monumenta.ch > Hieronymus > 84
Hieronymus, Epistulae, 3, 83. <<<     >>> 85. AD PAULINUM.

Hieronymus, Epistulae, 3, 84[Alias 65. Scripta ut videtur an. 400.].

1 [Respondens superiori Epistulae, exponit, quo animo legerit, laudaritque Origenem, quem ab omnibus legi cupiat, si fieri possit absque periculo pietatis: et aemulorum calumnias refellit, ac suspiciones hominum diluit. Coactusque prodit errores Origenis, quos frustra conabantur defendere, qui suam haeresim illius praetextu defendere studebant.]
HIERONYMUS PAMMACHIO ET OCEANO Fratribus Salutem. Schedulae quas misistis, honorifica me affecere contumelia, sic ingenium praedicantes, ut fidei tollerent veritatem. Et quia eadem et Alexandriae et Romae, [Expunximus Mss. auctoritate verbum audieram, quod heic editi libri omnes, falso tamen et contra S. Doctoris mentem, interserunt.] et in toto pene orbe boni homines super meo nomine iactare consueverunt; et tantum me diligunt, ut sine me haeretici esse non possint, omittam personas: rebus tantum et criminibus respondebo. Neque enim causae prodest maledicentibus remaledicere, et adversarios talione mordere, cui praecipitur malum pro malo non reddere, sed vincere in bono malum [Rom. 12][et 1. Thes. 5]: saturari opprobriis, et alteram verberanti praebere maxillam [Matth. 5].2 Obiiciunt mihi, quare Origenem aliquando laudaverim. Ni fallor duo loca sunt, [Veronen. ac Vatic. olim Reginae 490. non habent isthaec, in quibus eum laudavi.] in quibus eum laudavi: Praefatiuncula ad Damasum in Homilias Cantici Canticorum, et Prologus in librum Hebraicorum Nominum. Quid ibi de dogmatibus Ecclesiae dicitur? quid de Patre et Filio et Spiritu Sancto? quid de carnis resurrectione? quid de animae statu atque substantia? Simplex interpretatio, atque doctrina, simplici voce laudata est. Nihil ibi de fide, nihil de dogmatibus comprehensum est. Moralis tantum tractatur locus, et allegoriae nubilum, serena expositione discutitur. Laudavi interpretem, non dogmatisten: ingenium, non fidem: Philosophum, non Apostolum. Quod si volunt super Origene meum scire iudicium, legant in Ecclesiasten Commentarios: replicent in Epistulam ad Ephesios tria volumina, et intelligent, me semper eius dogmatibus contraisse. Quae enim stultitia est, sic alicuius laudare doctrinam, ut sequaris et blasphemiam? Et beatus Cyprianus Tertulliano magistro utitur, ut eius scripta probant; cumque [pro eruditi Veron. eristici, fortasse verius: sumptum nempe vocabulum a Graeco ἐριστικὸς, id est contentiosus et clamosus, quod a Tertulliani ingenio haud abhorret.] eruditi et ardentis viri delectetur ingenio, Montanum cum eo Maximillamque non sequitur. Fortissimos libros contra Porphyrium scribit Apollinarius: Ecclesiasticam pulchre Eusebius historiam texuit; alter eorum [Plerique Mss. Graece habent οἰκονομίαν: sic Veteres Incarnationis mysterium vocabant. Notum porro est, quod effutiebat Apollinaris sive Apollinarius (utroque enim modo promiscue scribitur) dimidiatum hominem a Christo fuisse assumptum, quam dimidiatam oeconomiam Hier. vocat. Vide quae mox dicentur nota d.] dimidiatam Christi introduxit oeconomiam; alter impietatis Arii apertissimus propugnator est. Vae, inquit Isaias, qui dicunt bonum malum, et malum bonum, et qui faciunt amarum dulce, et dulce amarum [Isai. 5. 20]. Nec bonis adversariorum (si honestum quid habuerint) detrahendum est, nec amicorum laudanda sunt vitia; ET UNUMQUODQUE non personarum, sed rerum pondere iudicandum est. Mordetur et [Ex Horat l. 1. Satyr. 