monumenta.ch > Hieronymus > 90
Hieronymus, Epistulae, 3, 89 THEOPHILI AD HIERONYMUM. <<< >>> 91 EPIPHANII AD HIERONYMUM.
Hieronymus, Epistulae, 3, 90. THEOPHILI AD EPIPHANIUM.
1 Domino dilectissimo fratri, et coepiscopo EPIPHANIO THEOPHILUS. 'Dominus qui locutus est ad Prophetam: 'Ecce constitui te hodie super gentes et regna, eradicare, et suffodere, et disperdere, et rursum aedificare ac plantare ,' singulis temporibus eamdem Ecclesiae suae largitur gratiam: ut integrum corpus conservetur, et in nullo haereticorum dogmatum venena praevaleant. Quod quidem nunc videmus expletum. Nam Ecclesia Christi, 'quae non habet maculam, neque rugam, aut aliquid istiusmodi' egredientes de cavernis suis Origenis colubros evangelico ense truncavit: et secundum Nitriae monachorum agmen, contagione pestifera liberavit. Pauca ergo ex his quae gesta sunt, in generali Epistula, quam ad omnes in commune direxi, prout patiebatur angustia temporis, comprehendi. Dignationis tuae est, quae in huiuscemodi certaminibus saepe ante nos pugnavit, et positos in praelio consolari, et congregare totius insulae Episcopos; ac synodicas litteras, tam ad nos, quam ad Constantinopolitanae urbis Episcopum, et si quos alios putaveris, mittere: ut consensu omnium, et ipse Origenes nominatim, et haeresis nefaria condemnetur. Didici [al. Dicis] enim quod calumniatores verae fidei, Ammonius, Eusebius, et Euthymius, novo pro haeresi furore bacchantes, Constantinopolim navigarint, ut et novos, si quos valuerint, decipiant: et veteribus suae impietatis sociis coniugantur. Curae igitur tuae sit, ut cunctis Episcopis per Isauriam atque Pamphiliam, et caeterarum provinciarum, quae in vicino sunt, rei ordinem pandas: et nostram, si dignum putas, Epistulam subiicias, ut omnes uno spiritu congregati, cum virtute Domini nostri Iesu Christi tradamus eos Satanae in interitum impietatis, quae possidet eos. Et ut celerius nostra Constantinopolim scripta perveniant, mitte industrium virum, et aliquem de Clericis, sicut et nos de ipsis Nitriae monasteriis patres monachorum cum aliis sanctis et continentissimis viris misimus, qui possint cunctos in praesenti docere quae gesta sunt; et super omnia quaesumus, ut impensas ad Dominum fundas preces, quo possimus etiam in isto certamine victoriam consequi; non enim parva laetitia, et in Alexandria et per totam Aegyptum populorum corda pervasit, ex quo pauci homines eiecti sunt, ut purum corpus Ecclesiae permaneret. Saluto fratres qui tecum sunt. Te plebs quae nobiscum est, in Domino salutat.'
Hieronymus HOME
bnf446.23 bsb4610.57