monumenta.ch > Hieronymus > 82
Hieronymus, Epistulae, 3, 81. AD RUFFINUM. <<< >>> 83.
Hieronymus, Epistulae, 3, 82. AD THEOPHILUM. [Adversus Ioannem Ierosolymitanum.]
1 Epistula tua hereditatis Dominicae te indicans possessorem, qui pergens ad Patrem; Apostolis loquebatur: 'Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis' , illius quoque felicitatis compotem te esse testata est, in qua 'beati pacifici' nuncupantur . Blandiris ut pater, erudis ut magister, instituis ut Pontifex. Venisti ad nos non in austeritate virgae, sed in spiritu benignitatis et lenitatis et mansuetudinis: ut humilitatem Christi primo statim sermone resonares, qui mortalium genus non fulminans et tonans, sed in praesepi vagiens, et tacens salvavit in cruce. Legeras enim in typo illius ante praedictum: 'Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis eius' ; et in ipso postea praesentatum: 'Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde' . Unde et multa de sacris voluminibus super pacis laude perstringens, ac per varios Scripturarum campos more apum volans, quidquid dulce et aptum concordiae fuit, artifici eloquio messuisti. Currentes igitur ad pacem incitati sumus: exposita ad navigandum vela, crebrior exhortationis tuae aura complevit; ut non tam retrectantibus et fastidiosis, quam avidis [al. quam ut avidis] et plenis faucibus, dulcia pacis fluenta biberemus.2 Verum quid facimus, in quorum potestate voluntas tantum pacis est, non effectus? Et quanquam voluntas quoque apud Deum propositi sui mercedem habeat, tamen imperfectum opus etiam volentes moerore contristat. Quod sciens et Apostolus, perfectissimam videlicet pacem in utriusque partis voluntate consistere: Quantum, inquit, ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes . Et propheta. Pax, pax. Et ubi est pax? . Nihil enim grande est, pacem voce praetendere, et opere destruere. Aliud niti, aliud demonstrare: verbis sonare concordiam: re exigere servitutem. Volumus et nos pacem; et non solum volumus: sed et rogamus. Sed pacem Christi, pacem veram, pacem sine inimicitiis, pacem in qua non sit bellum involutum; pacem quae non ut adversarios subiiciat, sed ut amicos iungat. Quid dominationem pacem vocamus; et non reddimus unicuique rei vocabulum suum? Ubi odium est. appellentur inimicitiae: ubi caritas, ibi tantummodo pax vocetur. Nos nec Ecclesiam scindimus, neque a patrum communione dividimur: sed ab ipsis, ut ita dicam, incunabulis catholico sumus lacte nutriti. Nemo namque magis Ecclesiasticus est, quam qui nunquam haereticus fuit. Sed ignoramus absque caritate pacem, sine pace communionem. Legimus quoque in Evangelio: Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te, dimitte ibi munus tuum coram altari, et vade prius reconciliari fratri tuo; et tunc veniens, offer munus tuum [. 24]. Si munera nostra absque pace offerre non possumus: quanto magis et Christi corpus accipere? Qua conscientia ad Eucharistiam Christi accedam, et respondebo Amen, dum de caritate dubitem porrigentis?3 Quaeso te, ut patienter me audias, nec veritatem adulationem putes. Quisquamne tibi invitus communicat? quisquamne extenta manu vertit faciem; et inter sacras epulas Iudae osculum porrigit? Ad adventum, ut reor, tuum non pavet Monachorum turba; sed gaudet: cum certatim tibi procedunt obviam, et de eremi latibulis exeuntes, sua te cupiunt humilitate superare. Quis eos compellit exire? Nonne amor tui? Quis per eremum separatos in unum cogit? Nonne tua dilectio? Amare enim parens debet. AMARI parens et Episcopus debet, non timeri. Antiqua sententia est: quem metuit quis, odit: quem odit, periisse cupit [Apud Cicer. lib. 2. Officior.] . Unde et in nostris literis, cum initia parvulorum in timore consistant, perfecta dilectio foras mittit timorem . Non quaeris Monachos tibi esse subiectos: ideo magis subiectos habes. Tu offers osculum, illi colla submittunt. Exhibes militem, et ducem impetras, quasi unus in pluribus es, ut sis unus ex pluribus. Cito indignatur libertas, si opprimitur. Nemo plus impetrat a libero , quam qui servire non cogit. Novimus Canones Ecclesiasticos. Non ignoramus ordines singulorum: et lectione et quotidianis exemplis, usque ad hanc aetatem multa didicimus, multa experti sumus. Qui scorpionibus caedit; et lumbis patris habere se putat digitos grossiores, cito regnum mansueti David