monumenta.ch > Hieronymus > 85
Hieronymus, Epistulae, 3, 84. <<< >>> 86. AD THEOPHILUM.
Hieronymus, Epistulae, 3, 85. AD PAULINUM.
1 Voce me provocas ad scribendum, terres eloquentia; et in epistulari stylo prope Tullium repraesentas. Quod quereris, me parvas et incomptas litterulas mittere, non venit de incuria, sed timore tui, ne verbosius ad te loquens, plura reprehendenda transmittam: et ut sanctae menti tuae simpliciter fatear, uno ad Occidentem navigandi tempore, tantae a me simul epistulae flagitantur, ut si cuncta ad singulos velim rescribere, occurrere nequeam. Unde accidit, ut omisca compositione verborum et scribentium sollicitudine, dictem quidquid in buccam venerit; et amicum te tantum meorum dictorum, non iudicem considerem.2 Duas quaestiunculas tuae litterae praeferebant. Unam, Quare sit a Deo induratum cor Pharaonis [. 10. 14]; et Apostolus dixerit: Non volentis, neque currentis; sed miserentis est Dei , et caetera, quae liberum videntur tollere arbitrium . Alteram, Quomodo sancti sint, qui de fidelibus, id est, baptizatis nascuntur: cum sine dono gratiae postea acceptae et custoditae, salvi esse non possint.3 Libri περὶ Ἀρχῶν Primae in libris περὶ Ἀρχῶν, quos nuper, Pammachio nostro iubente, interpretatus sum, Origenes fortissime respondet: quo detentus opere, implere non potui quod promiseram tibi, et Danielem nostrum rursum comperendinavi. Et quidem quamvis mei amantissimi et egregii viri Pammachii, tamen unius voluntatem in tempus aliud distulissem, nisi omnis pene fraternitas de Urbe eadem postulasset, asserens multos periclitari, et perversis dogmatibus acquiescere. Unde necessitate compulsus sum transferre libros, in quibus mali plus, quam boni est: et hanc servare mensuram, ut nec adderem quid, nec demerem, Graecamque fidem Latina integritate servarem. Quorum exemplaria a supradicto fratre poteris mutuari: licet tibi Graeca sufficiant; et non debeas turbidos nostri ingenioli rivulos quaerere, qui de ipsis fontibus bibis.4 Praeterea quia docto viro loquor, et tam divinis Scripturis, quam saeculi litteris erudito, illud dignationem tuam admonitam volo, ne me putes in modum rustici Balatronis cuncta Origenis reprobare quae scripsit: quod in me criminantur ἀκαιροσπουδασταὶ eius: et quasi Dionysium Philosophum arguant, subito mutasse sententiam: sed tantum prava dogmata repudiare. Scio enim aequali maledicto eos subiacere, qui bona mala dicunt; et illos qui mala bona iudicant: qui faciunt amarum dulce, et dulce amarum . Aut quae est tanta pertinacia, sic laudare alicuius doctrinam, ut sequare blasphemiam?5 De secundo problemate tuo, Tertullianus in libris de Monogamia disseruit, asserens, sanctos dici fidelium filios, quod quasi candidati sint fidei, et nullis idololatriae sordibus polluantur. Simulque considera, quod et vasa sacra in tabernaculo legimus, et caetera quae ad ritum caeremoniarum pertinent: cum utique sancta esse non possint, nisi ea quae sentiunt et venerantur Deum. Idioma igitur Scripturarum est, ut interdum sanctos pro mundis et purificatis atque expiatis nominent: sicut et Bethsabee sanctificata scribitur ab immunditia sua: et ipsum Templum, Sanctuarium nominatur.6 Obsecro te, ne tacito mentis iudicio, me aut vanitatis arguas, aut falsitatis. Testis est enim mihi conscientiae meae Deus, quod ab ipso procinctu et interpretationis exordio supradicta necessitas me retraxit; et scis ipse non bene fieri, quod occupato animo fiat. Pileolum textura breve, caritate latissimum, senili capiti confovendo, libenter accepi, et munere et muneris auctore laetatus.
Hieronymus HOME
bnf446.23 bsb4610.57