monumenta.ch > Hieronymus > 92
Hieronymus, Epistulae, 3, 91 EPIPHANII AD HIERONYMUM. <<<     >>> 93. SIVE RESPONSUM IEROSOLYMITANAE SYNODI AD SUPERIOREM THEOPHILI. S. HIERONYMO, UT VIDETUR, INTERPRETE.

Hieronymus, Epistulae, 3, 92. [Antea inedita Scripta an. 400. mense Septembri.] [Prodit nunc primum ex antiquissimo Mediolanensi Ms. Ambrosianae Bibliothecae olim Sancti Columbani Bobiensis, qui littera H. et numero 59. Praenotatur, atque omnia ferme Origenianae causae ac damnationis continet monumenta, quae a Theophilo, Epiphanio, Hieronymo aliisque conscripta sunt. Haec vero ipsa Synodica epistola alteri Theophili eiusdem ad Epiphanium, quae heic in Hieronymianarum ordine locum XC. tenet, subnectitur. Atque illa quidem iuncta Synodicae isti fuit, simulque ad Salaminae Episcopum missa, unde et luculentissimum ex ipso Theophili ore de hac petitur testimonium, quod est huiusmodi «Pauca ex his quae gesta sunt, in GENERALI EPISTOLA, quam ad omnes in commune direxi, prout patiebatur angustia temporis, comprehendi.» Porro alia, eaque alterius anni puta superioris 399. est Synodica illa nomine Episcoporum Aegypti atque Alexandriae adversus Origenis doctrinam scripta, ex qua Graeca quaedam fragmenta recitat Iustinianus epist. ad Menam; nec proinde cum nostra hac confundenda, qui tamen error hactenus apud eruditos obtinuit.] SEU THEOPHILI SYNODICA AD EPISCOPOS PALAESTINOS, ET AD CYPRIOS. De Origenianae haereseos damnatione [Id, praeter ea quae in Praefatione congessimus argumenta, probat suae ipse fidei iussor Hieronymus, tum superiori epistola 88. ubi ad Theophilum Obsecro te, inquit. «ut si qua Synodica habes, ad me dirigas, quo possim tanti Pontificis auctoritate firmatus liberius, et confidentius pro Christo ora reserare;» tum vero luculentissime in Apologetico contra Ruffinum I. 3. ubi: Duas, inquit, SYNODICAM, et Paschalem eius (Theophili) epistolas contra Origenem illiusque discipulos . . . per hoc ferme biennium interpretatus sum, et in aedificationem Ecclesiae legendas nostrae linguae hominibus dedi.] a S. Hieronymo latine reddita.

1 [Nuntiat convocatos in Alexandrina Synodo Episcopos contra quosdam Nitriae Monachos impie furentes pro Origenis haeresi: cuius errores praecipuos singillatim enumerans, damnatos a Patribus fuisse uno ore significat. Tum dolet factiosos homines sibi vim fecisse, ut Isidorum Presbyterum haereticae impietatis ducem, aliorumque criminum reum Episcoporum iudicio eriperent. Denique exsecratus iterum Origenis doctrinam, cunctis Ecclesiis sub anathematis nota auctor est, eam, eiusque asseclas ne recipiant.]
[Sic in ipso archetypo inscribitur, ex quo religiosissime omnia repraesentamus. Nimirum id egerat Theophilus, ut Episcoporum synodum in Cypro congeret Epiphanius, qua Origenes damnaretur. Socrates lib. VI. cap. 10. ex Valesii interpretatione. «Episcoporum quoque Synodum in Cypro ab eodem (Epiphanio) fieri curavil, qua Origenis libri condemnarentur. Epiphanius vero ob singularem pietatem summa morum simplicitate praeditus, Theophili litteris facile inductus est; collectoque Episcoporum totius insulae Concilio lectionem librorum Origenis prohibuit.» Quibus, ut notet post Synodum Constantiae ab Epiphanio, celebratam hanc fuisse Alexandrinam a Theophilo, subdit, «Theophilus itaque cum Epiphanium pietatis nomine celeberrimum in suam sententiam pertraxisset, rem sibi ex voto succedere animadvertens, sumpta maiore fiducia, plures Episcopos convocavit; et libros Origenis qui ante ducentos annos mortem oppetierat, eadem qua Epiphanius condemnationis sententia perculit.» Socratem sequitur Sozomenus, utrumque autem merito castigat Valesius quod ordinem temporum praevertant, quod ex hac ipsa Synodica luculentius constabit Fallitur autem ipsa etiam Valesius, qui Synodicam anno 399. adscribit.] Haec epistula uniformis ad PALAESTINOS, et CYPRIOS Episcopos missa est. Utriusque principia tulimus. AD PALAESTINOS. Dominis dilectissimis fratribus et coepiscopis [Caesariae Palaestinae Episcopus et iam inde a Nicaeno Concilio totius Palaestinae metropolita, atque adeo Ioanni Ierosolymorum praepositus ad haec usque tempora, nam aliter tulerunt sequiora. Vid. Synodi Diospolitanae fragmentum apud Augustinum lib. 1. cap. 5. contra Iulianum; est enim hic idem Eulogius, qui Pelagium in iudicium accersivit.] EULOGIO, [Ierosolymorum Episcopus longe notissimus in hac ipsa Origeniana causa, et praecipue Hieronymi contra eum scriptis.] IOANNI, [Aliter Zebinnus, et Zebenus scribitur; tum apud S. Augustinum libro citato contra Iulianum cap. 5. num. 19. Zoboenus, et in Vaticanus eius operis Mss. Zoboemius. Erat Eleutheropolis Episcopus, cui tradit Sozomenus veneranda sanctorum Prophetarum Abacuc, et Michaeae lipsana divinitus revelata.] ZEBIANO, AUXENTIO, [Liddensem, sive Diospolitanum Episcopum fuisse, ex eius Epistola, sive responso, quod infra adnectimus huic ipsi Synodicae, semel ac primum intelligimus.] DIONYSIO, GENNADIO, ZENONI, THEUDOSIO, [Sic equidem ex semesis