4. ubi de Lucilio dixit, quod nimirum esset facetus, Emunctae naris, durus componere versus.] Lucilius, quod incomposito currat pede; et tamen sales eius leposque laudantur.3 Dum essem iuvenis, miro discendi ferebar ardore, nec iuxta quorumdam praesumptionem, ipse me docui. Apollinarium Laodicenum audivi Antiochiae frequenter, et colui; et cum me in sanctis Scripturis erudiret, nunquam illius contentiosum [Abest a quibusdam Mss. et vetustiori editione super sensu. Quod tamen rectissime habent plerique alii, estque perinde intelligendum, ac si dixisset super mente, aut de mente; nam, ut Nemesius observat c. 1. de Natur. Hom. Apollinarius iuxta Platonicorum placita arbitrabatur, νούν mentem, seu πνεῦμα spiritum, esse quamdam substantiam ab anima separabilem; cumque aestimaret e duabus perfectis atque integris rebus unum aliquod componi haud posse: hominem, quem Dominus assumpserat ea parte, qua rationalis est, mutilavit, eiusque munia in Verbum transtulit, ut Christus unus ex suo captu diceretur.] super sensu dogma suscepi. Iam canis spargebatur caput, et magistrum potius quam discipulum decebat. Perrexi tamen Alexandriam, audivi Didymum: in multis ei gratias ago. Quod nescivi, didici: quod sciebam, illo [Duo Mss. Veronensis ac Regius illo diversum docente. Sed variant paulo infra ad Baraninae nomen, quod cum veteribus editis Mss. alii non pauci Barabbanum vocant, quemadmodum et Ruffinus legerat, quem tamen Hier. impugnat.] docente, non perdidi. Putabant me homines finem fecisse discendi. Veni rursum Ierosolymam et Bethleem. Quo labore, quo pretio Baraninam nocturnum habui praeceptorem! Timebat enim Iudaeos, et mihi alterum exhibebat Nicodemum [Ioan. 3. 1]. Horum omnium frequenter in opusculis meis facio mentionem. Certe Apollinarii et Didymi inter se dogma contrarium est. Rapiat me ergo utraque turma diversum altrinsecus, quia magistrum utrumque confiteor. Si expedit odisse homines, et gentem aliquam detestari, miro odio adversor [Gravius suffragio veteris libri concisionem mavult, quod non probatur.] circumcisos. Usque hodie enim persequuntur Dominum nostrum Iesum Christum in synagogis Satanae. Obiiciat mihi quispiam, cur hominem Iudaeum habuerim praeceptorem? Et audet quidam proferre litteras meas ad Didymum, quasi ad Magistrum? Grande crimen discipuli, si hominem eruditum et senem magistrum dixerim. Et tamen volo inspicere ipsam Epistulam, quae tanto tempore in calumniam reservata est. Nihil praeter honorem et salutationem continet. Inepta sunt haec et frivola. Arguite potius ubi haeresim defenderim, ubi pravum Origenis dogma laudaverim. In lectione Isaiae [Cap. 6], in qua duo Seraphim clamantia describuntur, illo interpretante Filium et Spiritum Sanctum, nonne ego detestandam expositionem in duo Testamenta mutavi? Habetur liber in manibus, ante viginti annos editus. Tot opuscula mea, et maxime Commentarii, iuxta opportunitatem locorum gentilem sectam lacerant. Quod autem opponunt, congregasse me libros illius, super cunctos homines: utinam omnium Tractatorum haberem volumina, ut tarditatem ingenii, lectionis diligentia compensarem. Congregavi libros eius, fateor; et ideo errores non sequor, quia scio universa quae scripsit. Credite experto, quasi Christianus Christianis loquor: Venenata sunt illius dogmata, aliena a Scripturis