monumenta.ch > Hieronymus > 78
Hieronymus, Epistulae, 3, 77. AD OCEANUM <<< >>> 79. AD SALVINAM.
Hieronymus, Epistulae, 3, 78. SEU LIBER EXEGETICUS AD FABIOLAM. De XLII mansionibus Israelitarum in deserto.
1 In septuagesimo septimo Psalmo, quem iuxta Evangelistam Matthaeum [Cap. 13. v. 35] ex persona Domini dictum credimus, decem plagarum in Aegypto, et egressionis Israel in solitudinem, narratur historia. Cumque nulli dubium sit, facta esse quae scripta sunt, quasi aliud littera sonet, aliud spiritus clausum teneat: 'Aperiam,' inquit, 'in parabola os meum: loquar propositiones ab initio. Quanta audivimus et vidimus, ea et patres nostri narraverunt nobis' [. et 3]. Unde et Apostolus iisdem verbis, quia eodem et spiritu: 'Haec autem,' ait, 'omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad commonitionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt' : Et, 'Nolo vos ignorare, fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt, in nube et in mari: et omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritualem biberunt. Bibebant autem de spirituali consequente eos petra: petra autem erat Christus' [Ibidem. 1 et seqq.]. Si ergo pars historiae itineris ex Aegypto spiritualiter accipitur, et caetera, quae ab Apostolo pro angustia temporis praetermissa sunt, eiusdem esse intelligentiae convincentur. Nam idem Propheta, qui in alio loco dixerat: 'Habitavi cum habitantibus Cedar: multum incola fuit anima mea' : absentiam Terrae sanctaenon sustinens, lacrymabiliter ingemiscit, et dicit: 'Haec recordatus sum, et effudi in me animam meam: donec transeam in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei: in voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis' . Et in alio Psalmo: 'Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua' . Paulus quoque, 'Lex spiritualis est' : Et ipse Dominus, 'Si crederetis Moysi, et mihi crederetis: de me enim ille scripsit' . Et Evangelium secundum Lucam: 'Tunc incipiens a Moyse, et omnibus Prophetis, interpretabatur illis in cunctis Scripturis, quae de se ipso dicta erant' . Igitur Iudaei parvuli, et qui solidum cibum glutire nequeunt, sed adhuc lacte nutriuntur infantiae , legant Pharaonem carneum, et mare Rubrum, per quod ad Indiam navigatur: et Manna coriandro simile: et omnia quae scripta sunt, audiant corporaliter, lepram domorum, et lepram pellis, et staminis; taurum homicidam, et iumentum adulterii reum; et Hebraei propter uxorem ac liberos servire cupientis, aurem subula perforatam. Nos autem derelinquentes Capharnaum, agrum quondam pulcherrimum, et cum Iesu egredientes in desertum, pascamur panibus eius [et Marc. 6]: si insipientes sumus et iumentorum similes, hordeaceis: sin rationale animal, triticeis, et ex grano frumenti commolitis: quod in terram cadens et mortuum multos fructus attulit. Novem plagis percussa est Aegyptus, fractus Pharao, ut dimitteret populum Dei. Ad extremum primogenita perdidit, ut primogenita Israelis Domino sacrarentur. Qui prius tenere cupiebant, instanter expellunt. Exterminator transit, et terram Gessen pastoralem et pluviis irrigatam, non audet attingere: erant enim postes eorum agni cruore signati, et opere loquebantur: 'Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine' . Unde et appellatur ipsa solemnitas Phase, quam nos transitum appellare possumus, eo quod de peioribus ad meliora pergentes, tenebrosam Aegyptum relinquimus. Sed iam tempus est, ut promissa complentes, Mansionum Israel ordinem prosequamur.2 Scriptum est in ultima parte voluminis Numerorum [Cap. 33], quod apud Hebraeos appellatur VAIEDABBER: 'Haec sunt castra filiorum Israel, qui egressi sunt de terra Aegypti per turmas suas in manu Moysi et Aaron;' quas Graeci ἀπάρσεις vocant, nos propter linguae proprietatem significantius Mansiones, sive quia de exercitu dicitur, castra transtulimus. Fit autem catalogus Mansionum a prima usque ad ultimam; et numerantur simul quadraginta duae, de quibus Matthaeus loquitur: 'Ab Abraham usque ad David generationes quatuordecim, et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quatuordecim: et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quatuordecim, id est, simul generationes quadraginta duae' . Per has currit verus Hebraeus, qui de terra transire festinat ad coelum: et Aegypto saeculi derelicta, terram repromissionis ingreditur. Nec mirum, si in illo numeri sacramento perveniamus ad regna coelorum: sub quo Dominus atque Salvator a primo Patriarcha pervenit ad virginem, quasi ad Iordanem, quae pleno gurgite fluens, Spiritus sancti gratiis redundabat. Quod autem in manu Moysi et Aaron egressus scribitur, intellige legem et sacerdotium, opera, et cultum Dei: quorum alterum altero indiget. NIHIL ENIM PRODEST exercere virtutes, nisi noveris Creatorem: nec Dei veneratio proficit ad salutem, nisi praecepta Conditoris impleveris. His duabus manibus, quasi duobus Seraphim in confessionem sanctae Trinitatis erumpimus, dicentes, Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus sabaoth.3 PRIMA MANSIO. Moverunt autem castra de Ramesse, mense primo, quinta decima die mensis primi, altera die post Pascha egressi sunt filii Israel in manu excelsa in conspectu omnium Aegyptiorum: et Aegyptii sepeliebant, quos percusserat Dominus ex eis, omne primogenitum in terra Aegypti: et in diis eorum fecit Dominus iudicia . RAMESSES a quibusdam interpretatur commotio turbulenta, aut amaritudo commotioque tineae: nos autem verius aestimamus exprimi, tonitruum gaudii. Ad hanc urbem quae in extremis finibus erat, populus congregatus est, qui in desertum exire cupiebat, eo quod tumultum saeculi derelinquens, movebatur a vitiis pristinis, et ab excomodente se prius tinea peccatorum, ut omnem amaritudinem vertens in dulcedinem, Dei vocem in Sina monte desuper tonantis audiret. Quod autem verba divina et eloquia Scripturarum, in istius saeculi et mundi rota, tonitrus appellentur, Psalmista declarat, dicens: 'Vox tonitrui tui in rota' . Et Dei Patris vocem in baptismo Salvatoris audientes tonitruum putaverunt. Cumque commoti fuerimus ad Evangelicam tubam, et excitati tonitruo gaudii, eximus in mense primo, quando 'hyems praeteriit, et abiit sibi' , quando veris exordium est, quando terra parturit, quando cuncta renovantur, et eximus quinta decima die mensis primi , in crastinum Paschae pleno mensis lumine, post esum agni immaculati: et calciatos pedes habentes de Apostolo , et accinctos pudicitia lumbos, et baculos in manibus praeparatos. Quamvis enim in Aegypto quarta decima die mensis Pascha facientes, comederimus agnum, tamen tunc nobis lux plena completur, quando in manu excelsa Ramessem dimittimus, quae excelsa dicitur, vel quod Aegyptum percusserit, vel quod protexerit Israel, videntibus Aegyptiis, qui admirantur nos exire de saeculo, et torquentur invidia, et postea nos tenere cupientes, in persecutionibus suffocantur: quando et Aegyptii sepeliunt primogenitos suos, et patres mortui terrenis operibus, opprimunt mortuos filios suos. Mihi videntur Aegyptiorum primogenita, dogmata esse Philosophorum, quibus deceptos homines atque