dissipat . Certe Romanus populus, ne in rege quidem superbiam tulit. Dux ille Israelitici exercitus, qui decem plagis affixerat Aegyptum, et ad cuius imperium coelum et terra et maria serviebant, inter cunctos homines, quos tunc terra generavit, mansuetissimus praedicatur. Et ideo per quadraginta annos obtinuit principatum, quia potestatis superbiam lenitate et mansuetudine temperabat. Lapidabatur a populo, et pro lapidantibus rogabat; quin potius deleri ipse vult de libro Dei, ne commissus sibi grex pereat. Cupiebat enim illum imitari Pastorem, quem sciebat etiam errantes oves suis humeris portaturum. Pastor, inquit, bonus ponit animam suam pro ovibus suis . Boni quippe pastoris discipulus optat anathema esse pro fratribus suis , atque cognatis, qui sunt Israelitae secundum carnem. Et si ille perire cupit, ne perditi pereant: quanto magis bonis parentibus providendum est, ne ad iracundiam provocent filios suos, et nimietate duritiae, etiam lenissimos, asperos esse compellant?4 Epistula cogit me brevius loqui, dolor longius. Scribit in suis illis, ut ille vult pacificis, ut ego sentio, mordacissimis litteris, quod nunquam a me laesus sit, nec dictus haereticus. Quonam igitur modo me ipse laedit, aegrotantem morbo pessimo, et rebellem Ecclesiae ventilans? Ab aliis lacessitus, accurrit adversariis parcere, laedere non laedentem? Antequam ordinaretur frater meus (Paulinianus), nunquam [al. nullam] dixit fuisse inter se et sanctum Papam Epiphanium de dogmatibus quaestionem. Et quae cum ratio compellebat, sicut ipse tandem scribit, inde inter populos disputare, unde nemo quaerebat? Scit enim prudentia tua periculosas esse huiusmodi quaestiones, et nihil esse tutius quam tacere: nisi forte necesse est loqui de grandibus. Certe quod illud tantum ingenium flumenque [al. fulmenque] eloquentiae fuit, ut in uno Ecclesiae tractatu, cuncta comprehendisse se dicat, de quibus singulis novimus eruditissimos viros infinita versuum millia conscripsisse? Sed hoc quid ad me? Noverit ille qui audivit, sciat ipse qui scripsit, meque ab accusatione sui ipse etiam liberet. Ego nec interfui, nec audivi. Unus e populo sum, imo ne unus quidem, quia multis clamantibus, tacui. Conferamus arguentis accusatique personas: et cuius vel meritum, vel vita, vel doctrina praecesserit, illi magis accommodemus fidem.5 Videsne, quod clausis, ut dicitur, oculis summa quaeque perstringam: non tam eloquens quod mente concepi, quam indicans quid reticeam. Intellexi et probavi dispensationem [al. disputationem] tuam, quod Ecclesiasticae paci consulens, quasi sireneos cantus obturata aure pertransis. Alioqui quia a parva aetate sacris litteris eruditus es, nosti quo sensu unumquodque dicatur: quomodo in ambiguis sententiis [Ms. ambiguas sententias] tuus sermo libratus, et aliena non damnet, et nostra non deneget. Sed fides pura et aperta confessio non quaerit strophas et argumenta verborum. Quod simpliciter creditur, simpliciter confitendum est. Poteram quidem libere proclamare, et inter gladios quoque ignesque Babylonios dicere: cur aliud respondetur quam quaeritur? cur non simplex est, nec aperta confessio? Totum timet, totum temperat, totum relinquit ambiguum, et quasi super aristas graditur. Verum studio et exspectatione pacis, fervente stomacho, verba non quomodo quaeruntur, respondet. Laedunt libere alii, quos laedere laesus ipse non audet. Ego interim sileo: nunc et dispensationem meam vel imperitiam simulabo, vel metum. Quid mihi accusanti facturus est, qui ut ipse testatur, laudandi detrahit?6 Tota eius Epistula, non tam expositione, quam nostri [al. nostris] plena est contumeliis. Nomen meum absque ullis officiis, quibus non invicem palpare solemus homines, frequenter assumitur, carpitur, ventilatur, quasi de libro viventium deletus sim: quasi illius me litterae suggillaverint; aut istiusmodi nugas unquam quaesierim, qui ab adolescentia in Monasterii clausus cellulis, magis esse voluerim aliquid, quam videri. Quosdam ex nobis sic cum honore appellat, ut laceret, quasi et nos non possimus dicere, quae nemo tacet. E servo Clericum factum criminatur, cum et ipse nonnullos eiuscemodi Clericos habeat; et Onesimum legerit inter Pauli renatum vincula, Diaconum coepisse esse de servo . Sycophantam iactitat, et ne probare cogatur, audisse se dicit. O si et mihi liberet dicere, quae multi