sanctis, vim Scripturis facientia. Legi, inquam, legi Origenem; et si in legendo crimen est fateor; et nostrum marsupium Alexandrinae chartae evacuarunt. Si mihi creditis, Origenistes nunquam fui; si non creditis, nunc esse cessavi. Quod si nec sic adducimini ad fidem, compellitis me ad defensionem mei, contra amasium vestrum scribere: ut si non creditis neganti, credatis saltem accusanti. Sed libentius mihi erranti creditur, quam correcto. Nec mirum, putant enim me suum esse συμμύστην, et propter animales et luteos nolle palam dogmata confiteri. Ipsorum enim decretum est, non facile margaritas ante porcos esse mittendas, nec dandum sanctum canibus [Matth. 7], et cum David dicere: Abscondi in corde meo eloquia tua, ut non peccem tibi [Ps. 118. 11]. Et in alio loco super iusto: Qui loquitur, inquit, veritatem cum proximo suo [Ps. 14. 3][. et 23. 4], id est, cum his qui domestici fidei sunt. Ex quo volunt intelligi, [Videtur ex defensorum Origenis persona loqui; aliter enim paulo supra se Origenis συμμύστην, sive consacerdotem putari dixerat, qui ob rusticos, luteosque homines, quos infra Pelusiotas vocat, nollet palam dogmata confiteri, et mendacio opportune uteretur.] nos qui necdum initiati sumus, debere audire mendacium: ne parvuli atque lactentes solidioris cibi edulio suffocemur. Quod autem periuriorum atque mendacii inter se orgiis foederentur, sextus Stromateon liber (in quo [Sic vetustiores editi et plerique Mss. prius enim erat ex Platonis sententia. Porro decem Stromateon Origenis libri iampridem interciderunt.] Platonis sententiae nostrum dogma componit) planissime docet.4 Quid igitur faciam? Negem me eiusdem dogmatis esse? Non credent. Iurem? Ridebunt, et dicent: domi nobis ista nascuntur. Faciam quod solum cavent, ut sacra eorum atque mysteria in publicum proferam, et omnis prudentia eorum qua nos simplices ludunt, in propatulo sit: et qui neganti voci non credunt, credant saltem arguenti stylo. Hoc enim vel maxime cavent, ne quando contra auctorem suum eorum scripta teneantur. Facile dicunt cum iuramento, quod postea alio solvant periurio. Ad subscriptionem tergiversantur, quaeruntque [In Regio Ms. ac vetustiori editione suffragia, fortasse verius, habetur.] suffugia. Alius, Non possum, inquit, damnare, quod nemo damnavit. Alius, Nihil super hoc a Patribus statutum est: ut dum totius orbis provocatur auctoritas, subscribendi necessitas differatur. Quidam constantius, Quomodo, inquit, damnabimus, quos Synodus Nicaena non tetigit? Quae enim damnavit Arium, damnasset utique et Origenem, si illius dogmata reprobasset. Scilicet uno medicamine omnes simul morbos [Vitiose antea erat debere, quod emendamus e Mss.] debuere curare; et idcirco Spiritus Sancti neganda maiestas est, quia in illa Synodo super substantia eius silentium fuit. De Ario tunc, non de Origene quaestio fuit: de Filio, non de Spiritu Sancto. CONFESSI SUNT quod negabatur: tacuerunt de quo nemo quaerebat. Quanquam latenter Origenem fontem Arii percusserunt; damnantes enim eos, qui Filium de Patris negant esse substantia, illum pariter, Ariumque damnaverunt. Alioqui hoc argumento, nec Valentinus, nec Marcion, nec Cataphryges, nec Manichaeus damnari debent: quia Synodus Nicaena eos non nominat: quos certe ante Synodum fuisse, non dubium est. Quod si quando urgeri coeperint, et aut subscribendum eis fuerit, aut exeundum de Ecclesia, miras strophas videas. Sic