irretitos tenebant. Quae cum Israel vivus effugerit, circumdant [al. circumdantur] mortuis suis, ne exeuntium imitentur exemplum. Porro quod sequitur: 'In diis eorum fecit iudicia' , sive ut Septuaginta transtulerunt, 'ultiones:' illud Hebraei autumant, quod nocte qua egressus est populus, omnia in Aegypto templa destructa sint, sive motu terrae, sive ictu fulminum. Spiritualiter autem discimus quod egredientibus nobis de Aegypto, errorum idola corruant, et omnis perversarum doctrinarum cultura quatiatur.4 II. MANSIO. Et proficiscentes filii Israel de Ramesse, castra metati sunt in Soccoth . Secunda Mansio. In hac coquunt panes azymos, et primum tendunt tabernacula, unde et ex re locus nomen accepit. SOCCOTH quippe interpretatur in lingua nostra, tabernacula, sive tentoria. Et ob hoc septimo mense, quinta decima die mensis solemnitas Tabernaculorum est . Cum ergo exierimus ex Aegypto, primum tabernacula figimus, scientes nobis ad ulteriora pergendum. Tunc non comedimus de fermento Aegypti, de fermento malitiae et nequitiae: sed vescimur azymis sinceritatis et veritatis : Domini praecepta opere consummantes: 'Cavete a fermento Pharisaeorum' . In hac nobis praecipitur Mansione, ut semper egressionis ex Aegypto memores simus: ut celebremus transitum, id est, Phase Domini; ut primogenita nostri uteri, cunctarumque virtutum, pro primogenitis Aegypti, quae percussa sunt, Domino consecremus.5 III. MANSIO. Et profecti de Soccoth, castra metati sunt in Etham, quae est in extremo solitudinis . Tertia Mansio offertur post tabernacula, in qua primum videtur Dominus nocte in columna ignis, et per diem in columna nubis, ut praecedat populum, et dux itineris fiat. ETHAM nobis sonat fortitudo, atque perfectio, de qua et David canit: 'Tu dirupisti fluvios Etham,' , id est, 'fortes.' Grandis est fortitudo, Aegyptum dimittere, et in extrema solitudine commorari. Ex quo intelligimus locum Soccoth adhuc iuxta Aegypti fuisse regiones. In eo enim quod dicitur, quae est in extremis finibus solitudinis, ostenditur inter confinia esse eremi et Aegypti. Praeparemus nobis fortitudinem, assumamus perfectum robur, ut inter errorum tenebras, et confusionem noctis, scientiae Christi lumen appareat. Dies quoque noster nubem habeat protegentem: ut his ducibus ad sanctam Terram pervenire valeamus.6 IV. MANSIO. Profectique de Etham, reversi sunt ad Phiahiroth, quod est contra Beel sephon, et castra metati sunt e regione Magdol . Quarta Mansio est PHIAHIROTH, quae interpretatur os nobilium, scribiturque per literam HETH. Quidam male, hiroth, villas putant, errorque manifestus, quod pro supradicto elemento, AI litteram legant. BEEL-SEPHON in linguam nostram vertitur Dominus aquilonis, aut ascensus speculae, aut habens arcana. Porro MAGDOL, magnitudo vel turris. Assumpta igitur fortitudine nobilitamur in Domino, et Beel-sephon idoli arcana contemnimus, illiusque magnificentiam et turritam superbiam declinamus. Non enim est ab austro, unde Dominus venit, et a meridie, in qua sponsus recumbit in floribus; sed possessor Aquilonis venti frigidissimi, a quo exardescunt mala super terram: qui cum sit frigidissimus, nomine dexter vocatur, falsum sibi assumens vocabulum virtutis ac dextrae, cum totus sit in sinistra.7 V. MANSIO. Et profecti de Phiahiroth, transierunt per medium mare in deserto: et ambulaverunt viam trium dierum in solitudine Etham, et castra metati sunt in Mara . Quinta Mansio est in MARA, quae interpretatur amaritudo. Non poterant ad Rubri maris gurgites pervenire, et Pharaonem cum suo exercitu videre pereuntem; nisi postquam habuerunt in ore nobilitates, id est, in Domini confessione virtutes, quando crediderunt Deo, et Moysi famulo eius: et audierunt ab eo: 'Dominus pugnavit pro vobis [al. nobis], et vos tacebitis' : et victores, Maria praecinente, in tympanis et choris resonare coeperunt carmina triumphantium. 'Cantemus Domino, gloriose enim honorificatus est, equum et ascensorem proiecit in mare' . Post praedicationem Evangelii, post tabernacula transmigrantium, post assumptam fortitudinem, post confessionis nobilitatem , Aegyptii et Pharao rursus occurrunt. Unde discimus cavendas semper insidias, et invocandam misericordiam Dei, ut insequentem Pharaonem possimus effugere, et nobis in spirituali baptismo suffocetur. Egressis de mari Rubro, occurrit eremus Sur, quae et solitudo Etham dicitur, in qua tribus diebus ingredientes non habuerunt aquam: et pervenerunt ad Mara, quae ex amaritudine nomen accepit. Habebat fons aquam, et dulcedinem non habebat. Murmurat populus videns aquas, et potare non sustinens. Mara intellige, aquas occidentis litterae, quibus si immittatur confessio crucis, et passionis Dominicae sacramenta iungantur: omne quod impotabile et triste videbatur ac rigidum, vertitur in dulcedinem. Unde et scriptum est: 'Constituit Deus populo legem et iudicia, et tentavit eum' . Ubi enim magnitudo gratiae, ibi magnitudo discriminis. Nec terrearis, si post victoriam venias ad amaritudinem: quia verum Pascha facientes, azyma cum amaritudinibus comedunt, et tentatio probationem, probatio spem, spes parit salutem . Apud medicos quoque, quaedam antidotus, noxios humores temperans, ex amaritudine nuncupatur, quae dulcis ostenditur, restituens sanitatem: sicut e contrario voluptas atque luxuria amaritudine terminantur, dicente Scriptura: 'Quae ad tempus pinguefacit fauces tuas, novissime vero amarius felle invenies' .8 VI. MANSIO. Et profecti de Mara, venerunt in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmae; ibi que castra metati sunt . Sexta Mansio in arietes fortesque vertitur. Quam pulcher ordo virtutum: post victoriam tentatio, post tentationem refectio. De amaritudine venimus ad arietes, et robustos principes gregis, quos apud Ezechielem Dominus iudicaturum esse se dicit: quod alii eorum conculcaverint aquas, et compresserint oves: alii lenes et placabiles fuerint. De his et vicesimus octavus Psalmus loquitur: Afferte Domino Filii Dei, Afferte Domino filios arietum. Sextae Mansionis tenemus hospitium. Nunquam prius occurrerunt fontes purissimi, nisi ubi magistrorum doctrina prorupit. Nec dubium quin de duodecim Apostolis sermo sit: de quorum fontibus derivatae aquae, totius mundi siccitatem rigant. Iuxta has aquas septuaginta creverunt palmae, quos et ipsos secundi ordinis intelligimus praeceptores, Luca Evangelista testante, duodecim fuisse Apostolos, et septuaginta discipulos minoris gradus, quos et binos ante se Dominus praemittebat [et 10]. De quibus et Paulus refert [. 