei suscitavit [Ms. vitiosa methatesi et ut, et mox reducens, pro reduceres; quae omnino imperitis librariis sunt imputanda.] ut et superstitionem haereticam de Gentilium fonte manantem Apostolico rigore contereres, et humanum genus, quod multis trahitur erroribus, ac dispersum gregem Christi ad suum Pastorem reduceres; qui tempore passionis idcirco pro cunctis dedit animam suam, ut nunc possimus credentes dicere, Vere Deus in nobis est [1. Cor. 14. 25]. Quis enim ita aut stultus, aut impius est, ut non confiteatur, te maximum orbi dedisse munus, [Erat electis, supino errore. Malim vero eiectis.] deletis sceleratissimis blasphemis [fort. blasphemi] Origenis discipulis, ne Ecclesia Christi ab his polluatur, quorum cancer, et insanabilis lepra sic multorum corda pervasit, ut et qui simulant poenitentiam, haeresi iungant periurium; et nos, quos tacere cogunt, odire non desinant.2 Confortare igitur et viriliter age [1. Paral. 22. 13], Dei famule, et usque in finem Origenis figmenta persequere, ne simplicium mentes sub umbra [Litterarum compendio scriptum erat stiae.] sapientiae blandis eius capiantur illecebris, et fiat in corpore Christi scissurae divisio. Omnes enim qui sapiunt, quae sursum sunt, te Patrem, et spem, et coronam fidei alacres profitentur, quod Arii Magistrum, et [Origenem quidem Arii magistrum passim etiam Hieronymus vocat: et quibus de causis verissime explicat; at simul et discipulum dici eum, nulla ratio patitur, legendumque est omnino heic loci discipulos, plurium numero, ut Origenistas haereticos notet.] discipulum eius Evangelico mucrone confoderis. Fratres cellulae meae oppido te salutant, et fratres qui tecum sunt.'
Hieronymus HOME

bnf446.23 bsb4610.57