verba temperant, sic ordinem vertunt, et ambigua quaeque concinnant, ut et nostram et adversariorum confessionem teneant, ut aliter haereticus, aliter catholicus audiat. Quasi non eodem spiritu et [Confer Ciceronem lib. 2. de Divinat. et Herodoti lidrum primum, ubi quid Croeso Delphicus Apollo responderit, narrat. Loxiam vero, sive Λοξίαν, alii ab obliquis responsis, alii ab obliquo Zodiaci cursu dici eumdem Apollinem volunt. Proverbii autem loco erat. Unde Marius Mercator in Commonit. pag. 14. «Rogo si simpliciter, et non dilemmatus, tanquam ad Croesum et Pyrrhum Loxias unus et tu nunc erroris spiritu loqueris,» etc.] Apollo Delphicus, atque Loxias oracula fuderit Croeso et Pyrrho diversis temporibus, sed pari illudens stropha? Exempli causa pauca subiiciam.5 Credimus, inquiunt, resurrectionem futuram corporum. Hoc si bene dicatur, pura confessio est. Sed quia corpora sunt coelestia et terrestria, et aer iste et aura tenuis, iuxta naturam suam corpora nominantur, corpus ponunt, non carnem, ut orthodoxus corpus audiens, carnem putet; haereticus spiritum recognoscat. Haec est eorum prima decipula: quae si deprehensa fuerit, instruunt (Ms. struunt] alios dolos, et innocentiam simulant, et malitiosos nos vocant, et quasi simpliciter credentes, aiunt: Credimus resurrectionem carnis. Hoc vero cum dixerint, vulgus indoctum putat sibi sufficere [Ms. posse sufficere], maxime quia idipsum et in Symbolo creditur. Interroges ultra, circuli strepitus commovetur, fautores clamitant: Audisti resurrectionem carnis, quid quaeris amplius? et in perversum studiis commutatis, nos sycophantae, illi simplices appellantur. Quod si obduraveris frontem, et urgere coeperis, carnem digitis tenens, an ipsam dicant resurrecturam, quae cernitur, quae tangitur, quae incedit et loquitur; primo rident, deinde annuunt. Dicentibusque nobis, utrum capillos et dentes, pectus et ventrem, manus et pedes, caeterosque artus ex integro resurrectio exhibeat: tunc vero risu se tenere non possunt, cachinnoque ora solventes, tonsores nobis [Ms. bonis] necessarios, et placentas, et medicos, ac sutores ingerunt. Ultroque interrogant, utrum credamus et genitalia utriusque sexus resurgere, nostras genas hirtas, feminarum laeves fore, et habitudinem corporis pro maris ac feminae distinctione diversam. Quod si dederimus, statim expetunt vulvam et coitum, et caetera quae in ventre sunt et sub ventre. Singula membra negant, et corpus quod constat ex membris, [Emendat Veronens. liber quod falso, ac Hieronymi menti contrario sensu, hucusque editi habebant, et plerique etiam Mss. cum negandi particula, dicunt non resurgere. Lectionis nostrae veritas facile ex contextu liquet.] dicunt resurgere.6 Non est huius temporis contra dogma perversum rhetoricum iactare sermonem. Non mihi dives Ciceronis lingua sufficiat, non fervens Demosthenis oratio animi mei possit implere fervorem, si velim Haereticorum fraudulentias prodere, qui verbo tenus resurrectionem fatentes, animo negant. Solent enim mulierculae eorum mammas tenere, ventri applaudere, lumbos et semina et [Alit. Femora. Plerique autem Mss. puras attrectare maxillas.] putres attrectare axillas, et dicere: Quid nobis prodest resurrectio, si fragile corpus resurget? Et futurae Angelorum similes [Denuo vocem Angelorum, quam etiam Ruffinus legerat, ex Veronensi Ms. aliisque repetimus. Olim erat et tempore futurae resurrectionis