6. ] [et 7], quod apparuerit Dominus primum undecim, deinde Apostolis omnibus, alios volens intelligi primos, et alios secundos Christi discipulos. Bibamus de huiusmodi fontibus, et dulces fructus victoriae devorantes, ad Mansiones reliquas praeparemur.9 VII. MANSIO. Profectique de Elim, castra metati sunt ad mare Rubrum . Mare Rubrum, quod Hebraice dicitur, IAM SUPH, septima Mansio est. Et quaeritur, quomodo post transitionem maris Rubri, et fontis Mara, et Elim, rursum ad mare Rubrum venerint, nisi forte in itinere pergentibus, sinus quidam maris occurrerit, iuxta quem castra metati sint. Aliud est enim transire mare: aliud in proximo figere tabernacula. Ex quibus monemur, etiam post Evangelicam disciplinam et cibos dulcissimos triumphorum, apparere nobis interdum mare: et praeterita discrimina poni ante oculos. Quanquam multae differentiae sit transire mare, et mare procul aspicere. Verbum IAM SUPH, apud Hebraeos ex mari et rubro compositum est . SUPH autem et Rubrum et Scyrpus vocatur. Unde possumus suspicari, quod venerint ad paludem quamdam et lacum, qui et carecto et iuncis plenus fuerit. Quod autem omnes congregationes aquarum Scriptura sancta mare vocet, nulla dubitatio est. Haec Mansio in Exodo non habetur: sed scriptum est pro ea, quod de mari Rubro venerint ad desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, quinta decima die mensis secundi egressionis eorum ex Aegypto , id est, tricesima prima postquam egressi sunt de Ramesse.10 VIII. MANSIO. Et profecti de mari Rubro, castra metati sunt in solitudine Sin . Octava Mansio, licet iuxta ordinem Exodi septima sit. Sed sciendum, quod omnis usque ad montem Sinai eremus Sin vocetur, et ex tota provincia etiam locus unius Mansionis nomen acceperit: sicut et Moab tam urbis quam provinciae nomen est. In hac solitudine quinque Mansiones sunt: Iam suph, de qua supra diximus, et eremus Sin, et Dephca, et Alus, et Raphidim, de quibus loquemur in consequentibus. SIN autem, interpretatur rubus, vel odium, quorum utrumque facit ad mysticos intellectus, quod postquam venerimus ad eum locum, de quo sit nobis Dominus locuturus [al. locutus], grande odium mereamur inimici. Tunc videbimus ardere rubum, et non comburi: inflammari Ecclesiam persecutionibus, et eam, loquente in illa Domino, non perire. Et nota, quod in octava Mansione, in qua torcularia nostra sunt, unde et octavus Psalmus, hoc titulo praenotatur, desertum capimus rubi: quia plures filii desertae magis, quam eius quae habet virum .11 IX. MANSIO. Et profecti de deserto Sin, castra metati sunt in Dephca . Nona Mansio. Hoc nomen apud Hebraeos κρούμα, id est, pulsatio dicitur: iuxta quod et Dominus ait: Pulsate et aperietur vobis . In libro autem Hebraicorum Nominum , adhaesionem, remissionemque transtulimus, quod lectorem turbare non debet. Nec putet nos dissonantia scribere; ibi enim iuxta id quod vulgo habetur, edidimus, si medium verbum scribatur per BETH litteram: hic autem in Hebraico volumine scriptum reperi per PHE, quod elementum magis pulsationem, quam glutinum sonat: sensusque est manifestus: post responsa Domini, post octavum numerum resurrectionis, Christi incipimus sacramenta pulsare. Prudentem studiosumque lectorem rogatum velim, ut sciat me vertere nomina iuxta Hebraicam Veritatem. Alioquin in Graecis et Latinis codicibus praeter pauca, omnia corrupta reperimus: et miror quosdam eruditos et Ecclesiasticos viros ea voluisse transferre, quae in Hebraico non habentur, et de male interpretatis, fictas explanationes quaerere, ut in praesenti pro Dephca , legant Rephca, litteram ponentes pro littera, eo quod RES et DELETH parvo apice, distinguantur, et interpretantur curationem: atque exinde tropologiam similem prosequuntur.12 X. MANSIO. Profecti de Dephca, castra metati sunt in Alus . Decima Mansio in Exodo non habetur, crediturque in Sin eremo contineri, eodem narrante libro. Profecta est omnis multitudo filiorum Israel de eremo Sin per Mansiones suas iuxta os Domini, et venerunt Raphidim. Ex quo perspicuum est plures Mansiones, unius regionis vocabulo demonstrari. Interpretaturque ALUS, fermentum: quod tollens mulier, miscuit farinae satis tribus, donec fermentaretur totum . In hac solitudine murmurat populus propter famem, et conversus respicit procul in nube gloriam Dei; accepitque vespere coturnicem, et mane alterius diei manna . Et nota in Mansione decima fermentum poni, et post esum carnium, manna tribui, implerique Scripturam: Panem Angelorum manducavit homo .13 XI. MANSIO. Profecti de Alus, castra metati sunt in Raphidim: et non erat ibi aqua populo . Undecima Mansio est, quam violenter interpretatam in libro Hebraicorum Nominum reperi, vidit os sufficiens eis, aut certe, visio oris fortium: meliusque transfertur, dissolutio fortium, vel sanitas fortium, sive iuxta proprietatem linguae Syrae, remissio manuum. Haec et in Exodo legitur [Cap. 17. 1] post profectionem de eremo Sin. Queritur in ea populus ob ardorem sitis: fons de petra Oreb erumpit, et profluit: et quia tentaverunt Deum, locus Raphidim, tentationis quoque, id est, MESSE [al. Masa], sortitus est nomen. Moyses ascendit in montem: Iesus contra Amalec militat: ad crucis signum superatur inimicus: remissis orantis manibus, hostis victor insequitur. Sedet Moyses super lapidem dictum a Zacharia [Cap. 2. v. 5], qui septem habebat oculos: et in Samuelis volumine appellatur ABEN EZER, id est, lapis adiutorii : et utramque manum eius Aaron, et Ur, id est, montanus, lucidusque sustentat. Devicto adversario supervenit Iethro, educit Zephoram, et utrumque filium; dat concilium septuaginta Seniorum: et in typum Ecclesiae de gentibus congregatae, Legis immunitio, Evangelio suggerente, completur. Pulchre autem dissolutio, ac sanitas fortium, RAPHIDIM dicitur, vel propter dissipatum Amalec, vel propter sanatum Israel. Sin autem remissionem manuum iuxta Syros RAPHIDIM sonat, dicemus, propter offensam populi: quia contra Dominum murmuravit, istud loco nomen impositum. Haec tangimus potius quam exponimus, breviter indicasse contenti, quod post fermentum Alus, et Messam Ecclesiae, soleant multiplicia daemonum adversum nos tentamenta consurgere.14 XII. MANSIO. Et profecti de Raphidim, castra metati sunt in solitudine Sinai . Duodecima Mansio est. Statim tibi veniat in mentem Apostolorum numerus. Una de pluribus, sed maior omnibus, non separatur in ordine: et praecellit in merito. Ad hunc locum quadragesima septima die perveniunt, Scriptura dicente: 'Mense tertio egressionis filiorum Israel de Aegypto, in die hac transierunt in solitudine Sinai, profectique de Raphidim, venerunt in desertum Sinai, et castra metati sunt in eremo, seditque ibi Israel e regione montis; et Moyses ascendit ad Deum: vocavitque eum Dominus de monte dicens' : et reliqua. Et rursum: 'Vade, inquit, ad populum, et sanctifica eos hodie et cras: et lavent vestimenta sua, sintque parati in diem tertium: quia tertia die descendet Dominus, vidente universo populo, super montem Sinai' [Ibid. 10]. Quod et factum est. Laveruntque vestimenta sua, et ab uxorum coitu separatis, die tertio descendit Dominus in montem: quo fumante, et fulgore, tonitruo, caligine, voce, tuba, mortalium corda terrentibus, Moyses loquebatur, et Dominus respondebat ei. Supputemus numerum, et inveniemus quinquagesimo die egressionis Israel ex Aegypto in vertice montis Sinai legem datam. Unde et Pentecostes celebratur solemnitas, et postea Evangelii sacramentum Spiritus sancti descensione completur: ut sicut priori populo quinquagesimo die, vero Iubilaeo, et vero anno Remissionis, et veris quinquaginta et quingentis denariis, qui debitoribus dimittuntur, lex data est : Apostolis quoque, et