monumenta.ch > Hieronymus > 93
Hieronymus, Epistulae, 3, 92. SEU THEOPHILI SYNODICA AD EPISCOPOS PALAESTINOS, ET AD CYPRIOS. De Origenianae haereseos damnatione a S. Hieronymo latine reddita. <<<     >>> 94. DIONYSII AD THEOPHILUM. A S. HIERONYMO, UT VIDETUR, LATINE REDDITA.

Hieronymus, Epistulae, 3, 93. [Al. inedita. Scripta paucis diebus post superiorem.] [Prodit nunc primum ex eodem Ambrosiano exemplari, in quo post alteram Theophili Paschalem epistolam exhibetur.] SIVE RESPONSUM IEROSOLYMITANAE SYNODI AD SUPERIOREM THEOPHILI. [Satis probabili testimonio id collegisse nobis visi sumus ex ipsius Hieronymi verbis lib. 1. Apologet. adversus Ruffinum sub initium, ubi, «si, inquit, quidquid contra Origenem et sectatores eius dicitur, in te dictum putas, ergo et epistolae Papae Theophili, et Epiphanii, ET ALIORUM EPISCOPORUM, QUAS NUPER, ipsis iubentibus TRANSTULI, te petunt, te lacerant.» Qui enimvero alii Episcopi in Origenem, eiusque sectatores Epistolas scripsisse intelligendi sunt, quas per id temporis Hieronymus Latine explicarit, si huiusce in primis Ierosolymitanae Synodi Patres non sunt, quorum hae litterae proferuntur? Accedit petitum ex indole Ambrosiani libri argumentum, qui non alias ferme continet a Hieronymianis elucubrationibus, tametsi alias proprii ingenii, alias a Graecis Latine conversas.] S. HIERONYMO, UT VIDETUR, INTERPRETE.