Ms. litteris nomen expressimus: at non immerito suspicamur Eleutherium substitui debere pro Dicterio isto, aut Decterio, quod nomen facile corruperit Latinus amanuensis. Erat enim Eleutherius per id temporis Ierichuntinus Episcopus, cuius in Luciani Presbyteri epistola de revelatione S. Stephani martyris mentio est.] DICTERIO, [Videtur Gazensis ille clarissimus, qui Marnam templo lugere inclusum, ut Hieronymi verbis utamur, coegit. Duos tamen Porphyrios Episcopos, qui simul Palaestinae Synodo interfuerunt, memorat Augustinus lib. citato contra Iulianum; nec satis proinde constat, quinam e duobus iste dicendus sit.] PORPHYRIO, SATURNINO, [Archetypi scripturam expressimus; sed fortasse ALANO, sive aliud huic simile nomen Episcopi, scribendum est.] ALANI, PAULO, [Idem forte, qui Ammonianus apud S. Augustinum lib. contra Iulianum appellatur; nam et Ms. Vaticani eius operis Ammonium vocant.] AMMONIO, HELIANO, alteri PAULO, EUSEBIO, et omnibus, qui in Aeliae [Encaeniorum, sive Dedicationis Ierosolymitani templi dies primus erat XIV. Septembris, quod a Nicephoro lib. 8. Histor. cap. 10. proditum est.] Encaeniis congregati sunt, Catholicis Episcopis Theophilus in Domino salutem. Dicit ad CYPRIOS. Dominis dilectissimis, et fratribus, et coepiscopis [Salaminae Cypri Episcopus sanctitate et scriptis etiam contra Origenis errores, nulli non cognitus. Caetera nomina tantum ad rectam scripturam subinde reducta sunt, neque enim quas etiam obtinerent Ecclesias, indicare aeque fuit expeditum.] EPIPHANIO, MARCIANO, AGAPETO, BOETHIO, HELPIDIO, EUTASIO, NORBANO, MACEDONIO, ARISTONI, ZENONI, ASIATICO, HERACLIDI, alteri ZENONI, KIRIACO, APHRODITO, Theophilus in Domino salutem. Arbitror quod ante nostras litteras velox ad vos fama pertulerit, quosdam in monasteriis Nitriae [Antiquarius ad libri oram Origenis libros, vel scripta. Nempe cum in apographo pridem esset cum praepositione in haeresim, quod librarii est mendum, ille explicare conatus est, ac si diceret, in haeresim adstruendam. Porro qui Nitriam montem incolebant, Monachos, quique etiam ex Sceti regiuncula Scetini dicti sunt, primos Origenismi veneno fuisse imbutos notum ex Niceta Thesaur. Orthodox. fidei I. 4. Haeres. 31. e quibus praecipuos Dioscorum, Ammonium, Eusebium, Euthymium, germanos fratres, heic sub quorumdam nomine a Theophilo innui, non dubium est.] Origenis haeresim serere, et Monachorum purissimum coetum potione turbida propinare. Quamobrem compulsi sumus ad ipsa loca [Iterum marginali antiqua nota additur, transire vel pergere. Sed forte compulimus legendum est pro compulsi sumus, aut certe illud pertimescentes loco movendum est, ac voci monasteriis postponendum, quo sensus perspicuus sit.] pertimescentes Sanctorum precibus, et maxime Patrum et Presbyterorum, qui prae sunt monasteriis, ne dum nos ire cessamus, ii, qui prurientibus blandiuntur auribus, simplicium corda perverterent. [Haud aliter Hieronymus ipse contra Helvidium non longe a fine: Nobilis es factus in scelere. Et contra Ruffin. Apolog. l. c. 1. ignotus prius temeritate factus es nobilis.] Quorum nobilitas in scelere est, et tam rabidus furor ad omne facinus, quod imperitia superbiaque suggesserit, ut praecipites ruant, nec intelligant mensuram suam, sed apud semetipsos sapientes, qui fons erroris est, maximos [Malim putent se. Sed huiusmodi paragrammata, quae scribarum vitio irrepsisse non dubium est, sicubi religiose a nobis repraesentatur, ipse per se Lector nullo negotio emendabit.] putantes se quod non sunt. Denique in tantam prorumpentes dementiam [Mss. tanta dementia], ut [Huiusmodi furoris exempla passim occurrunt in Donatistarum historia. De Origenistis vero praeter istud Theophili testimonium, unus, quod sciamus tradit Guido Perpinianus Carmelita saeculi decimi quarti ineuntis scriptor Summa de Haeresibus, in Origeniana, ubi haec ipsa recitat verba, quod propria ferro membra truncarent, ut humiles haberentur, et religiosi. Videtur quidem ille ioculari quodam errore ex aliis Theophili verbis rem expressisse, quibus nempe in epistola ad Epiphanium heic 90. Origenis colubros se evangelico ense truncasse iactat. Fortasse tamen, ut ea ferebant tempora, luculentissimum testimonium leviter ille attigit, ut ex ingenio liberius exaggeraret. Caeterum probe notam hanc illi fuisse Synodicam, tum modo recitata verba facile persuadent, tum etiam quod subsequentem Palaestinorum Antistitum responsionem, ut infra ostendemus, aliquot locis exscripsit. Hoc autem qualecumque est momentum, ad huius epistolae germanitatem, atque historiam constabiliendam velim accedat.] in se verterent manus, et propria ferro membra truncarent; putantes stultae cogitationis arbitrio, hinc religiosos et humiles se probari, si mutilata fronte, et sectis auribus incederent. E quibus et unus linguae partem [Lege mordicus, quod est dentibus amputavit. Heic vero proprie Ammonium suggillat, qui ne Episcopus fieret, aurem truncavit sibi, et cum nihilominus pro Episcopo invitus