qui cum eis erant, in centum viginti Mosaicae aetatis numero constitutis, descenderit Spiritus sanctus, et divisis linguis credentium, totus Evangelica praedicatione mundus expletus sit. Longum est si replicare velim, quod in lege praeceptum sit: quomodo fabricatum tabernaculum, quae varietas hostiarum, quae vasorum diversitas, quae indumenta Pontificis, quae Sacerdotum, et Levitarum caeremoniae, quid egerint: quomodo populus numeratus sit. Hoc tantum dicam, quod media pars Exodi, et totus Leviticus liber, et Numerorum praecepta non modica, et per singulas populi tribus distributio, et oblationes principum in hac Mansione descriptae sint, multorumque voluminum disputatio huic loco sufficere vix possit. Interpretatur autem SINAI rubi; non unus ut supra in solitudine Sin, sed plures: ut ibi principium sit, hic perfectio; ibi solitarius, numerus hic multiplex. Aliud est enim unam, et aliud omnes gratias possidere.15 XIII. MANSIO. Et profecti de solitudine Sinai, castra metati sunt in sepulcris concupiscentiae . Tertia decima Mansio, cuius nomen ex interpretatione editum est, apud Hebraeos appellatur CABATORH ATTHAVA. Est autem sensus ille de Evangelio, quod Iesus baptizatus statim a Spiritu ductus est in desertum, et tentatus [al. tentabatur] a diabolo. Itaque et Israel post familiarem cum Domino sermonem, postquam iuxta montem Sinai commoratus est anno uno et diebus quatuor, mira dispositione castrorum egressus in solitudinem PHARAN, quae interpretatur, onager, aut feritas, ibique succumbit malae bestiae, fastidiens coelestem panem, et Aegyptiorum carnes desiderans, quando multos subitum voravit incendium; et intercedente Moyse [. et 2], humum vorax flamma consumpsit. Tunc accipiunt coturnices, et usque ad nauseam ac vomitum devorant. Eliguntur septuaginta Presbyteri; vadunt ad ostium tabernaculi, duo remanent, Heldad et Medad, non imperii negligentes, sed humilitate submissi, dum se honore arbitrantur indignos. Unde et absentes prophetant; saturatoque populo, dum adhuc escae essent in ore eorum, ira Dei ascendit super eos, et occidit pingues eorum, et electos Israel praepedivit : ne ad malum velociter currerent: unde et appellatus est locus, sepulcra concupiscentiae; sive ut in Septuaginta legimus, memoria desiderii. Ex quibus omnibus nos omnes docemur, qui sapientiam dimisimus saecularem, et Aegyptias ollas contempsimus, non debere murmurare contra coelestem Scripturarum panem, nec virulentias Aegyptiorum, qui sunt magnarum carnium, sed simplicem mannae cibum quaerere; alioquin si rursus eas voluerimus appetere, vorabimus usque ad nauscam; et statim Domini igne torquebimur, desideriumque nostrum vertetur in tumulos, ut simus sepulcra dealbata, quae foris parent hominibus speciosa, intus autem plena sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia.16 XIV. MANSIO. Et profecti de sepulcris concupiscentiae, castra metati sunt in Aseroth . Quarta decima Mansio est in solitudine Pharan, quae in atria vertitur. In hac Aaron et Maria, propter Aethyopissam contra Moysen murmurant, et in typum zeli, adversus Ecclesiam de gentibus congregatam, populus Iudaeorum leprae sorde perfunditur: nec redit ad tabernaculum, et pristinam recipit sanitatem, donec statutum plenitudinis gentium tempus impleat [al. impleatur]. Et hoc prudens lector attende, quod post consummatam in duodecimo numero virtutem, quia superbivit Israel: et in sepulcris concupiscentiae carnes Aegyptias desideravit: rursum iacit aliud fundamentum, et atria, id est, vestibulum virtutis ingreditur, ostendens nobis, et eos qui stant, posse cadere, et qui ceciderunt, posse resurgere. Positus est enim Iesus in ruinam et resurrectionem multorum , et ipse loquitur per Prophetam: Numquid qui cadit, non resurget? 17 XV. MANSIO. Et profecti de Aseroth, castra metati sunt in Rethma ; pro quo supra in hoc eodem libro legimus: Postquam profectus est populus de Aseroth, castra metati sunt in solitudine Pharan. Haec est autem quinta decima Mansio. Et notandum quod reliquae Mansiones decem et octo, quarum nunc breviter catologus describitur, a Rethma usque ad Asiongaber, id est, usque ad tricesimam secundam Mansionem, sub Pharan solitudinis nomine contineantur, in quibus universa quae scripta sunt, diversis temporibus gesta sentimus: quae quia non sunt per Mansiones singulas distributa, a nobis quoque in commune dicentur, ut postea veniamus ad reliqua. RETHMA transfertur, sonitus, aut iuniperus, quanquam plerique, ἄρκευθον apud Graecos aliud genus arboris significare contendant. Iuniperum autem et primus Graduum Psalmus, iuxta Veritatem Hebraicam sonat, ubi scriptum est: Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam? [. et 4], et Propheta respondet: Sagittae potentis acutae, cum carbonibus iuniperorum: pro quo apud nos legitur, desolatoriis. Ferunt autem lignum hoc ignem multo tempore conservare, ita ut si prunae ex eius cinere fuerint opertae, usque ad annum perveniant. Ex quo discimus post sepulcra concupiscentiae, et vestibula, transire nos ad lignum, quod multo tempore calorem tenet, ut simus ferventes spiritu, et claro sonitu atque exaltata voce, Evangelium Domini praedicemus. Ab hac itaque Mansione usque ad tricesimam secundam istiusmodi continentur historiae. Duodecim exploratores mittuntur ad Terram sanctam: botrus refertur in ligno, et Christi breviter passio demonstratur. Murmurat populus Iudaeorum, gigantum impetum reformidans. Pugnat contra Amalec et Chananaeum, nolente Deo, et victus intelligit quae debebat in Terra sancta exercere sacrificia. Dathan et Abiron, et filii Core consurgunt contra Moysen et Aaron, et terrae voragine glutiuntur. Inter mortuos et viventes Pontifex medius thuribulo armatus ingreditur, et currens [f. furens] ira Dei, sacerdotis voce prohibetur. Virga Aaron et florem profert et folia, et in aeternam memoriam virens siccitas consecratur . Necdum templum, et iam aeditui, necdum Sacerdotes, et Levitae obtulere sacrificia, et partes eorum mysticus sermo describit. Vitula rufa in holocausto concrematur, et cinis eius, piacularis aspersio est . Quorum omnium figurae proprios libros flagitant, et melius reor tacere, quam pauca dicere.18 XVI. MANSIO. Et profecti de Rethma, castra metati sunt in Remmon Phares . Sexta decima Mansio est, quae interpretatur Graeco sermone ῥοιᾶς ἀποκοπὴ, Latine, mali punici divisio, quod alii malum granatum vocant. Cuius arboris fructus in Scriptura dupliciter accipitur: aut in Ecclesiae gremio, quae omnem turbam credentium suo cortice tegit: aut in varietate et consonantia virtutum, iuxta illud quod scriptum est: Multitudinis autem credentium erat cor unum, et anima una : sicque divisi [al. diversi] sunt singuli gradus, ut omnes eadem compage teneantur.19 XVII. MANSIO. Et profecti de Remmon-Phares, castra metati sunt in Lobna . Septima decima Mansio est, quam in laterem possumus vertere: licet quidam Lebbona transferentes, male candorem interpretati sint. Legimus Aegyptios lateres in Exodo, quos populus faciens ingemuit . Legimus in Malachia [Cap. 1. v. 4] lateres, pro quibus Idumaea destructis, politos lapides reponere