Angelorum habebimus naturam.] Angelorum habebimus et naturam. Dedignantur videlicet cum carne et ossibus resurgere, cum quibus resurrexit et Christus. Sed fac me errasse in adolescentia, et Philosophorum, id est, Gentilium studiis eruditum, in principio fidei dogmata ignorasse Christiana: et hoc putasse in Apostolis, quod in Pythagora et Platone et Empedocle legeram: Cur parvuli in Christo atque lactentis errorem sequimini? cur ab eo impietatem discitis, qui necdum pietatem noverat? Secunda post naufragium tabula est, culpam simpliciter confiteri. Imitati estis errantem, imitamini et correctum. Erravimus iuvenes, emendemur senes. Iungamus gemitus, lacrymas copulemus, ploremus, et convertamur ad Dominum, qui fecit nos [Psal. 94]: non expectemus diaboli poenitentiam. Vana est illa praesumptio, et in gehennae trahens profundum: hic aut quaeritur vita, aut amittitur. Si Origenem nunquam secutus sum, frustra infamare me quaeritis [Ms. cupitis]; si discipulus eius fui, imitamini poenitentem. Credidistis confitenti: credite et neganti.7 Si ista, ut ais, inquit, noveras, cur eum laudasti in opusculis tuis? Et hodie laudarem, nisi vos eius laudaretis errores: non mihi displiceret ingenium, nisi quibusdam eius [al. etiam] placeret impietas. Et Apostolus praecipit: Omnia legentes, quae bona sunt retinentes [I. Thess. 5]. Lactantius in libris suis, et maxime in epistulis ad Demetrianum, Spiritus sancti [Vox omnino penes Martianaeum deerat. Conferendus vero est locus iste cum alio Hieronymi nostri in Commentariis in 4. caput epistolae ad Galatas.] omnino negat substantiam, et errore Iudaico dicit eum vel ad Patrem referri, vel Filium, et sanctificationem utriusque personae sub eius nomine demonstrari. Quis mihi interdicere potest, ne legam Institutionum eius libros, quibus contra gentes scripsit fortissime, quia superior sententia detestanda est? Apollinarius contra Porphyrium egregia scripsit volumina, probo laborem viri, licet fatuum in plerisque dogma contemnam. Confitemini et vos in quibusdam errare Origenem; et [Vid. Epist. 12. ad Antonium Nota c.] mu ultra non faciam. Dicite eum male sensisse de Filio, peius de Spiritu sancto; animarum de coelo ruinas impie protulisse; resurrectionem carnis verbo tantum confiteri, caeterum assertione destruere; et post multa saecula, atque unam omnium restitutionem, id ipsum fore Gabrielem, quod diabolum; Paulum, quod Caipham, virgines, quod prostibulas. Cum haec reieceritis, et quasi censoria virgula separaveritis a fide Ecclesiae, tuto legam caetera; nec venena iam timebo, cum antidotum praebibero. Non mihi nocebit, si dixero: Origenes, cum in caeteris libris omnes vicerit, in Cantico canticorum ipse se vicit; nec formidabo sententiam, qua illum doctorem Ecclesiarum quondam [In Praefat. in Homilias Origen. in Ezechielem.] adolescentulus nominavi. Nisi forte accusare debui, cuius rogatu [al. rogatus] opuscula transferebam, et dicere in prologo: Hic cuius interpretor libros haereticus est, cave lector, ne legas: fuge viperam: aut si legere volueris, scito a malis hominibus et haereticis corrupta esse, quae transtuli; quanquam timere non debeas; ego enim omnia, quae vitiata fuerant, correxi. Hoc est aliis verbis dicere: ego, qui interpretor, catholicus sum; hic, quem interpretor, haereticus est. Denique et vos satis simpliciter, et ingenue, et non malitiose, parvi scilicet pendentes praecepta rhetorica, et