monumenta.ch > Hieronymus > 87
Hieronymus, Epistulae, 3, 86. AD THEOPHILUM. <<<     >>> 88 AD THEOPHILUM.

Hieronymus, Epistulae, 3, 87[Alias 69. Scripta hoc an. 400.] THEOPHILI AD HIERONYMUM.

1 [Nuntiat expulsos e Nitriae monasteriis Origenistas, hortaturque, si qui alii decepti sunt, ut emendet.]
Dilectissimo et amantissimo fratri HIERONYMO Presbytero THEOPHILUS Episcopus. 'Sanctus Episcopus Agatho, cum dilectissimo Diacono Athanasio in ecclesiastica directus est causa: quam cum didiceris, non ambigo quin nostrum studium probes, et in Ecclesiae victoria glorieris. Namque Origenis haeresim in monasteriis Nitriae quidam nequam et furiosi homines serere et fundare [al. fundere] cupientes, Prophetica falce succisi sunt. Quia recordati sumus commonentis Apostoli:' Argue eos severe [Tit. 2. 15]. 'Festina igitur et tu, partem huius praemii recepturus, deceptos [Ex Vatic. olim Reginae Mss. 242. voces congruis scripturarum supplevimus, quae in editis deerant. Alii Mss., probae etiam notae quoque habent pro quosque.] quosque congruis Scripturarum emendare sermonibus. Optamus, si fieri potest, in diebus nostris catholicam fidem, et Ecclesiae regulas cum subiectis nobis populis custodire, et omnes novas sopire doctrinas.'
Hieronymus HOME

bnf446.23 bsb4610.57