nititur. Et laterem in Ezechiel [Cap. 14. v. 1]: in quo obsessae Ierusalem pictura describitur. Ex quibus discimus in itinere istius vitae, et de alio in aliud transitu, NUNC NOS CRESCERE, nunc decrescere, et post ordinem Ecclesiasticum saepe ad laterum opera transmigrare.20 XVIII. MANSIO. Et profecti de Lebna, castra metati sunt in Ressa . Octava decima Mansio in frenos vertitur. Si enim post profectum, rursum ad luti opera descendimus, infrenandi sumus et cursus vagi atque praecipites, Scripturarum retinaculis dirigendi. Hoc verbum, quantum memoria suggerit, nusquam alibi in Scripturis sanctis apud Hebraeos invenisse me novi, absque libro apocrypho, qui a Graecis λεπτὴ, id est parva Genesis, appellatur: ibi in aedificatione turris, pro stadio ponitur, in quo exercentur pugiles et athletae, et cursorum velocitas comprobatur. Dicit et Psalmista: In freno et chamo maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te . Et Apostolus: Nescitis quod qui in stadio currunt, omnes quidem currunt; sed unus accipit palmam? Sic currite, ut comprehendatis .21 XIX. MANSIO. Et profecti de Ressa, castra metati sunt in Caaltha . Nona decima Mansio interpretatur Ecclesia. Vagi currentium gressus frenis ad Ecclesiam retrahuntur: et fores, quas ante reliquerant, rursum intrare festinant.22 XX. MANSIO. Et profecti de Caaltha, castra metati sunt in monte Sapher . Vigesima Mansio interpretatur pulchritudo, et in monte decoris est constituta, de qua et quarti decimi Psalmi principium sonat: Domine, quis habitat in tabernaculo tuo: aut quis requiescet in monte sancto tuo? VIDE QUID prosint frena. A vitiis nos retrahunt, introducunt ad virtutum choros, et in Christo, monte pulcherrimo, habitare faciunt. Iste, iuxta Danielem, lapis excisus de monte sine manibus, crevit in montem magnum, et implevit omnem terram . Iste iuxta Ezechielem, vulneravit principem Tyri . Ad istum in Isaia et Michaea populi confluunt, dicentes: Venite ascendamus in montem Domini, et ad domum Dei Iacob: et docebit nos vias suas; et ambulabimus in semitis eius [Mich. 4. 1].23 XXI. MANSIO. Et profecti de monte Sapher, castra metati sunt in Arada . Vicesima 484 prima Mansio vertitur in miraculum. Quam pulcher ordo profectuum, quam egregia textura credentium. Post opus lateris infrenamur: post frenos in Ecclesiam introducimur: post habitationem Ecclesiae, ad Christum montem ascendimus, in quo positi stupemus atque miramur: ut noster in laudibus eius sermo superetur, invenientes in eo, quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt .24 XXII. MANSIO. Et profecti de Arada, castra metati sunt in Maceloth . Vicesima secunda Mansio in coetus vertitur. In hac enim consistit multitudo credentium: Ecclesia primitivorum, virtutum omnium consonantia. Tum vere possumus dicere: Ecce quam bonum et quam iucundum, habitare fratres in unum . Et, Dominus habitare fecit unius moris in domo .25 XXIII. MANSIO. Et profecti de Maceloth, castra metati sunt in Thaath . Vicesima tertia mansio potest et subter intelligi, sed melius pavorem interpretabimur. Venisti ad Ecclesiam, ascendisti ad montem pulcherrimum, stupore et miraculo Christi magnitudinem confiteris: vides ibi multos virtutis tuae socios: noli altum sapere, sed time. Dominus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam . Et qui se exaltat, videat ne cadat . Potentes potenter tormenta patientur . TIMOR VIRTUTUM custos est: securitas ad lapsum facilis. Unde et in quodam Psalmo, postquam propheta dixerat: Dominus regit me, et nihil mihi deerit, in loco pascuae ibi me collocavit : iungit timorem, qui custos est beatitudinis, et infert: Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt [Ibid. 4]. Et est sensus: dum tormenta formido, servavi gratiam, quam acceperam.26 XXIV. MANSIO. Et profecti de Thaath, castra metati sunt in Thare . Vicesima quarta Mansio, quam nonnulli vertunt in malitiam, vel pasturam, nec errarent si per Ai litteram scriberetur, nunc vero cum aspiratio duplex in extrema sit syllaba, erroris causa manifesta est. Hoc eodem vocabulo et iisdem litteris scriptum invenio patrem Abraham, qui in supradicto apocrypho Geneseos volumine, abactis corvis, qui hominum frumenta vastabant, abactoris, vel depulsoris sortitus est nomen. Itaque et nos imitemur Thare: et volucres coeli quae iuxta viam satum triticum devorare festinant, solliciti prohibeamus. Nam et Abraham Patriarcha in typo Israelis, hostiarum divisit membra sacrificii, quae a volucribus non sinit devorari ; et contemptorem oculum effodiunt corvi de convallibus; verusque Moyses ducit Aethiopissam; et Elias a corvis pascitur. Si habueris pavorem, sollicitus eris; si sollicitus fueris, leo in caulas ovium tuarum introire non poterit: quod vel ad praepositos Ecclesiarum, vel ad custodiam refer animae tuae, ad quam leo, diabolus, per diversa vitiorum foramina ingredi nititur .27 XXV. MANSIO. Et profecti de Thare, castra metati sunt in Methca . Vicesima quinta Mansio vertitur in 'dulcedinem.' Ascendisti in excelsum, admiratus es virtutum choros, timuisti ruinam, abegisti insidiatores, dulcis te protinus fructus laboris insequitur: et in morem litterarum, radicum amaritudinem, pomorum suavitas compensabit, et dices: 'Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo' . Sponsumque tibi audies concinentem: 'Mel distillant labia tua, soror mea sponsa' . QUID ENIM suavis disciplina? quid eruditione melius? quid dulcius Domino? 'Gustate, et videte, quoniam suavis est Dominus' . Unde et Samson qui abegerat a fructibus suis aves, et vulpes, quae exterminant vineas, colligaverat, leonemque interfecerat rugientem, favum invenit in ore mortui .28 XXVI. MANSIO. Et profecti de Methca, castra metati sunt in Asmona) Num. 33. 29). Vicesima sexta Mansio in lingua nostra 'festinationem' sonat: iuxta illud quod in Psalmo scribitur, 'Venient legati ex Aegypto' . Pro 'legatis' in Hebraeo, 'festinantes' legimus: ut postquam dulces fructus laboris messuerimus, non simus quiete contenti et otio; sed rursum ad ulteriora properantes, obliviscamur praeteritorum, et in futura nos extendamus.29 XXVII. MANSIO. Et profecti de Asmona, castra metati sunt in Moseroth . Vicesima septima Mansio 'vincula,' sive 'disciplinas' sonat, ut festino gradu pergamus ad magistros, et eorum teramus limina, ET PRAECEPTA VIRTUTUM, ac mysteria Scripturarum, vincula putemus aeterna: iuxta illud quod in Isaia dicitur: 'Et Sabaim viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt; post te ambulabunt vincti manicis' . Et 'Paulus, vinctus Iesu Christi' . Duplicia sunt in Scripturis vincula quae quamdiu rupit Samson, vicit inimicos. Et de meretrice legimus, 'vinculum in manibus eius' . Et ex persona Domini dicentis, 'Dirumpamus Vincula eorum, et proiiciamus a nobis iugum ipsorum' . Et alibi, 'Laqueus contritus est, et nos liberati sumus' . CHRISTI AUTEM vincula voluntaria sunt, et vertuntur in amplexus. Quicumque his fuerit colligatus, dicet, 'Sinistra eius sub capite meo; et dextra eius complectetur me' .30 XXVIII. MANSIO. Et profecti de Moseroth, castra metati sunt in Baneiacan . Vicesima octava Mansio transfertur in 'filios necessitatis,' seu 'stridoris.' Si ab uno incipias numero, et paulatim addens ad septimum usque pervenias, vicesimus octavus efficitur numerus. Qui sint isti filii necessitatis, Psalmus ipse nos doceat: 'Afferte Domino filii Dei, afferte Domino filios arietum' . Quae est tanta necessitas, quae nolentibus imponatur? Cum divinis Scripturis fueris eruditus, et leges earum ac testimonia vincula scieris veritatis; contendes cum adversariis, ligabis eos, et vinctos duces in captivitatem; et de hostibus quondam miseris atque captivis, liberos Dei facies, ut repente dicas cum Sion: 'Ego sterilis et non pariens, transmigrata et captiva, et istos quis enutrivit? Ego destituta et sola, et isti ubi erant?' Miraris Isaiam: eiusdem Psalmi sacramenta cognosce. 