monumenta.ch > Hieronymus > 83
Hieronymus, Epistulae, 3, 82. AD THEOPHILUM. <<<     >>> 84.

Hieronymus, Epistulae, 3, 83[Alias 64. Scripta an. 399. vel sequenti.].

1 [Pammachius et Oceanus exstimulant Hieronymum, ut librum περὶ Ἀρχῶν in Latinum sermonem exacte transferat, et a calumniis Ruffini et hominum suspicionibus se purget, et ostendat ab Origenistarum errore alienum.]
PAMMACHIUS ET OCEANUS HIERONYMO presbytero Salutem. Sanctus aliquis ex fratribus schedulas ad nos cuiusdam detulit, quae Origenis volumen, quod περὶ Ἀρχῶν inscribitur, in Latinum sermonem conversum tenerent. Et quoniam in his multa sunt, quae tenuitatem nostri ingenii [Duo Mss. removent, quae minus catholice, etc] permovent, quaeque minus catholice dicta existimamus, suspicamur etiam ad excusationem Auctoris, multa de libris eius esse subtracta, quae apertam impietatem eiusdem monstrare potuissent, quaesumus Praestantiam tuam, ut in hoc specialiter, non tam nobis, quam universis qui in Urbe habitant, profuturum opus digneris impendere, ut supra dictum librum Origenis ad fidem, quemadmodum ab ipso Auctore editus est, tuo sermone manifestes; et quae a defensore eius interpolata sunt, prodas. Et quae etiam in his schedulis, quas ad Sanctitatem tuam direximus, vel contra catholicam regulam vel imperite edita sunt, redarguas atque convincas. Sane subtiliter in Praefatione operis sui [Vox ista mentionem penes Victorium deerat. Quaedam alia ex Mss. restituimus.] mentionem, tacito nomine tuae Sanctitatis, expressit, quod a te promissum opus ipse compleverit: illud oblique agens, etiam te simili ratione sentire. Purga ergo suspiciones hominum, et convince criminantem, ne si dissimulaveris, consentire videaris.
Hieronymus HOME

bnf446.23 bsb4610.57