clamitant, et aliorum maledictis acquiescerem; iam et nos intelligeret scire quae omnes sciunt, et me quoque audire, quae nullus ignorat. Dicit ei velut praemia pro calumnia restituta. Quis tam argutum et callens non perhorrescat ingenium? quis tanto possit eloquentiae fulmini [al. flumini] respondere? Quid est plus, sustinere calumniam, an facere? Accusare quem postea diligas, an peccanti [al. peccati] veniam tribuere? Quid minus ferendum, de sycophanta Aedilem fieri, an Consulem? Scit et ipse quid taceam, quid loquar, quid et ego audierim: quid pro Christi metu fortasse non credam.7 Origenem me arguit vertisse in Latinum. Hoc non solus ego feci, sed et Confessor Hilarius fecit: et tamen uterque nostrum noxia quaeque detruncans, utilia transtulit. Legat ipse, si novit (arbitror enim eum assidua confabulatione et quotidiano Latinorum consortio Romanum non ignorare sermonem) aut si certe penitus non imbibit, interpretentur ei qui solent, et tunc sciet, me in hoc ipso laudandum esse quod detrahit. Sicut enim interpretationem et idiomata Scripturarum Origeni semper attribui, ita dogmatum constantissime abstuli veritatem. Numquid ego in turbam mitto Origenem? numquid caeteros Tractatores? Scio aliter habere Apostolos, aliter reliquos Tractatores. Illos semper vera dicere, istos in quibusdam ut homines aberrare. Novum defensionis [al. malitiae] genus, sic Origenis vitia non negare, ut cum illo caeteros crimineris. Videlicet cum [al quem] aperte defendere non audeas, multorum simili errore tuearis. Sex mille Origenis tomos non poterat quisquam legere, quos ille non scripsit: faciliusque credo testem huius sermonis, quam auctorem esse mentitum.8 Fratrem meum (Paulinianum) causam dicit esse discordiae 518: hominem, qui quiescit in Monasterii cellula; et Clericatum non honorem interpretatur, sed onus. Cumque nos usque ad praesentem diem ficta pacis ostensione lactaverit, Occidentalium Sacerdotum commovit aures, dicens eum adolescentulum et pene puerum in paroecia sua Bethleem Presbyterum constitutum. Si hoc verum est, cuncti Palaestini Episcopi non ignorant. Monasterium enim sancti papae Epiphanii nomine Vetus dictum, in quo frater meus ordinatus est Presbyter, in Eleutheropolitano territorio, et non in Aeliensi situm est. Porro aetas eius et Beatitudini tuae nota est, et cum ad triginta annorum spatia iam pervenerit, puto eam in hoc non esse reprehendendam, quae iuxta mysterium assumpti hominis in Christo perfecta est. Recordetur legis antiquae, et post viginti quinque annos a Levitica tribu eligi in Sacerdotium pervidebit . Aut si in hoc testimonio solo Hebraicam sequitur Veritatem, noverit triginta annorum fieri Sacerdotem. Ac ne forsitan dicat, Vetera transierunt, et facta sunt omnia nova , audiat cum Timotheo: Adolescentiam tuam nemo contemnat . Certe ipse quando Episcopus ordinatus est, non multum ab ea, in qua nunc frater meus est, distabat aetate. Vel si hoc in Episcopis licet, in Presbyteris non licet, ne per antiphrasim a suo nomine discrepare videantur : cur ipse aut eius, aut minoris aetatis; et quod his amplius est, ministrum alterius Ecclesiae ordinavit Presbyterum? Quod si non potest pacem habere cum fratre: nisi cum subdito, et ordinationis suae Episcopo renuntiante, ostendit se non tam pacem cupere, quam sub pacis occasione vindictam; nec aliter quietis et pacis otio esse contentum, nisi integrum habeat quod minatur. Etiam si ipse eum ordinasset, et sic secreti amator quiescere vellet; ne quidquam exerceret. Quod si Ecclesiam scinderet, nihil ei deberet praeter honorem cunctis Sacerdotibus debitum.9 Hucusque apologia eius, imo categoria, et laciniosus contra nos sermo protractus est. Cui ego quidem in Epistula breviter praeteriensque respondi, ut ex his quae dixi, intelligat, quid tacuerim; et noverit nos homines esse rationale animal, et prudentiam suam posse intelligere: nec ita obtusi cordis, ut instar brutorum animalium, verborum tantum sonum et non sententias audiamus. Nunc quaeso te, ut veniam tribuas dolori meo; ET SI SUPERBUM est respondisse, multo sit superbius accusasse. Quanquam ita responderim, ut silentium potius meum indicaverim, quam sermonem. Quid procul pacem quaerunt, et volunt eam nobis ab aliis imperari? Sint pacifici, et illico pax sequetur. Cur nomine Sanctitudinis tuae contra nos pro terrore abutuntur, cum