'Vox Domini in virtute, vox Domini in magnificentia, vox Domini confringentis cedros' , ut postquam adversarios fregerit, et concusserit desertos prius gentium populos, praeparentur cervi in montibus, et sit dilectus sicut filius unicornium, in temploque eius omnes dicant gloriam. Porro quod vertimus, 'filios stridoris,' ad illum sensum refer, quod timore supplicii et eius loci ubi 'est fletus et stridor dentium' , deserens diaboli vincula, Christo Domino credentium turba colla submittat.31 XXIX. MANSIO. Et profecti de Bane iacan, castra metati sunt in monte Gadgad . Vicesima nona Mansio interpretatur 'nuntius,' sive 'expeditio,' et 'accinctio' vel certe (quod nos verius arbitramur) κατακοπὴ, id est, 'concisio.' Haud aliter possumus magistri discipulorum atque credentium eos facere filios necessitatis, nisi praeceptores eorum interfecerimus. Crudeles simus in occisione eorum: non parcat manus nostra, armum, aut extremum auriculae de ore leonis extrahere. 'Maledictus qui facit opus Domini negligenter, et qui prohibet gladium suum a sanguine' . Unde et David: 'In matutino, inquit, interficiebam omnes peccatores terrae' . De nuntio autem, et accinctione haec breviter possumus dicere, quod filiis necessitatis grandes ad virtutem stimulos suggeramus, cum eis nuntiaverimus praemia futurorum, et accinctos inire bella docuerimus. Horum trium quidquid magister fecerit, in monte consistit.32 XXX. MANSIO. Et profecti de monte Gadgad, castra metati sunt in Ietabatha . Tricesima Mansio 'bonitas' interpretatur, ut cum pervenerimus ad perfectum virum, in sacerdotalem gradum, et in aetatem plenitudinis Christi , in qua et Ezechiel erat iuxta fluvium Chobar , possimus cum David in tricesimo Psalmo canere. 'In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum. Pastor' enim 'bonus ponit animam suam pro ovibus suis' .33 XXXI. MANSIO. Et profecti de Ietabatha, castra metati sunt in Hebrona . Tricesima prima Mansio interpretatur παρέλευσις, id est, 'transitus,' sive 'transitio.' Ad hanc venit verus Hebraeus, id est, περάτης, sive 'transitor' qui dicere potest: 'Transiens videbo visionem hanc magnam' ; de qua et Psalmista canit: 'Et non dixerunt qui praeteribant, benedictio Domini super vos' . Praeterit enim figura huius mundi , et propterea sancti cupiunt ad meliora transire, nec praesenti statu contenti, ingemiscunt quotidie. 'Haec recordatus sum, et effudi in me animam meam, quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei' . Multum est, si de omnibus Scripturis super verbo transitionis velim exempla congerere.34 XXXII. MANSIO Et profecti de Hebrona, castra metati sunt in Asion-Gaber . Tricesima secunda Mansio transfertur in 'ligna viri,' sive 'dolationes hominis,' quod significantius Graece dicitur ξυλοκισμοὶ ἀνδρὸς, scribiturque per 'Ai' litteram, non, ut Graeci et Latini errant, per 'Gimel.' Unde in solitudine multitudo lignorum, nisi quod seduli et diligentis magistri disciplina monstratur, caedentis ligna informia, et dolantis facientisque vasa diversa, quae in domo magna necessaria sunt? Possunt 'lignationes viri,' saltuum et omnium arborum genera, ac per hoc credentium multitudinem figurare, dicente David: 'Invenimus eam in campis silvae' . Hucusque solitudo Pharan decem et octo continet Mansiones, quae descriptae in catalogo, in superiori itinere non ponuntur.35 XXXIII. MANSIO. Et profecti de Asion-Gaber, castra metati sunt in deserto Sin: Haec est Cades . Quaeritur cur octava Mansio nunc tricesima tertia esse dicatur. Sed sciendum quod prior per 'Samech' litteram scribitur, interpretaturque 'rubus,' sive 'odium:' haec autem per 'Sade,' et vertitur in 'mandatum.' Illudque quod iungitur, 'Cades,' non ut plerique aestimant, 'sancta' dicitur: sed 'mutata,' sive 'translata.' Legimus in Genesi [Cap. 28. v. 21] iuxta Hebraicam Veritatem, ubi Iudas meretricem putans Thamar, dona transmisit: et sequester munerum interrogat, 'ubi est cadesa,' hoc est, 'scortum,' cuius habitus a caeteris feminis immutatus est. In multis quoque locis hoc idem reperimus. Sin autem 'sancta' interpretatur, κατὰ ἀντίφρασιν est intelligendum: quomodo Parcae dicuntur ab eo quod minime parcant, et bellum, quod nequaquam bellum sit, et lucus, quod minime luceat. In hac Mansione moritur Maria, et sepelitur: et propter aquas contradictionis Moyses et Aaron offendunt Dominum, et prohibentur transire Iordanem, missisque nuntiis ad Edom, transitus petitur, nec impetratur. Quis timeret post tantos profectus murmur populi, et offensam magistrorum, et viae transitus denegatos? Videtur mihi in Maria Prophetia mortua: in Moyse et Aaron Legi et Sacerdotio Iudaeorum finis impositus: quod nec ipsi ad terram repromissionis transcendere valeant, nec credentem populum de solitudine huius mundi educere. Et nota quod post mortem Prophetiae, et aquas contradictionis; Idumaeum [al. idumaeam] carneum atque terrenum transire non possint: et cum multis precibus et conatu viam non impetrent; sed egrediatur Edom adversus cos in populo multo, et in manu forti. Interpretatio quoque nominis morti et offensae, et negato transitui convenit. Ubi enim mandatum, ibi et peccatum: ubi peccatum, ibi offensa: ubi offensa, ibi mors. Haec est Mansio de qua Psalmista canit, 'Commovebit Dominus desertum Cades' 36 XXXIV. MANSIO. Et profecti de Cades, castra metati sunt in Or monte, in extremo terrae Edom. Ascenditque Aaron sacerdos in montem Or, iuxta praeceptum Domini, et mortuus est ibi anno quadragesimo egressionis filiorum Israel de terra Aegypti, mense quinto, prima die mensis. Eratque Aaron centum viginti trium annorum quando mortuus est in monte Or. Et audivit Chananaeus rex Arad, qui habitabat ad Austrum in terra Chanaan, quod venissent filii Israel Trigesima quarta Mansio est, quam plerique interpretantur 'lumen:' nec errarent, si per 'Aleph' litteram scriberetur. Alii 'pellem,' et ipsi verum dicerent, si esset 'Ai' positum. Nonnulli 'foramen,' quod posset accipi, si 'Heth' haberet elementum. Cum autem legatur per 'He;' magis 'mons' intelligitur: et legi potest, 'Ascendit Aaron sacerdos in montis montem,' id est, in verticem eius. Ex quo animadvertimus non in monte simpliciter, sed in montis monte Pontificem mortuum, ut dignus locus meritis illius monstraretur. Moritur autem eo anno, quo novus populus repromissionis terram