praestigias oratorum, dum libros eius περὶ Ἀρχῶν haereticos confitemini, et in alios crimen transferre vultis, iniecistis legentibus scrupulum, ut totam auctoris vitam discuterent, et ex caeteris libris eius coniecturam praesentis facerent quaestionis. Ego callidus, qui emendavi, silens quod volui, et dissimulans crimina, non feci invidiam criminoso. Aiunt et medici, grandes morbos non esse curandos, sed dimittendos naturae, ne medela langorem exasperet. Centum quinquaginta anni prope sunt, ex quo Origenes mortuus est Tyri. Quis Latinorum ausus est unquam transferre libros eius de resurrectione, περὶ Ἀρχῶν, στρωματέας et [Abest, et τόμους, a Veronensi ac Regio exemplaribus.] τόμους? quis per infame opus se ipsum voluit infamari? Nec disertiores sumus Hilario, nec fideliores Victorino, qui eius tractatus non ut interpretes, sed ut auctores proprii operis transtulerunt. Nuper Sanctus Ambrosius sic Hexaemeron illius compilavit, ut magis Hippolyti sententias Basiliique sequeretur. Ego ipse, cuius aemulatores esse vos dicitis, et, ad caeteros talpae, caprearum in me oculos possidetis, si malo animo fuissem erga Origenem, interpretatus essem hos ipsos, quos supra dixi, libros, ut mala eius etiam Latinis nota facerem; sed nunquam feci, et multis rogantibus acquiescere nolui. Non enim consuevi eorum insultare erroribus, quorum miror ingenia. Ipse, si adhuc viveret. Origenes irasceretur vobis fautoribus suis, et cum Iacob diceret, Odiosum me fecistis in mundo [Gen. 34].8 Vult aliquis laudare Origenem? laudet, ut laudo: magnus vir ab infantia, et vere martyris [Leonidis Martyris] filius: Alexandriae ecclesiasticam scholam tenuit, succedens eruditissimo viro Clementi presbytero: voluptates in tantum fugit, ut zelo Dei, sed tamen non secundum scientiam [Nicephorus lib. 5. c. 8. non ferro truncasse, sed medicamento exsiccasse tradit, quod aliis persuasum est. Epiphanius autem in incerto relinquit.] ferro truncaret genitalia: calcavit avaritiam: Scripturas memoriter tenuit, et in studio explanationis earum, diebus desudavit ac noctibus. Mille et co amplius tractatus [Voculam quos Victorius omittit; quidam e contra Mss. tractatus legi, quos in Ecclesia, etc.] in Ecclesia locutus est: edidit innumerabiles praeterea commentarios, quos ipse appellat τόμους, et quos nunc praetereo, ne videar operum eius indicem texere. Quis nostrum tanta potest legere, quanta ille conscripsit? quis ardentem in Scripturis animum non miretur? Quod si quis Iudas zelotes opposuerit nobis errores eius, audiat libere: Interdum magnus dormitat Homerus. Verum opere in longo fas est obrepere somnum. [Hor. Art. Poet.]9 Non imitemur eius vitia, cuius virtutes non possumus sequi. Erraverunt in fide alii tam Graeci, quam Latini, quorum non necesse est proferre nomina, ne videamur eum non sui merito, sed aliorum errore defendere. Hoc non est, inquies, excusare Origenem, sed accusare caeteros. Pulchre, si eum errasse non dicerem, si in fidei pravitate saltem Apostolum Paulum, vel Angelum de coelo audiendum crederem [Galat. 