monumenta.ch > Hieronymus > 89
Hieronymus, Epistulae, 3, 88 AD THEOPHILUM. <<<     >>> 90. THEOPHILI AD EPIPHANIUM.

Hieronymus, Epistulae, 3, 89[Alias 72. Scripta hoc anno 400.] THEOPHILI AD HIERONYMUM.

1 [Monet, explosos Origenistas, ut occultos, si qui sunt Palaestinae, insectetur.]
Domino dilectissimo et amantissimo fratri HIERONYMO, presbytero THEOPHILUS Episcopus. 'Didici, quod et sanctitas tua noverit, Theodorum Monachum, eiusque studium comprobavi: quia cum a nobis Romam navigaturus exiret, noluit ante proficisci, nisi te sanctos fratres qui tecum sunt in Monasterio, quasi sua viscera amplexaretur et inviseret. Quem cum susceperis, pro Ecclesiae tranquillitate laetare. Vidit enim cuncta Nitriae Monasteria, et referre potest continentiam et mansuetudinem Monachorum: quomodo extinctis et fugatis Origenis secta toribus, pax Ecclesiae reddita sit, et disciplina Domini conservetur. Atque utinam apud vos quoque deponerent hypocrisim, qui occulte dicuntur subruere veritatem: de quibus non bene sentientes, in iis regionibus [Innuit, quas accepit a Palaestinis Episcopis Synodicas litteras, quas publici iuris paulo infra nos facimus.] fratres, haec me scribere provocarunt. Quamobrem cavete, et effugite huiuscemodi homines, iuxta quod scriptum est: Si quis non affert ad vos Ecclesiasticam fidem, huic nec ave dixeritis [2 Ioan. 2]. Quanquam ex superfluo faciam, haec tibi scribere, [Ambrosian. qui potes et alios ab errore, etc.] qui errantes potes ab errore revocare; TAMEN NIHIL nocet, et prudentes et eruditos viros pro sollicitudine fidei commoneri. Omnes fratres qui tecum sunt, nomine meo salutari volo.'
Hieronymus HOME

bnf446.23 bsb4610.57