intraturus erat, in extremis finibus terrae Idumaeorum. Et quanquam in monte sacerdotium Eleazaro filio dereliquerit, Lexque eos, qui eam impleverint, perducat ad summum: tamen ipsa sublimitas non est trans fluenta Iordanis, sed in extremis terrenorum operum finibus: et plangit eum populus triginta diebus. Aaron plangitur, Iesus non plangitur. IN LEGE DESCENSUS ad inferos; in Evangelio ad paradisum transmigratio. Audivit quoque Chananaeus quod venisset Israel, et in loco exploratorum, ubi quondam offendisse populum noverat, infert praelium, et captivum ducit Israel. Rursumque in eodem loco pugnatur: ex voto victor vincitur, victi superant, appellaturque nomen loci 'Horma,' id est, 'anathema.' Eadem dicere mihi non est pigrum, legentibus necessarium, quod semper humanus status in huius saeculi via fluctuet, et alius in valle, alius in campis, alius moriatur in monte: nec in monte simpliciter, sed in montis monte, id est, in excelso vertice. Cumque nos Dei auxilio destitutos hostis invaserit, duxeritque captivos; non desperemus salutem, sed iterum armemur ad praelium. Potest fieri, ut vincamus, ubi victi fuimus, et in eodem loco triumphemus, ubi fuimus ante captivi.37 XXXV. et XXXVI. MANSIO. Et profecti de monte Or, castra metati sunt in Selmona. Profectique de Selmona, venerunt in Phinon [. et 42]. Hae duae Mansiones, tricesima quinta et tricesima sexta in ordine historiae non inveniuntur, sed scriptum est pro eis. 'Egressi sunt de monte Or, per viam maris Rubri, et circumierunt terram. Edom' . Ex quo ostenditur in finibus atque circumitu terrae Edom eas positas. Nec secundum morem legitur: 'Et profecti de monte Or, castra metati sunt in Selmona,' sive 'in Phinon,' sed post ambitum terrae Idumaeorum venit ad extremum, et ait, 'Profecti filii Israel castra metati sunt in Oboth' . Nec dixit, profecti sunt de illo et illo loco, quia duas Mansiones silentio praetermiserat, quas cum in supputatione tacuerit, reddit in summa. Prima Mansio 'Selmona,' interpretatur 'imaguncula.' Secunda 'Phinon,' diminutive 'os,' ab ore, non ab osse, intellige. In his Aaron mortuo, murmurant contra Deum et Moysen, manna fastidiunt, a serpentibus vulnerantur, et in typum Salvatoris, qui verum antiquumque serpentem in patibulo crucis triumphavit, diaboli venena superantur. Unde et imaguncula verae expressaeque imaginis Filii Dei, Passionem eius intuens conservatur: et quod corde credit, ore pronuntiat, legens illud Apostoli: 'Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem' . Simulque nota, quod utraque Mansio ὑποκορτισικῶς, appellatur, quia ex parte videmus, et ex parte prophetamus: et 'nunc per speculum videmus in aenigmate' .38 XXXVII. MANSIO. Et profecti de Phinon, castra metati sunt in Oboth . Tricesima septima Mansio vertitur in 'magos,' sive 'pythones;' vel secundum verba Heliu, 'lagenas grandes, quae cum musto plenae fuerint, absque spiramine, illico disrumpuntur. Pugnaverunt magi contra Moysen et Aaron ; et a muliere, quae erat in Endor, et habebat, iuxta Septuaginta interpretes, spiritum 'pythonem,' iuxta Hebraeos, 'magum,' regi Israelis illuditur . Multae sunt praestigiae, et innumerabiles laquei, quibus animae capiuntur humanae; sed nos dicamus, in Domino confidentes, 'Laqueus contritus est: et nos liberati sumus' . Et, 'Si ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es' : Cadent a latere nostro mille, et decem millia a dextris nostris . Non timebimus ab incursu, et daemonio meridiano; sed obturabimus aures nostras, ne audiamus voces incantantium, et Sirenarum carmina negligamus. Post imaginem Dei, quae in cordis ratione monstratur, et confessionem fidei, quae ore profertur, consurgunt serpentes, et artes maleficae ad bella nos provocant. Sed nos, qui habemus pretiosissimum thesaurum in vasis fictilibus , quae frangi possunt, ita ut quaedam vix testa remanserit, in qua hauriri possit aquae pusillum, omni custodia circumdemus cor nostrum.39 XXXVIII. MANSIO. Et profecti de Oboth, castra metati sunt in Ieabarim, in finibus Moab . Tricesima octava Mansio 'acervos lapidum transeuntium' sonat. Sunt sancti lapides, qui volvuntur super terram, laeves, politi et rotunditate sua rotarum cursibus similes. Sunt et alii quos Propheta iubet tolli de via, ne ambulantium in eos offendant pedes. Qui sunt isti ambulantes? utique viatores et praetereuntes, qui per istud saeculum ad alias Mansiones transire festinant. Quod autem dicitur, 'in finibus Moab,' et supra scriptum est, 'in solitudine quae respicit Moab contra solis ortum:' ostendit iuxta litteram, quod hucusque in finibus terrae Idumaeorum fuerint, et nunc veniant ad terminos Moab, de alia provincia ad aliam transeuntes. NON ENIM semper uni virtuti danda est opera: sed sicut scriptum est: 'Ibunt de virtute in virtutem' , de alia transeundum est ad aliam: quia haerent sibi, et ita inter se nexae sunt, ut qui una caruerit, omnibus careat. Et tamen transire de alia ad aliam, eorum est proprie, qui solis iustitiae ortum considerant.40 XXXIX. MANSIO. Et profecti de Ieabarim (sive ut in secundo loco apud Hebraeos habes) Iim, castra metati sunt in Dibon-Gad . Tricesima nona Mansio interpretatur, 'fortiter intellecta tentatio.' Pro hac in ordine historiae aliter scriptum reperi. Postquam enim castra metati sunt in Ieabarim, in finibus Moab, contra ortum solis, legitur: 'Inde profecti sunt, et diverterunt ad torrentem Zared. Et de hoc loco proficiscentes, castra metati sunt trans Arnon: quae est in solitudine finium Amorraei: eo quod Arnon in terminis sit Moabitarum et Amorraeorum' [. et 13]: et post haec venerunt ad puteum, ubi cecinit Israel carmen hoc: 'Ascende putee, quem foderunt principes, et aperuerunt duces populorum in datore legum, et in baculo eius: et de solitudine in Mathana [al. Marthana]: et de Matthana ad torrentes Dei: et de torrentibus [al. torrente] Dei, ad excelsa: et de excelsis, ad vallem, quae est in regione Moab, in vertice Phasga, qui prospicit contra desertum' [Ibid. 17. et seqq.]. Haec loca in finibus Amorraeorum quidam interpretantes, putant non Mansiones esse, sed transitus, nec praeiudicare debere catalogo Mansionum extraordinariam expositionem. Alii autem spiritualibus spiritualia comparantes, nolunt regiones significari; sed per locorum nomina, virtutum profectus esse: quod post magos, et congregationem lapidum, frequenter veniamus ad torrentes 'Zared,' quod interpretatur, 'aliena descensio:' et in descensione positi, transeamus ad 'Arnon,' quod 'maledictionem' sonat, quae est posita in finibus 'Amorraeorum,' qui vel 'amari' hostes sunt, vel 'multa loquuntur' inflati. Sin autem transierimus terminos Moab, qui de incestu generatus est, et recessit a vero patre: statim nobis occurrit puteus, quem nemo de plebe fodit, nullus ignobilis, sed principes et duces, qui iura dant populis: et canentes carmen in aqua putei, et in Dei muneribus gratulantes, prophetant, quo transituri sunt: ad quae perventuri loca, quod scilicet de deserto veniant in 'Matthana,' quod interpretatur 'donum,' et de Matthana ad 'Naaliel,' quod dicitur ad 'torrentes Dei,' et de Naaliel ad 'Bamoth,' quae