postularetur, linguam sibi dentibus amputaturum fore, minatus est.] medicus amputavit, ut ignorantibus quoque ostenderet, quam timide Dei iura servaret [Mss. servarent et monstrarent] eloquii, quanto furore pectoris aestuaret. Quos quia reperi cum quibusdam peregrinis, qui in Aegypto parumper habitant, ad [Ii vero Constantinopolim contendebant, et secum quos habebant peregrinos socios, quinquaginta Palladius numerat. In superiori quoque epistola ad Epiphanium, quae huic eidem Synodicae iuncta est, Didici, inquit, quod calumniatores verae fidei Ammonius, Eusebius, et Euthymius novo pro haeresi furore bacchantes, Constantinopolim navigarint, ut et novos, si quos valuerint, decipiant, et veteribus suae impietalis sociis coniungantur. Tradunt autem Palladius, ac Sozomenus illuc profectos Origenistas, postquam eodem missos a Theophilo legatos accepissent, quod Baronius negat ad an. 400. cap. 61. fretus Chrysostomi integritate, qui eos nunquam peregrina communione excepisset, si Theophilenses legati Synodi Alexandrinae litteras istas ad se prius detulissent. Qua in re nihil pro certo videtur posse constitui: nisi malis Baronii opinionem veterum auctoritate praeponderari; certe cum haec Theophilus scriberet, quo haeretici tenderent, ignorabat. Mox pro habitant, facile rescribendum est habitaverant.] vestram provinciam transmigrasse, et homines pauperes, gratia et pecuniis inescatos, qui debuerant manu et labore victum quaerere, ut impleatur in eis quod scriptum est, 'In circuitu impii [Vitiose erat in apographo ambulabant, quod emendare non dubitavimus ex Graeco περιπατήσουσι, quod est veterum Interpretum, et Chrysostomus notat, imo ipse etiam Hieronymus latine vertit. Tum alteram et particulam, quae sensum turbabat, expunximus.] ambulabunt'[Ps. 11. 19], velle in similitudinem Iudaeorum prius igne consumi, quam Origenis videre scripta damnari: quodammodo proclamantes, 'Posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protegamur'[Isai. 28. 19. iuxta LXX]: ne forte et in illis partibus plebis [Ms. plebs] et Monachorum turbent animos, et qui debuerant pro scelere correpti agere poenitentiam, [In Ms. erat utantur saepe obvio lapsu, pro nitantur.] nitantur contra nos, et mendaciorum cuniculis subvertant veritatem; iustissimum duxi scribere Sanctitati vestrae, et brevitor nuntiare, quod e vicino Episcopis congregatis, qui prope implerent numerum Synodi [Ex Ms. notis haud facile constituitur proprie ne sit legendum, an prope. Utcumque sit, anteactis pleniorem fuisse hanc Synodum notat, et quae proprie numerum Episcoporum impleret; nam, quod Sulpitius Severus narrat Dialog. l. num. 3. «Alexandriae foeda inter Episcopos, atque Monachos certamina gerebantur, ex ea occasione, quia congregati in unum SAEPIUS Sacerdotes, FREQUENTIBUS decrevisse Synodis videbantur, ne quis Origenis libros legeret, aut haberet.» E contra hanc unam, proprie Synodum, memorat Prosper in Chronico Imperiali ad annum Honorii septimum, post Theodosium Magnum imperantis. «Contentio ex Doctrina Origenis Synodum apud Alexandriam movit, cuius exstitit sententia, ut extra ecclesiam fieret, quicumque supradicti viri opera probavisset.» Paulo post perrexerim maluimus in textu pro eo quod in Ms. videtur esse perrexerint.] perrexerim Nitriam: et coram multis Patribus, qui de tota pene Aegypto convolaverunt, lecti sunt libri Origenis, in quibus impio labore sudavit et consensu omnium condemnati.2 Errores Origenis. Nam cum legeretur volumen περὶ Ἀρχῶν, quem nos de Principiis possumus dicere, in quibus scriptum est quod [Praecipua isthaec Origenianae haereseos blasphemia depravatissime in Ambrosiano archetypo sic legitur, quod Filius nobis comparatus est S. Veritate, pati conlatus mendacium. Emendavimus ex Hieron. epist. ad Avitum cap. 1. ubi illud impugnat dictum ab Origene «Filium quantum ad Patrem, non esse veritatem, quantum ad nos, esse imaginariam veritatem. Planissime vero ex Augustino de Haeres. ad Quodvultdeum Haeres. 43. «Dicit praeterea Origenes, quod Filius Dei sanctis hominibus comparatus, sit veritas, Patri conlatus, mendacium.» Paria sunt, quae ex Palaestinorum Antistitum sequenti epistola (quod et supra innuimus, estque imprimis adnotandum) in summa de Haeresibus exscribit contra Origenistas Guido Perpinianus: «Quod Filius nobis comparatus, sit veritas, Patri conlatus, mendacium; et quod est Petrus et Paulus ad Salvatorem, hoc est Unigenitus Filius, et Deus Verbum comparatus Patri,» Haec porro Origenes περὶ ἀρχῶν lib. 1. c. 2. dixerit, quae Ruffinus artificiosa interpretatione ita obduxit: «Imago ergo est invisibilis Dei Patris Salvator noster, quantum ad ipsum quidem Patrem, veritas, quantum autem ad nes, quibus revelat Patrem, imago est, per quam cognoscimus Patrem.» Est autem e re nostra, quae heic subinde notantur Origenis placita, ex Theophilo iterum, Hieronymo, aliisque eius causae scriptoribus expendere, quo et clarius enucleentur, et de monimenti huius sinceritate, facta locorum