1]. Nunc vero, cum simpliciter errorem eius fatear, sic legam ut caeteros, quia sic erravit ut caeteri. Sed dicas: si multorum communis est error, cur solum persequimini? Quia vos solum laudatis ut Apostolum. Tolle amoris ὑπερβολὴν, et nos tollimus odii magnitudinem. Caeterorum vitia de libris suis ad hoc tantum excerpitis, ut huius defendatis errorem: Origenem sic fertis in coelum, ut nihil eum errasse dicatis. Quisquis es assertor novorum dogmatum, quaeso te, ut parcas Romanis auribus: parcas fidei, quae Apostoli voce laudata est. Cur post quadringentos annos docere nos niteris, quod ante nescivimus? cur profers in medium, quod Petrus et Paulus edere noluerunt? Usque ad hunc diem sine ista doctrina mundus Christianus fuit. Illam senex tenebo fidem, in qua puer [Minus bene alii editi ac Mss. natus pro renatus, cum de baptismo heic eum loqui constet. Pelusiotae vero nomen deducitur a πηλὸς Graeca voce, quae coenum significat, unde luteos interpretatur, non, quod Baronius putat, a voce latina pilus, quod alibi castigamus.] renatus sum. Pelusiotas nos appellant, et luteos animalesque, et carneos, quod non recipiamus ea, quae spiritus sunt; illi scilicet Ierosolymitae, quorum mater in coelo est. Non contemno carnem, in qua Christus natus est, et resurrexit: non despicio lutum, quod excoctum in testam purissimam, regnat in coelo; et tamen miror, cur carni detrahentes, vivant carnaliter, et inimicam suam [Ms. Reg. foveant voluptuose, et nutriant delicate.] foveant, et nutriant delicate, nisi forte implere volunt Scripturam dicentem: Amate inimicos vestros: benefacite iis, qui persequuntur vos [Luc. 6][Matth. 5]. Amo carnem castam, virginem, ieiunantem: amo carnis non opera, sed substantiam: amo carnem, quae iudicandam se esse novit: amo illam, quae pro Christo in martyrio caeditur, laniatur, exuritur.10 Illud vero, quod asserunt, a quibusdam haereticis et malevolis hominibus libros eius esse violatos, quam ineptum sit, hinc probari potest. Quis prudentior, doctior, eloquentior Eusebio, et Didymo, assertoribus Origenis, inveniri potest? quorum alter sex voluminibus τῆς ἀπολογίας ita eum, ut se, sensisse confirmat: alter sic eius errores nititur excusare, ut tamen illius esse fateatur; non scriptum negans, sed sensum scribentis edisserens. Aliud est, si qua ab haereticis addita sunt, [Didymi nomen ad libri oram, ut hodienum in antiquissimo Regio exemplari videre est, non nemo olim ascripserat, ut quis ille fuerit, qui Origenis dogmata, quasi bene dicta defenderet, explicaret. Sed factum inde est, ut eo nomine in textum intruso, voces aliud si quis perperam expungerentur in aliis omnibus, quos videre nobis contigit, excepto Regio, Mss. atque editis libris, in quibus hiulco, atque imperfecto sensu legitur, Aliud est, si quae ab haereticis addita sunt, Didymus quasi bene dicta defendat. Solus, etc. Debes Regio codici veram lectionem quam restituimus.] aliud si quis quasi bene dicta defendat. Solus inventus est Origenes, cuius scripta in toto orbe falsarentur, et, quasi ad [Mithridatis litterae, sive edictum huiusmodi fuit, ut omnes, qui in tota Asia erant, Romani generis homines pariter, atque uno tempore interficerentur. Auctor Appianus, Plutarchus, Florus, aliique, sed ex Cicerone pro Lege Manilia sumpsisse videtur Hieronymus. Est autem concinnius quod e Ms. suo quodam Gravius legit, in toto orbe pariter falsarentur.] Mithridatis litteras, omnis veritas uno die de voluminibus illius raderetur. Si unus violatus est liber, num universa eius opera, quae diversis et locis et temporibus edidit, simul corrumpi potuerunt? Ipse Origenes in epistula, [Intercidit genuina isthaec ad Fabianum epistola, quam Ruffinus quoque Invectiv. I. in fine ex hoc ipso Hieronymi loco memorat: Lamentum enim, quod