interpretatur, 'excelsa,' sive 'adveniens mors:' quando conformes efficimur mortis Christi, et de Bamoth occurrit nobis vallis humilitatis, quae tamen posita est in vertice montis 'Phasga,' qui interpretatur, 'dolatus,' quod nihil habeat informe et rude, sed artificis sit politus manu: qui mons respiciat solitudinem, quae Hebraice dicitur ISIMON. Quando enim fuerimus IN VIRTUTUM CULMINE constituti, tunc totius mundi ruinas, et omnium peccatorum respicimus vastitatem. Pene obliti sumus, currente oratione, dicere, quare 'Dibon-Gad' interpretetur, 'fortiter intellecta tentatio.' Post Dibon-Gad geritur bellum contra Seon regem Amorraeorum, et Og regem Basan; et discimus, quod cum venerimus ad summum, et de fonte principum regumque biberimus, ascendentes ad montem Phasga, non debeamus elevari in superbiam, sed [al. si] propositam nobis e contrario solitudinem noverimus. Ante contritionem enim elevatur cor viri, et ante gloriam humiliatur.41 XL. MANSIO. Et profecti de Dibon-Gad, castra metati sunt in Almon Deblathaim . Quadragesima Mansio vertitur in contemptum palatharum, sive opprobriorum. Et per hanc discimus, omnia dulcia et illecebras voluptatum in saeculo contemnendas, nec inebriari nos debere vino, in quo est luxuria . Mel non offertur in sacrificiis Dei , et cera quae dulcia continet, non lucet in Tabernaculo, sed oleum purissimum , quod de olivae profertur amaritudine. Mel enim distillat a labiis mulieris meretricis ; de quo puto iuxta mysticos intellectus gustasse Ionathan, et forte deprehensum, vix populi precibus liberatum . Quod autem opprobria contemnenda sint; et, si falso obiiciantur, beatitudinem pariant, Salvator plenissime docet.42 XLI. MANSIO. Et profecti de Almon-Deblathaim, castra metati sunt in montibus Abarim, contra faciem Nabo Quadragesima prima Mansio vertitur in montes transeuntium, et est contra faciem montis Nabo, ubi moritur et sepelitur Moyses, terra repromissionis ante conspecta . Nabo interpretatur, conclusio, in qua finitur Lex, et non invenitur eius memoria. Porro gratia Evangelii absque ullo fine tenditur. In omnem terram exivit sonus eius: et in fines orbis terrae verba ipsius . Simulque considera, quod habitatio transeuntium in montibus sita sit, et adhuc profectu indigeat. Post montes enim plurimos ad campestria Moab et Iordanis fluenta descendimus, qui Interpretatur, descensio. NIHIL ENIM, ut crebro diximus, tam periculosum est, quam gloriae cupiditas et iactantia, et animus conscientia virtutum tumens.43 XLII. MANSIO. Et profecti de montibus Abarim, castra metati sunt in campestribus Moab super Iordanem iuxta Iericho, ibique fixerunt tentoria. Ab domo solitudinis usque Abel Sitim, in planitie Moab [. et 49]. In quadragesima secunda, quae et extrema Mansio est, cursim quae sint ges:a narremus. Residens in ea populus a Divino Balaam, quem mercede conduxerat Balac filius Sephor, Dei iussione benedicitur, et maledictio mutatur in laudes: audit vocem Domini ex profano ore resonantem, Orietur stella ex Iacob, et consurget homo de Israel: et percutiet principes Moab, et vastabit cunctos filios Seth, et erit Edom haereditas eius. [. 18]. Fornicatur cum filiabus Madian: et Phinees filius Eleazar, zelatus zelum Domini, Zamri et scortum Madianitidem pugione transfigit: unde et accepit praemium in aeternam memoriam, armum victimae. Numeratur rursum populus , ut interfectis pessimis, novus populus Dei censeatur. Interpellant quinque filiae Salphaad, et ex iudicio Domini haereditatem accipiunt inter fratres suos , nec femineus a possessione Dei sexus excluditur. Iesus Moysi in montem succedit, et discit a Lege, quae spiritualiter offerre debeat in Ecclesia. Primum quid per singulos dies, deinde quid in sabbato, quid in Kalendis, quid in Pascha, quid in Pentecoste, quid in Neomenia mensis septimi, quid in Ieiunio eiusdem mensis, die decimo: quid in Scenopegia, quando figuntur tabernacula, decima quinta die supradicti mensis. Uxorum et filiarum vota absque auctoritate patrum et virorum cassa memorantur; bellum contra Madianitas: et mors Divini Balaam, et praedae divisio, et oblatio ex ea in tabernaculo Dei. Primi Ruben et Gad et dimidia tribus Manasse, ultra Iordanem in eremo possessionem accipiunt. Plurima enim habebant iumenta, et necdum ad id venerant, ut possent habitare cum Templo. Docetur populus, ut in Terra sancta idola destruat; et nullus de priori habitatore servetur. Describitur olim cupita provincia, et duarum semis tribuum haereditas separatur. Numerantur tribuum principes, qui Terram sanctam debeant introire . Quadraginta duas urbes cum suburbanis suis usque ad mille passus per circuitum, Levitae accipiunt, tot numero, quot et istae sunt Mansiones. Et adduntur fugitivorum sex aliae civitates, tres intra Iordanem, et tres trans Iordanem, ut sint simul quadraginta octo . Quid fugitivorum suscipi, qui interfici debeant, qui usque ad mortem Pontificis maximi reservari. Succedit Deuteronomium secunda Lex, meditatorium Evangelii: ibique breviter discimus quae inter Pharan et Tophel et Laban et Azeroth, et loca aurea, abiecto Iuda infelicissimo, undecim dierum via de Choreb, per viam montis Seir usque ad Cades-Barne Moyses populo sit locutus, et extremum canat Canticum , in quo apertissime Synagoga proiicitur, et Ecclesia Domino copulatur, 'Impinguatus est et incrassatus ac dilatatus, et recalcitravit dilectus, et oblitus est Dei Salvatoris sui.' Et iterum: 'Generatio pessima: filii ineruditi: ipsi ad aemulationem me provocaverunt in eo qui non erat Deus. Irritaverunt me in sculptilibus suis: et ego zelare hos faciam nationes, et contra gentem stultam irritabo cos' . Benedicuntur filii Israel. Et rursus in Simeone Iudas miserandus excluditur. Ascendit Moyses ad montem Nabo, in verticem Phasga, qui est contra Iericho: et ostendit ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan, et Nephthalim et Ephraim et Manassen, et universam terram Iuda, usque ad mare magnum contra austrum, et regionem campestrem Ierichontis, civitatis palmarum, usque Segor . Quis potest tanta nosse mysteria? Quis in extremis Legis, et huius vitae finibus constitutus intelligit semper sibi esse pugnandum: et tunc plenam victoriam dari, si fuerit in campestribus, si in ABEL SITIM, quod interpretatur, luctus spinarum, fleverit antiqua peccata, et spinas, quae suffocaverunt sementem verbi Dei , et de quibus Propheta dicit: Versatus sum in miseria, dum mihi configitur spina : et tunc praeparatus, deficiente Manna, sub duce Iesu Iordanem transeat : et circumcisus cultro Evangelii, primum comedat de coelesti pane: et occurrat ei princeps exercituum Dei, ut verum Pascha nequaquam in Aegypto, sed in finibus Terrae sanctae comedat. O profundum divitiarum sapientiae, et scientiae Dei, quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae illius. Quis sapiens et intelliget haec? intelligens et cognoscet ea? Quia rectae viae Domini: et iusti ambulabunt in eis. Praevaricatores autem corruent in illis.
Hieronymus HOME
bnf446.23 bsb4610.57
Hieronymus, Epistulae, 3, 77. AD OCEANUM <<< >>> 79. AD SALVINAM.
monumenta.ch > Hieronymus > 78