comparatione, certissime constet. Interim nec omittendum, istud in archetypi albo lemma notari. In quibus dictis vel praedicationibus Origenis haeresis condemnatur.] Filius nobis comparatus, sit veritas, Patri conlatus, mendacium: Et rursum, Quantum differt Paulus et Petrus a Salvatore, tanto Salvator minor est Patre: Et iterum, Christi regnum finietur aliquando, [Compendiaria scriptione erat in Ms. abls, ex qua Diabolus omnino excudendum est. Saepe autem Hieronymus, Theophilus, Epiphanius hunc de Diaboli resipiscentia errorem Origeni exprobrant; quod adductis testimoniis explicare non oportet. Item quod finiendum Christi regnum post rerum omnium ἀποκάταστασιν senserit, passim illi crimini dant iidem Patres, et Augustinus contra Priscillianistas, et Iustinianas epist. ad quintam Synodum quam Cedrenus refert, ut alios omittamus. Nam, quod doctiss. Huetius monet, in iis qui nunc exstant Origenis libris, nullus suppetit locus, unde tam dirae criminationi fides accedat.] et Diabolus cunctis peccatorum sordibus liberatus, aequo honore decorabitur, et cum Christo subiicietur: Et in alio libro, qui [Mendose erat in archetypo uno verbo decoratione, tum scribitur. Notissimus porro est περὶ εὐχῆς Adamantii liber ad Ambrosium et Tatianam. Accusationem vero istam Non esse orandum Filium, neque cum Filio Patrem, alibi urget Theophil. Pasch. 1. ex eoque Hieronymus, et Augustinus ad Quodvultdeum Haeres. 43.] de Oratione inscribitur: Non debemus orare Filium, sed solum Patrem, nec Patrem cum Filio, [Veterum iste Christianorum mos erat, si quando impium aliquid, et a fide Catholica alienum audirent, subito aures obturare. Clarissimum habes exemplum lib. 2. Recognit. Clementis. Sed praecipue ad rem nostram Hier. contra Ruffinum l. l. «Lectis, inquit, nuper Papae Theophili epistolis, in quibus Origenis exponit errores, dicitur obturasse aures suas, et auctorem tanti mali clara coram omnibus voce damnasse:» quibus verbis haud dubium est, hunc ipsum Synodicae locum indicari.] obturavimus aures nostras, et tam Origenem, quam discipulos eius consona voce damnavimus, ne modicum fermentum totam massam corrumperet [1. Cor. 5. 6][et Gal. 5. 9]. Quid loquar de resurrectione mortuorum, in qua perspicue blasphemat, et dicit, quod [Hieronymus quoque epist. ad Avitum cap. 1. ab Origene pronuntiatum tradit, «Corporales substantias penitus dilapsuras, aut certe in fine omnium hoc esse futura corpora, quod nunc est aether, et coelum, et si quod aliud corpus sincerius, et purius intelligi potest:» quibus addit: «Quod cum ita sit, quid de resurrectione sentiat, perspicuum est.» Tum ipse Theophilus Paschali 1. «Inter caetera etiam resurrectionem a mortuis, quae spes salutis nostrae est, ita corrumpit, et violat, ut audeat dicere, corpora nostra rursum corruptioni, et morti subiacentia suscitari: «et postea:» Dicit corpora, quae resurgunt, post multa saecula in nihilum dissolvenda, nec futura aliquid, nisi cum de coelorum mansionibus animae ad inferiora dilapsae indiguerint nobis (lego novis) quae aliae rursum fiant, prioribus omnino deletis: tum infra: Quod si, ut falso putat Origenes, non solum corruptibile, sed et mortale corpus est suscitandum, ergo unum atque idem corruptio, et incorruptio.»] post multos saeculorum recursus corpora nostra paulatim redigantur in nihilum, et in auram tenuem dissolvantur; ac ne parvum hoc putaremus, adiecit: Resurgens corpus non solum corruptibile, sed mortale erit. Ut scilicet Dominus atque Salvator frustra destruxerit Zabulum, qui mortis habebat imperium; siquidem et post resurrectionem corruptio, et mortalitas in nihilum resolutis corporibus dominatur humanis. [In Prooemio περὶ ἀρχῶν haec de Angelis constituerat, licet ex Ruffini interpretatione subinde emolliantur, manifeste autem Origenis dogma prodit Leontius Byzantius in Scholiis Act. 10. ubi a diaboli lapsu, συναφέστησαν, inquit, αὐτῷ πᾶσαι αὶ ἃλλαι δυνάμεις, καὶ οἱ μὲν πάνυ ἀμαρτήσαντες, δαίμονες ἐγενοντο· οἱ δὲ ἓλαττον ἂγγελοι· οἱ δὲ ἔτι ἒλαττον ἀρχάγγελοι, καὶ οὅτως ἐφεξῆς ἔκαστὸς πρὸς τὴν οἰκείαν ἀμαρτίαν ἀπέλαβεν. «;Desciverunt autem cum illo omnes aliae Virtutes, et quae plus peccaverant, Daemones evaserunt, quae minus, Angeli, quae adhuc minus Archangeli; et ita consequenter unusquisque pro peccati sui merito accepit.»] De Angelis quoque temeraria aliqua confinxit, ut cuncta in coelo ministeria servitutis Dei non sint in coelo creata, sed diversis lapsibus et ruinis varia officiorum sortiti sunt nomina; causasque veteres praecessisse, quibus creverint, vel decreverint. Et inter haec quasi doloris impatiens, clamante populo. 'Quae sursum est Ierusalem, libera est,' nihil in ea purum, nihil a vitiis liberum et perpetua securum virtute contendit. Non stetit haec tenus profana de Angelis disputatio, sed proficiens in scelere: [Libro 3. contra Celsum, ubi Δαιμόνια, dixit, καὶ περὶ τὰς, θυσίας. καὶ τὰ αἴματα, καὶ τὰς ἀπὸ τῶν αἱματῶν ἀποφορὰς κυλινδούμενα, «;Daemones circa hostias et sanguinem, et circa sanguinis halitus paedoremque continuo versari: «tum lib. «7. fumo thymiamatis, et sanguinum atque holocaustorum odore nutriri,» atque iterum l. 8. et latius in Protreptico ad Martyrium. At de bonis Angelis eadem docuisse haud scimus, nisi si in περί ἀρχῶν libro dixerit, quae Ruffinus callide dissimulaverit. Vide quae adnotavimus in epist. 