monumenta.ch > Hieronymus > 86
Hieronymus, Epistulae, 3, 85. AD PAULINUM. <<<     >>> 87 THEOPHILI AD HIERONYMUM.

Hieronymus, Epistulae, 3, 86.[Recole chronicas posteriores notas ad sex istas epistolas LXXXV. ad XCI. in Praefatione.] LXXXVI [Note: Alias 70. Scripta an. 401.] AD THEOPHILUM.

1 [Laudat prudentiam Theophili, cuius opera victa est factio Origenistarum.]
BEATISSIMO PAPAE THEOPHILO HIERONYMUS. Nuper tuae Beatitudinis percepi scripta, emendantia vetus silentium, et me ad solitum officium provocantia. Unde licet per sanctos fratres, Priscum et Eubulum, tuus ad nos sermo cessaverit: tamen quia vidimus illos zelo fidei concitatos, raptim Palaestinae lustrasse regiones, et dispersos regulos [Basiliscos] usque ad suas latebras persecutos, breviter scribimus, quod totus mundus exultet, et in tuis victoriis glorietur [Duo probae notae Mss. erectumque vexillum Alexandrinae crucis adversus haeresim, etc. Verius forte crucis vocabulum omittit Mediolanensis liber, cui concinit Epiphanius epist. mox subdenda ad Hier. ut super altare Ecclesiae Alexandrinae contra Origenem vexillum poneret.]: erectumque Alexandriae vexillum crucis, et adversus haeresim trophaea fulgentia, gaudens populorum turba prospectet. Macte virtute, macte zelo fidei: OSTENDISTI, quod hucusque taciturnitas dispensatio fuit, non consensus. Libere enim Reverentiae tuae loquor. Dolebamus te nimium esse patientem, et ignorantes magistri gubernacula, gestiebamus in interitum perditorum [Idem Mediolanen. Sed ideo ut exaltasti manum, etc.]. Sed, ut video, exaltasti manum diu, et suspendisti plagam, ut ferires fortius. Super susceptione cuiusdam non debes contra urbis huius dolere [Sunt qui non Ioannem Ierosolymitanum, sed Chrysostomum notari putent. At unum quemdam susceptum dicit Hier. Chrysostomus vero quinquaginta simu suscepit; et verba huius urbis non longe dissitam Cplim facile designant, sed Ierosolymam, in cuius vicinia haec scribebat.] Pontificem: quia nihil tuis litteris praecepisti, et temerarium fuit de eo quod nesciebat, ferre sententiam: tamen reor illum, nec audere, nec velle te in aliquo laedere.
Hieronymus HOME

bnf446.23 bsb4610.57