exstat, ipsumque Hieronymum interpretem mentitur, sequioris aetatis est foetus. Vid. Euseb. VI. 36. et Gelasii Catalogum.] quam scribit ad Fabianum Romanae urbis Episcopum, poenitentiam agit, cur talia scripserit, et causas temeritatis in Ambrosium refert, quod secreto edita, in publicum protulerit: et quid adhuc [Veteres editi αἰτιολογοῦσιν, id est causantur, quos pluribus confutat Martianaeus. Porro ἐυρεσιλογεῖν est nugacibus atque ex quisitis verbis loqui, aut contendere.] ἐυρεσιλογοῦσιν, aliena esse, quae displicent?11 Porro, quod Pamphilum proferunt laudatorem eius, gratias illis ago meo nomine, quod dignum me putaverunt, quem cum martyre calumniarentur. Si enim ab inimicis Origenis libros eius dicitis esse violatos, ut infamarentur: quare mihi non liceat dicere, ab amicis eius et sectatoribus compositum esse sub nomine Pamphili volumen, quod illum testimonio martyris ab infamia vindicaret? Ecce vos emendatis in Origenis libris, quod ille non scripsit: et miramini, si edat aliquis librum, quem ille non edidit? Vos in edito opere potestis coargui: ille, qui nihil aliud edidit, facilius patet calumniae. Date quodlibet aliud opus Pamphili: nusquam reperietis: hoc unum est; unde igitur sciam, quod Pamphili sit? videlicet stylus et saliva docere me poterit. Nunquam credam, quod doctus vir primos ingenii sui fructus quaestionibus et infamiae dedicarit: et ipsum nomen apologetici ostendit accusationem: non enim defenditur, nisi quod in crimine est. Unum nunc proferam, cui contradicere vel stulti sit, vel impudentis. Sexti libri Eusebii super Origenis defensione principium usque ad mille ferme versus liber iste, qui Pamphili dicitur, continet. Et in reliquis scriptor eiusdem operis profert testimonia, quibus nititur approbare Origenem fuisse catholicum. Eusebius et Pamphilus tantam inter se habuere concordiam, ut unius animae homines putes, et ab uno alter nomen acceperit. Quomodo igitur inter se dissentire potuerunt, ut Eusebius in toto opere suo Origenem Ariani probet dogmatis, et Pamphilus Nicaenae synodi, quae fuit postea, defensorem? Ex quo ostenditur, vel Didymi, vel cuiuslibet alterius esse opusculum, qui sexti libri capite detruncato, caetera membra sociarit. Sed concedamus, ex superfluo, ut Pamphili sit, sed necdum martyris; ante enim scripsit, quam martyrium perpeteretur. Et quo modo, inquies, martyrio dignus fuit? Scilicet ut martyrio deleret errorem, ut unam culpam sanguinis sui effusione purgaret. Quanti in toto orbe martyres, antequam caederentur, variis subiacuere peccatis? Defendamus ergo peccata, quia qui postea martyres, prius peccatores fuerunt.12 Haec, fratres amantissimi, ad epistulam vestram celeri sermone dictavi, vincens propositum, ut contra eum scriberem, cuius ingenium ante laudaveram: malens existimatione periclitari, quam fide. Hoc mihi praestiterunt amici mei, ut si tacuero, reus: si respondero, inimicus iudicer. Dura utraque conditio; sed a duobus eligam quod levius est: simultas redintegrari potest, blasphemia veniam non meretur. Quid autem laboris in libris transferendis περὶ Ἀρχῶν sustinuerim, vestro iudicio derelinquo; dum et mutare quippiam de Graeco, non est vertentis sed evertentis: et eadem ad verbum exprimere, nequaquam eius, qui servare velit eloquii venustatem.
Hieronymus HOME

bnf446.23 bsb4610.57

Hieronymus, Epistulae, 3, 83. <<<     >>> 85. AD PAULINUM.
monumenta.ch > Hieronymus > 84