21 ad Damasum num. 2.] Sicut Daemones, inquit, nidore hostiarum, assidentes aris Gentilium pascebantur, ita et Angeli sanguine victimarum, quas spiritualium typus immolat Israel, fumo thymiamatis delectati, versabantur prope altaria, et huiuscemodi alebantur cibis. Quis non putet eum nihil ultra invenire potuisse, in quod mens vesana corrueret? Praescientiam quoque futurorum, quae soli Domino nota est [Videndus Augustin. lib. 5. de Civit. Dei, cap. 1. ubi istud Origenis confutat dogma; et Eusebius, qui Praeparat. Evang. lib. 6. eiusdem Adamantii fragmentum Commentarior. in Genesim tom. 3. exhibet, ubi astris futurorum inesse significationem affirmat. Sed haec iamdiu invaluerat in Origenem accusatio, quod dixisset, effectricem gerendarum rerum astronomiam, ut ex anonymo Apologiae eius auctore apud Photium cod. 117. constat.] stellarum motibus tribuit, ut ex earum cursu, et varietate formarum, Daemones futura cognoscant, et vel agant aliqua, vel ab his agenda demandent. Ex quo perspicuum est, eum Idololatriam, et Astrologiam, et varias Ethnicorum fraudolentae [Ms. fraudolentiae] divinationis praestigias approbare.3 Haec et huiuscemodi sub nomine Monachorum quidam sentientes, et docentes in monasteriis versabantur. Cumque indigne ferrent, auctorem tanti mali cum suo errore damnari, quosdam inopes et servos spe gulae sollicitatos suo iunxere comitatui, [Saepius Theophilo illata vis est, ut quam proprie heic doleat, ex eius historia affirmare, non sit expeditum. Omnium est illa notissima, quam Cassian. collat. 10. c. 2. narrat, Aegyptios nempe Monachos cum Theophili offenderentur opinione, qua Deum incorporeum esse certis argumentis adstruebat in Paschali quadam epistola, facta manu advolasse Alexandriam, ut cum interficerent, quos ille ambiguo hoc dicto compescuit: Sic ego vos vidi, quasi faciem Dei. Verius tamen illud nunc queritur, quod Georgius Alex. in Vit. Chrysostom. et Symeon Metaphrast. in eiusdem vita tradunt, extorres ex Aegypto Monachos tot tantisque Theophili persecutionibus, Alexandriam profectos, ita miserabili suo habitu plebem commovisse, ut haec Episcopum latitantem ad necem deposceret, vixque Praesidis adhortationibus sedari tandem potuerit.] et facto cuneo, sedenti in Alexandria vim facere conati sunt; volentes causam [Erat hic Presbyter Alexandrinus ac Monachus pridem Theophilo carus, sed postea quibusdam de causis, quas infra expendemus, miro odio habitus. Hunc studio partium, ut usu venire solet, alii cum Palladio in Lausiacis impense laudant, alii suggillant atque insectantur. Hieron. contra Ioan. Ierosolym. ad Pammach. «Iste Isidorus, qui in coelum tuis laudibus tollitur, idipsum infamatur Alexandriae, quod tu Ierosolymae, ex quo non legatus advenisse videtur, sed socius.» Hallucinantur vero anonymus vitae Chrysostomi scriptor, tum Symeon Metaphrastes, qui hunc cum Isidoro Pelusiota confundunt, nisi forte ipse quoque e Pelusio fuit, cum Alexandrinus tamen vulgo audiat. Et Isidorus quidem Pelusiota Theophilum graviter coarguit, epist. 132. quod Ioannem Chrysostomum inique sit persecutus, «cum inimicitiam, inquit, et odium adversus hominem mihi cognominem propriae perversitatis occasionem reperisset.»] Isidori, quem nos propter verecundiam, et Ecclesiae disciplinam Episcoporum iudicio servabamus proferre in medium, et auribus ethnicorum dictu [Ms. dicta] pudenda ingerere, ut seditio et turbae contra Ecclesiam miscerentur; quorum consilia destruxit Deus, sicut Achitophel [2. Reg. 15]. Omnis autem conatus eorum hic erat, ut sub nomine Isidori, haeresim defenderent; qui multis Episcopis propter [Causae, ob quas exularit ab Ecclesia Isidorus, eique infensus fuerit Theophilus, apud eius quoque aevi scriptores incertae ac leves perhibentur. Refert Sozomenus narratum a multis, quod admissam a Petro Alexandrinae Ecclesiae Archipresbytero quaestus gratia ad mysteriorum communionem mulierem quamdam Manichaeismo infectam, priusquam haeresim eiuraret, Isidorus testimonio suo confirmabat, id ex Theophili sententia Petrum fecisse: quare utrumque ex Ecclesia expulerit Theophilus. Sed aliter a viro cum Nitriensibus Monachis conversari solito accepisse se dicit. Duas nempe causas habuisse Theophilum, cur Isidorum insectaretur, alteram illi et Petro communem, quod testificari recusassent Theophili sororem haeredem fuisse scriptam; alteram Isidoro peculiarem, quod cum pauperum curam gereret, erogatas in eorum usus pecunias, Theophilo in exstruendis templis absumere volenti, dare renuisset. Simile quid habet Palladius in Vita Chrysostomi. Verum quae heic Alexandrinus Episcopus ingerit de muliere, et puero adolescente, deque datis contra