1 [Respondent Synodi Patres, immunem ab Origeniana, quam subinde exsecrantur haeresi, esse Palaestinam; tamen quaecumque Theophilus in superiori Synodica damnaverat, dogmata, et personas damnare se profitentur.]
Domino et honorabilissimo Episcopo THEOPHILO EULOGIUS, IOANNES, et caeteri episcopi, qui Ierosolymis in Sancta [Primam Encaeniorum templi Ierosolymitani diem fuisse XIV. Septembris supra etiam adnotavimus ex Nicephori testimonio lib. 8. Histor. cap. 10.] Encaeniorum die reperti sunt. 'Nosti, Domine, cuncta laudabiliter [In Ms. erat pati, quod compendiariae scriptionis vitium arbitrati sumus] peragi et ante nostras litteras, quod omnis propemodum Palaestina gratia Christi ab haereticorum aliena sit scandalo, praeter paucos, qui Apollinaris erroribus acquiescentes, noxia praeceptoris sui scripta meditantur. Atque utinam [Facile in Graeco fuerit, αἶθε, διὰ τῶν εὐχῶν ἁγὶων utinam, ob sanctorum preces, sensu magis perspicuo.] Sanctorum orationibus, non nos inquietarent [Id ipsum Hieronym. notat supra Epistol. 82. num. 10. Sunt heic Iudaei, sunt variorum dogmatum haeretici, et maxime impurissimi Manichaei, etc. Porro de Samaritanorum stultitia incredibili, ut Synodi Patres vocant, insignia argumenta repete ex Epiphanio haeres. IX. Philastrio, Leontio Byzantin. de Sectis Act. 11. Gregorio Magno pluribus locis, quibus adde Baronium Annal. XXXV.] Iudaici serpentes, et Samaritanorum incredibilis stultitia, atque Gentilium apertissimae impietates, quorum turba quamplurima et ad veritatem praedicationis omnino auribus obturantes in similitudinem luporum gregem Christi circuientes, non parvas nobis [Ms. vobis] excubias, et laborem incutiunt, dum volumus oves Domini custodire, ne ab his dilacerentur. Et quia scripsit nobis Sanctitas tua, repertos quosdam in Aegypto, qui ex Origenis dogmatibus pestifera quaedam velint introducere in Ecclesiis, et simplicium corda decipere: ideo necessarium duximus significare Sanctitudini tuae, quod istiusmodi praedicatio a nostris auribus aliena sit. Neque enim audivimus unquam docentes, quod Christi regnum aliquando sit terminandum. Absit hoc a Fidelium auribus, Gabriel Angelo loquente ad Mariam de eo qui nasciturus est Christus, atque dicente, Regnabit super domum Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis [Luc. 1. 33]. Neque, quod Zabulus cunctis peccatorum vitiis liberatus dignitatem obtineat, quam habuit antequam caderet, ita ut et ipse, et Christus sub unum Dei Patris redigantur imperium. Qui enim ita credunt, ituri sunt in tenebras, quae praeparatae sunt Diabolo, et Angelis eius. Quod si qui sunt, qui in suis Tractatibus tradiderunt, quod Filius nobis [Vitiose, ut pleraque alia, erat in Ambrosiano libro, nobis sit comparatus veritate: quod emendavimus, ut in superiori Synodica num. 3. ex his, Augustini de Haeresibus ad Quodvultdeum, «Dixit praeterea Origenes, quod Filius Dei sanctis hominibus comparatus, sit veritas, Patri conlatus, mendacium.» Imo vero ex Guidone Perpiniano in Summa de Haeresibus, ubi in Origeniana hunc ipsum locum exscribens emendatiori usus apographo, legit, quod Filius nobis comparatus sit veritas, etc. Quod boni Scriptoris testimonium multi ea etiam de causa faciendum est, quod hanc Palaestinorum Antistitum Decretalem de nomine appellet, eamque ante annos supra quadringentos noverit.] comparatus, sit veritas, Patri conlatus, mendacium: et quod est, inquiunt, Petrus et Paulus [Iterum ex Perpiniani Carmelitae testimonio locum emaculavimus: in Ambrosiano enim archetypo vitiose erat a Salvatore. Verissime autem ille in suo legerat, «et quod est Petrus et Paulus ad Salvatorem, hoc est Unigenitus Filius, et Deus Verbum (non Dei Verbum) comparatus Patri.»] ad Salvatorem, hoc est Unigenitus Filius, et Dei Verbum, comparatus Patri: et ut breviter nostram sententiam declaremus (neque necesse est eadem rursus tractare) quicumque hoc praedicat, quae Beatitudo tua damnanda significat, et quae discordant ab ea fide, quam pio sensu Patres nostri in urbe Nicaena scripserunt et ipsi, et dogmata eorum sint Ecclesiae anathema, cum Apollinare, qui contra sanctas Scripturas vadens, imperfectum hominem dicit a Domino Iesu Christo nostro esse susceptum, et non [Ut sensus constet, sitque perspicuus, m litteram in fine vocum plenam assumptionem, dele, quam litteram sexto casui tam saepe in Mss. veteri vitiosa pronuntiatione addi, ii facile norunt, qui veteres membranas aliquando consuluerunt. Nobis aliud exemplum suppeditat litteratus lapis domestici Musaeoli nostri, qui Ethnicam ex una parte, Christianam ex alia inscriptionem refert: et in antiquiori Ethnica legitur. SINE ALTERITRUM. ANIMI. LESIONEM.] plenam assumptionem eius et animae et corporis salutem datam. Nos enim insistentes Patrum vestigiis, et Scripturarum vocibus eruditi, docemus et praedicamus in Ecclesiis, et confitemur, Trinitatem increatam, aeternam, unius esse in tribus subsistentiis, et in una Deitate [Lege sodes et meo periculo, substantiae, pro eo quod reliquimus ex Mss. adorantes. Litterarum utramque vocem componentium similitudo, quam facilius pervidebis, si eas maiusculo, ut vocant, charactere descripseris, et fortasse detritae etiam in autographo priores litterae, imperitum librarium omnino fefellerunt. Caeterum et sensus, qui nequaquam aliter constabit, et ipsa vocula unius, quae substantivum nomen, ad quod referatur, non haberet, et tandem ipsum adorantes, quod certum heic loci est vitium, emendationem nostram non tuentur modo, sed evincunt. Porro tam insignem ac luculentam Sanctissimae Trinitatis confessionem cum Hieronymi Epistolis XV et XVI. ad Damasum confer, et nostras quoque adnotationes in eas recole, si tanti sunt.] adorantes. Si quis autem tua Reverentia, vel propter dogmatum pravitatem, vel propter alias causas a communione seiungit, sicuti nobis indicare dignatus es, scias in nostris Ecclesiis non recipiendos, donec tu poenitentiae eorum, si tamen voluerint damnare perversa, veniam dederis. Saluta omnes qui tecum sunt sacerdotales grado.
Hieronymus HOME

bnf446.23 bsb4610.57