Epistula tua pacem et mansuetudinem sonet: illorum verba duritiem comminentur? Denique quam pacificas et ad concordiam pertinentes per Isidorum Presbyterum litteras nobis miseris, hinc probamus, quod illas qui pacem falso iactant, reddere noluerint. Eligant itaque quod volunt: Aut boni sumus, aut mali. Si boni, dimittant quiescere: si mali, quid malorum expetunt societatem? Quantum valeat humilitas, experimento didicit. Qui nunc dissuit, quae suo consilio olim disiuncta sociavit, probat se nunc ad alterius voluntatem, tunc copulata discerpere.10 Nuper nobis postulavit et impetravit exilium: atque utinam implere potuisset, ut sicut illi voluntas imputatur pro opere; ita et nos non solum voluntate, sed et effectu coronam haberemus exilii. Fundendo sanguinem, et patiendo magis, quam faciendo contumelias, Christi fundata est Ecclesia. PERSECUTIONIBUS crevit, martyriis coronata est. Aut si isti soli iuxta quos degimus, amant rigorem, et non noverunt persecutionem sustinere, sed facere; sunt et hic Iudaei: sunt variorum dogmatum Haeretici, et maxime impurissimi Manichaei, cur eorum ne verbo quidem quempiam audent laedere? Nos solos expellere cupiunt? Nos soli qui Ecclesiae communicamus, Ecclesiam scindere dicimur? Oro te, nonne aequa est ista postulatio, ut aut illos nobiscum expellant, aut nos cum illis teneant? Nisi quod in eo magis honorant, quos saltem exilio ab Haereticis separant. Monachus, proh dolor, Monachis et minatur et impetrat [al. importat] exilium, et hoc Monachus, Apostolicam Cathedram habere se iactans. Non novit terrori natio ista succumbere, et impendenti gladio magis cervices, quam manus subiicit. QUIS ENIM Monachorum exul patriae, non exul est mundi? Quid opus est auctoritate publica; et Rescripti impendiis, et toto orbe discursibus? Tangat saltem digitulo, et ultro exibimus. Domini est terra, et plenitudo eius . CHRISTUS loco non tenetur inclusus.11 Praeterea, quod scribit nos per te, et Romanam Ecclesiam communicare ei, a qua videmur communione separati: non necesse est ire tam longe, et hic in Palaestina eodem modo ei iungimur. Et ne hoc quod procul sit, in viculo Bethleem Presbyteris eius, quantum in nobis est, communione sociamur. Ex quo perspicuum est, dolorem proprium causam Ecclesiae non putandum: nec stomachum unius hominis, imo per illum aliorum, generali Ecclesiae vocabulo nuncupandum. Quapropter quod in principio Epistulae dixi, etiam nunc repeto, nos velle pacem Christi, optare concordiam: et te rogare, ut illum [al. illos] moneas, pacem non extorquere, sed velle. Sit praeteritarum nostrarum contumeliarum dolore contentus. Veterata vulnera, saltem nova obliteret caritate. Sit talis, qualis ante fuit, quando nos suo arbitrio diligebat. Verba ei de alieno stomacho non fluant. Faciat quod vult, et non quod velle compellitur. AUT QUASI PONTIFEX cunctis aequaliter imperet; aut quasi imitator Apostoli, universorum saluti ex aequo serviat. Si talem se praebuerit, ultro praebemus manus, extendimus brachia; amicos et parentes habeat; et sentiat in Christo, sicut omnibus Sanctis, ita et sibi nos esse subiectos. 'Caritas patiens est, caritas benigna est, caritas non aemulatur, non inflatur, omnia sustinet, omnia credit . Cunctarum virtutum mater est caritas; et quasi spartum triplex Apostoli sententia roboratur dicentis, fides, spes, caritas. Credimus, speramus: atque ita per fidem et spem, dilectionis vinculo copulamur. Idcirco enim et nos patrias nostras dimisimus, ut quieti absque ullis simultatibus in agris et in solitudine viveremus: ut Pontifices Christi, (qui tamen rectam fidem praedicant) non dominorum metu, sed patrum honore veneremur; ut deferamus Episcopis ut Episcopis, et non sub nomine alterius, aliis quibus nolumus, servire cogamur. Non sumus tam inflati cordis, ut ignoremus quid debeatur Sacerdotibus Christi. Qui enim eos recipit, non tam eos recipit, quam illum cuius Episcopi sunt. Sed contenti sint honore suo. Patres se sciant esse, non dominos, maxime apud eos qui spretis ambitionibus saeculi, nihil quieti et otio praeferunt. Tribuat autem orationibus tuis Christus Deus Omnipotens, ut pacis non ficto nomine, sed vero et fideli amore sociemur: ne mordentes invicem, consumamur ab invicem .
Hieronymus HOME
bnf446.23 bsb4610.57
Hieronymus, Epistulae, 3, 81. AD RUFFINUM. <<< >>> 83.
monumenta.ch > Hieronymus > 82