Isidorum libellis, et inflicto vulnere speciem longe aliam praeferunt. Revera Palladius in Dialogo intentatam dixit Isidoro abs Theophilo accusationem longe gravissimam; ut ipse qui accusabat, enormia scelera, quae ille admiserat, verbis exprimere non auderet.] varias causas a communione Sanctorum fuerat separatus. Interim mulier, et filius eius adolescens ab his producitur in medium, et in loco urbis celeberrimo, [Haec interpretem sapiunt magis quam auctorem; haud enim poterat de loci nomine Theophilus dubitanter loqui. Est autem, ut videtur, Ξένιον, Xenion, locus ubi hospites convenirent.] quem ni fallor Genium vocant, collocantur. Clamitant quidquid in nostram invidiam esse credebant, Gentilium contra nos populos concitantes, ea quae aures Infidelium libenter audirent. Inter quae et destructionis [Celeberrimum totius Ethnici orbis templum Serapidis erat Alexandriae, quod Dionysius Iovis Sinopitae vocat, et magnifice describit, Ἔνθα Σινωπίταο Διός μεγάλοιο μέλαθρον Χρυσῷ τιμὴεντι κεκασμένον· οὐκ ἃν ἐκείνου Νηὸν ἐν ἀνθρώποισι θεώτερον ἃλλον ἳδοιο. Vide Eustathium in hunc locum. Sed heic apud Auctorem nostrum turbatus est sensus verbis qui in fugam, quorum loco scribendum facile videretur qui in nos furerent, vel qui nos fugarent, aut eorumque fugae, scilicet Idolorum, aut tandem, nosque in fugam admoventes.] Serapii, et aliorum [Legendum omnino videtur Idoliorum pro Idolorum, etenim Ethnicae superstitionis hostis acerrimus Theophilus fuit, eiusque Idolia sive templa passim subvertit, praecipue vero illud Serapidis Alexandriae. Eunapius in Vita Aedesii ab Evagrio Praefecto Aegypti, et Romano comite rei militaris egregiam operam praestitam fuisse illi Antistiti ad illud evertendum tradit: Καὶ τὰ περὶ τὸν Κάνωπον ἱερὰ ταὐτὸ τοῦτο ἔπασχον, Θεοδοσίου μὲν τότε βασιλεύοντος, Θεοφίλου δὲ προστατοῦντος, Εὐαργίου τε τὴν πολιτικὴν ἀρχὴν ἀρχοντος, Καὶ Ῥομάνου τοὺς κατ᾽ Αἴγυπτον στρατιώτας πεπιστευμένου. Colligi potest circa annum 391. templum Serapidis fuisse destructum ex Theodosii lege ad Evagrium titulo de Paganis, sive ut Valesius notat ex Marcellini Chronico ad an. 389. Timasio et Promoto consulibus: atque ex Zosimo lib. 1. ubi Theodosium imperasse tradit Cynegio Praefecto Praetorio cum in Aegyptum mitteretur, ut Gentilium fana destrueret, qui in Consulatu suo an. 388. obiit. vid. Idatium in Fastis. Confer vero Pagium, qui ad ann. 389. num. 13. Valesium hac super re impugnat.] Idolorum, eos qui in fugam admonentes, vociferantur. Non sic in iura templorum in Nitriae monasteriis. Haec autem universa faciebant, putantes sic turbas iungi Infidelium, et Isidorum Episcoporum iudicio eripi; ne cum [Reposuimus, quod in archetypo erat, matre, pro quo antea, muliere legebamus. Vide Palladium in Vita Chrysostomi cap. VI. p. 21. ubi corrupto nummis puero, eiusque matre, Sodomitici criminis reum Isidorum, iniquissime egisse, Theophilus dicitur.] matre audiretur, et puero, et nobis invidiam concitarent, qui volebamus eum, praesentibus Clericis, et fideli populo in Ecclesia, patienter audiri, et servari in persona eius cum omni timore Dei, et mansuetudine Ecclesiasticam regulam. Neque enim inimici eius sumus, nec in aliqua re tam illum, quam paucos servos atque fugitivos, qui eius negotii socii sunt, laesimus; sed Dei timorem et normam rigoris Evangelici [Impense enim Isidorum antea amaverat Episcopus Alexandrinus, et beneficiis devinxerat sibi, ut etiam post Nectarii obitum ad Constantinopolitanam sedem illum evehere modis omnibus studuisset.] familiaritati pristinae et necessitudini praetulimus [Ms. pertulimus]. Qui cum accersitus esset ad quaestionem coram Episcopis, et omni clero negotium dicere [Ms. diceret], et crebrius vocaretur ad causam, coepit subterfugere, et differre diem ex die: illa videlicet spe, ut multorum sermo narrabat, quod paulatim mulieris silentium redimeret. Et hoc faciens, sanctorum fratrum animos vulnerabat. Quis enim ambigit [Ms. abigit], fiduciam bonae esse conscientiae; fugam autem, et dissimulationem, ut parcius loquar, et aperte proferam quod sentio, apud plerosque genus confessionis iudicari? Praesertim cum grave ei mulier datis libellis crimen impingeret, et hoc per populos iactaretur, illum magnopere agere, ut quolibet potius genere, quam Episcoporum iudicio res finem acciperet. Quae mulier, ignorante me, amicorum eius studio, et in albo [Ms. alvo] viduarum descripta est, ut refrigeriis eleemosynae dolorem vulneris solaretur. Quod postquam a quodam Diacono didici, qui intrepidus nuntiabat, mulierem scriptam in viduarum numero, ut taceret, quod obiecerat: illico per multos Isidoro indicem prodidi, et monui, ut Episcoporum se iudicio praepararet, muliere dumtaxat a caeterarum consortio separata, donec causae videremus eventum. Neque enim fas erat, eam Ecclesiae opibus sustentari, quae tantum crimen aut dixisset temere, aut tacuisset. Iste est signifer haereticae factionis. Hoc utuntur duce vel locupletissimo si, quos in exordio epistulae descripsimus: qui possit praebere cibos, et peregrinationis eorum incommoda sustentare. Ubi furor, et caedes necessariae sunt, nullius alterius indigent auxilio; ubi expensae et sumptus varii, nihil largitore accommodatius.4 Dolent contra me, atque insaniunt, quare solitudines, et habitacula Monachorum, in quibus sancta conversatio est, non permiserim impiis Origenis dogmatibus pollui. E quibus ut caetera praetermittam [Intellige de Resurrectione dialogos duos, quorum meminit Eusebius VI. 24. et a duobus aliis de eodem argumento libris optime distinguit Hieronymus in fragmento epist. nunc. 33. ad Paulam. Bene vero est quod hinc discimus, Ambrosio, celeberrimo nempe ἐργοδιώκτῃ suo fuisse ab Origene inscriptos, iamdiu enim interciderunt. Mox in archetypo erat suscitatus pro sciscitatio, quod ex ingenio nos, cogente orationis sensu, fecimus.] in libris Resurrectionis, quos [Ms. quod] scripsit ad Ambrosium, dialecticum morem imitans disputandi, in quo sciscitatio est, atque responsio, artis magicae praedicator his verbis est. [Iisdem verbis in Paschal. 1. n. 1. Theophilus, sive eius interpres Hieronymus: «magicis quoque artibus patrocinium tribuens Origenes, in tractatibus suis his locutus est verbis: Ars magica non mihi videtur alicuius rei subsistentis vocabulum, sed etsi sit, non est operis mali, ne quis eam habere possit contemptui.» Sic anonymus supra laudatus apud Photium inter Origenianas criminationes hanc quoque recenset, quod dixerit ὅτι οὐ κακὸν μαγεία; et qui in eumdem Origenem paulo iniquior videtur Eustathius Antiochenus lib. de Eugastrimytho.] Ars magica non mihi videtur alicuius rei subsistentis vocabulum [Ms. vocabulo], sed etsi sit, nequaquam est operis mali, nec quod haberi possit contemptui. Quae dicens, perspicue Domino contradicit, qui loquitur per Prophetam, Sta nunc in incantationibus tuis, in multis veneficiis [Ms. beneficiis] tuis, quae didicisti ab adolescentia tua, si possint tibi prodesse. Laborasti in consiliis tuis: stent Astrologi coeli, et salvum [Ms. salvam] te faciant, [Vitiose erat in Ms. contemplatus es, minori numero, tum plurium, nuntient. Utrumque exegimus ad sacrum textum, et praecipue Graecum οἱ ὀρῶντες, etc.] qui contemplati sunt sidera, nuntient tibi, quid super te futurum sit [Isai. 47. 12][. 13. iuxta LXX]. Praeterea in libris περὶ Αρχῶν et hoc persuadere conatur, quod vivens Dei [Ex Graec. λόγος quod est Verbum. Hanc porro de anima Christi doctrinam longe absonam iterum execratur Theophilus in 1. Pasch. quod nempe illud Pauli Philipp. 2. 7. «Non rapinam arbitratus est, esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens,» ad Christi animam retulerit, quam Deo aequalem crediderit, et non ipsum Verbum, sed solam eius animam ad terrena venisse. Vide Iustinianum epist. ad Menam in fine, ubi delirium istud exagitat ex libris περὶ ἀρχῶν, nam in Ruffini versione dissimulatur.] Sermo non assumpserit corpus humanum, et contra Apostoli vadens sententiam scripsit, Quod qui in forma Dei aequalis erat Deo [Philip. 2. 7], non fuerit Verbum Dei, sed anima de coelesti regione descendens, et se de forma aeternae maiestatis evacuans, humanum corpus assumpserit. Quae dicens Ioanni apertissime contradicit scribenti, et Verbum caro factum est [Ioan. 1. 14]. Nec potest anima credi Salvatoris, et non Deus Verbum, et formam, et aequalitatem paternae maiestatis habuisse. In alias quoque impietates furibundus exsultat [Ms. exaltat], volens eum, qui in consummatione saeculorum, et in destructione peccati semel passus est, Dominum nostrum Iesum Christum [Haec rursum devoventur Paschal. 1. quod Christum, dixerit Origenes pro Daemonibus, ac spiritalibus nequitiis apud superos affigendum cruci. Et Hier. Apologet. in Ruffinum lib. 1. cap. 5. «Origeni tuo, inquit, licet Christum dicere saepe passum, et saepius passurum, ut quod semel profuit, semper prosit assumptum:» quae exaggerans Epist. ad Avitum cap. 4. inde consequi ostendit, licet «ille», Origenes, «non dixerit, sicut pro hominibus homo factus est, ut homines liberaret, sic et pro salute Daemonum, Deum futurum quod sunt ii, ad quos venturus est liberandos.» Confer, ne longiores simus testimoniis adducendis, Orosium in Commonitorio, et Severum Sulpitium Dialog. 1. cap. 1. Iustinianum saepius laudata ad Menam epistola, etc.] pro Daemonibus quoque, et spiritualibus nequitiis crucem aliquando passurum. Nec meminit Pauli scribentis, Impossibile est, eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt et donum caeleste, et participes sunt facti Spiritus Sancti, gustaverunt nihilominus bonum Dei Verbum virtutesque saeculi venturi, et prolapsi sunt, renovari iterum ad poenitentiam, rursum crucifigentes sibimet ipsis Filium Dei, et ostentui habentes [Hebr. 6. 6]. Si hoc scire voluisset [Ms. voluisti], imo si non ea quae scit, contemneret [Ms. contemnet], nunquam Apostolo contradicens, pro Daemonibus quoque diceret [Ms. dicet], Christum passurum, et eum praeberet [Ms. praebet] ostentui: clausa, quod legimus, aure pertransiens, Christus resurgens a mortuis, ultra non moritur: mors ei nequaquam dominabitur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel, quod autem vivit, vivit in Domino [Rom. 6. 9][. 10]. Hoc enim quod dicitur semel non secundum recipit, nec tertium: unde Apostolus sciens eum semel crucifigi, tota ad Hebraeos affirmat audacia: Hoc enim fecit semel se ipsum offerens [Heb. 7. 27].5 Ob haec et alia plurima, de quibus scribere epistularis sermo non patitur, condemnati sunt, et eiecti de Ecclesia; sed fatuitati iuncta superbia, Episcoporum iudiciis contradicunt, cohaereticum suum nitentes seditione defendere, et per alienas provincias suberrantes, damnati damnatum habent ducem, et huius operis eriguntur. Obsecro itaque vos, fratres carissimi, ut si istuc [Ms. illuc] veniunt, praeceptis Evangelicis eos ad lacrymas provocetis. Voti nostri esse, et illos, et alios errores corrigere poenitentia, et digne suo nomine conversantes, [Supple esse, aut verius leg. conversari, et vid. Paschal. II. n. 22. sub finem, ubi eadem est sententia de Monachis.] ut qui vocantur Monachi, si tamen hoc esse cupiunt, quod dicuntur, silentium diligant, et fidem Catholicam, quibus nihil omnino est praeferendum [Ms. perferendum]. Sed ut audio, imitantes Zabulum, huc illucque discurrunt, et quaerunt quos suis impietatibus devorent [1. Petr. 5. 8.] Putant enim insaniam, fidem, audaciam, fortitudinem; et idcirco erecti in superbiam, Ecclesiasticae praedicationi [Ms. praedicationis] Origenis doctrinam, quae Idololatriae mixta est, praeferunt. Sicubi ergo fratres, et plebem quae vobis credita est, turbare tentaverint, custodite gregem Domini, et insanos impetus eorum reprimite. Nihil eis nocuimus, nihil [Suppleri locum iubemus, ac legi nihil iniuriae intulimus. Coniecturas nostras ipse confirmat Theophilus in Paschali altera n. 23. Nihil eis intulimus iniuriae, nihil nocuimus, etc.] tulimus: una causa in nos odiorum est, quod usque ad mortem parati sumus fidem defendere.6 Caetera praetermitto, quomodo nobis necem inferre tentaverint, et quibus insidiis id machinati sunt, quando et Ecclesiam, quae est in Monasterio Nitriae, postquam damnati sunt, occupaverunt; ut et nos, et plurimi nobiscum Episcopi [Ms. plurimis et Episcopis]. ac Monachorum patres, et vita, et aetate venerabiles ingressu eius prohiberentur [Ms. prohibentur], conductis libertinis et servis, qui propter gulam, et ventrem ad omne facinus armati sunt. Cumque opportuniora Ecclesiae [Sic ex ingenio locum emendamus, legendumque omnino constituimus, quasi pro qui, et tenerent pro tenerentur, quae duo erant in archetypo librarii sphalmata, quae sensum evertebant. Porro simillimum huic locum de baculis ad dissimulandam caedem, arborum foliis contectis, habet Hier. in superioribus epistolis, qui tamen menti non occurrit.] quasi in obsidione urbis, tenerent loca, palmarum ramis fustes, et bacillos protegebant, ut sub pacis insignibus paratos ad caedem animos dissimularent. Et ut firmior esset factio, et promptior cuneus ad audaciam, multis ingenuorum pecunias divisere, qui acceperunt, non ut sceleri consentirent, sed ut nobis [Malim scribi proderent, concinniori sensu.] providerent conatus eorum, et paratas insidias panderent ad cavendum. Quod cum cerneret innumerabilis frequentia Monachorum, coeperunt omnes vociferari, et paucorum furorem consono clamore terrere, ut saltem metu Collectam fieri sinerent [Ms. sineret], et Ecclesiae iura servari. Et nisi gratia Dei multitudinis impetum refrenasset, [Mendose erat in Ms. duobus verbis et venisset.] evenisset aliquid, quod solet in seditionibus fieri; in tantam enim nefarii homines temeritatem, imo insaniam praeruperant, ut sanctae quoque conversationis Monachi, et semper mansuetissimi eorum furorem sustinere non possent [Ms. possint.] Quae nos omnia [Facile scripserat Hieron. surdis auribus, quemadmodum iubemus legi pro Dei auribus, quod mendum est antiquarii, tametsi in textu non immutamus.] Dei auribus patienter, et humiliter tulimus, providentes saluti eorum, qui contra nos hostiliter pugnabant: ita dumtaxat, ut Ecclesiasticas regulas et fidem rectam nullius amicitiis donaremus: quod potens est Dominus et nobis, et omnibus servis suis in commune concedere, ut necessitudini hominum praeferamus fidei unitatem. Simulque et vos petimus, ut singuli cum populis qui vobis crediti sunt, oretis attentius, et Deum misericordiam deprecemini, quo possimus haereticorum insidiis resistentes, habere pacem cum his, qui semper pro veritate pugnaverunt, omnesque simul coronam iustitiae praestolemur. Fratres qui vobiscum sunt, [Iam igitur soluto Episcoporum conventu, post aliquod tempus epistola data est.] plebs quae mecum est, in Domino salutat.
Hieronymus HOME

bnf446.23 bsb4610.57

Hieronymus, Epistulae, 3, 91 EPIPHANII AD HIERONYMUM. <<<     >>> 93. SIVE RESPONSUM IEROSOLYMITANAE SYNODI AD SUPERIOREM THEOPHILI. S. HIERONYMO, UT VIDETUR, INTERPRETE.
monumenta.ch > Hieronymus > 92