monumenta.ch > Hieronymus > 72
Hieronymus, Epistulae, 3, 71 AD LUCINIUM. <<<     >>> 73, AD EVANGELUM PRESBYTERUM.

Hieronymus, Epistulae, 3, 72[Alias 132. Scripta hoc an. 398.]. AD VITALEM [In Verones, aliisque Mss. «ad Vitalem Presbyterum quomodo Salomon et Achaz undecim annorum genuisse dicantur.»] PRESBYTERUM. [De Salomone et Achaz.]

1 [Alteri Vitalis epistulae respondens, docet pro vero credendum esse, Salomonem, et Achaz undecimo aetatis anno filios genuisse. Posse tamen alia ratione Scripturam id assevantem explicari; verum ab huiusmodi quaestionibus anxie discutiendis dehortatur.]
Zenon nauclerus, per quem mihi dicis tuae sanctitatis litteras esse transmissas, unam tantum et brevem Epistulam beati Papae [Veteres editores Erasm. et Victorius rati Amabilis nomen non esse proprium Episcopi, et Papae, vocabulum Romano Episcopo maxime convenire, heic Damasi nomen obtruderunt, falso et incongruo sensu legentes, beati Papae Damasi amabilis; cum Damasus multo ante iam diem obiisset, totusque contextus epistolae, et Mss. libri repugnent. Amabilis autem idem ille est, cui decem Visiones Isaiae nuper fuerat interpretatus, et quem plurimum ea in praefatione laudat.] Amabilis reddidit, solita munuscula continentem. Satisque miror quid causae fuerit, ut cum in benedictionibus et tuis et illius perferendis fidelis extiterit, in [Pro reddenda, Martian. retinenda, alii edit. retenta legunt. Benedictiones autem, quod aliis quoque notatum est, vocat Hieron. munuscula atque eleemosynas iuxta illud Apostoli, qui seminat in Benedictionibus, de Benedictionibus et metet. Vid. Fortunatum lib. 2. Carm. 12. et seqq. et Albaspinaeum de Eulogiis lib. 1. Observat. 8.] reddenda epistula negligens comprobetur. Neque enim te falli arbitror discipulum veritatis; nisi forte Graeco homini Latinus sermo inter chartulas oberravit. Itaque ad secundam rescribo Epistulam, quam mihi sanctus filius meus Heraclius [Antiquissimus Veron. liber Heraclius reddidit, absque addito Diaconus.] Diaconus reddidit, in qua inter caetera deprecaris, ut exponam tibi causas, Quare Salomon, et Achaz undecim annorum, filios genuisse dicantur. Si enim duodecimo anno Salomon super Israel accepit imperium, et quadraginta annis regnavit in Ierusalem; filiusque eius Roboam cum [Non nisi quadragesimum annum enumerant codices nostri, pluresque alii quos Martian. consuluit. At 3. Regum 14. 21. Quadraginta et unius anni erat Roboam, cum regnare coepisset, etc.] quadragesimum et primum annum ageret aetatis, patri successit in regnum, perspicuum est undecim annorum fuisse Salomonem, sive decem, quia decem menses a conceptu usque ad partum sibi mater vindicat. Rursum Achaz filius Ioathan cum viginti esset annorum, rex constitutus est super duas tribus, idest, Iudam et Beniamin [4. Reg. 16], regnavitque annis sedecim [2. Par. 28]: quo mortuo, Ezechias cum vicesimum et quintum annum ageret aetatis, patri successit in regnum [4. Reg. 18]. Ex quo intelligitur, Achaz quoque undecimo [Victorius, aliique vetustiores, sive duodecimo.] sive decimo anno, Ezechiam filium procreasse.2 Et si quidem in historiis aliter haberent Septuaginta interpretes, aliter Hebraica Veritas, confugere poteramus ad solita praesidia: et arcem linguae tenere [Eius nempe, quae Scripturae vernacula est, sive Hebraici textus, quem diende authenticum vocat.] vernaculae: nunc vero et ipsum authenticum, et caeteri interpretes pari auctoritate consentiant, non in Scriptura, sed in sensu est difficultas. Quis enim crederet mortalium, ut undecim annorum puer generaret filium? Multa et alia dicuntur in Scripturis, quae videntur incredibilia, et tamen vera sunt. NEQUE ENIM VALET natura contra naturae Dominum: aut potest vas figulo dicere: quare me ita fecisti, aut ita? Licet quod pro miraculo, signo atque portento fit, legem [Antea erat natura in recto. Portentum autem hoc Liddae refert etiam S. August. de Civit. Dei c. 8. atque in Enchiridio de Fide, Spe et Carit. hunc Hieronymianae epistolae locum respiciens ac laudans, «illum bimembrem, inquit, qui nuper natus est in Oriente, de quo et fratres fidelissimi, quod eum viderint, retulerunt, et S. memoriae Hieronymus Presbyter scriptum reliquit.» In Anastasii Biblioth. Historia legitur evenisse circa ann. Christi 374. κατὰ Παλαιστίνην in Castello Emmaus, quod etiam Theophanes tradit ἐν Παλαιστίνῃ Ἐμμαούς κώμῃ, etsi quadriennio post referat. Minime autem credi potest duo istiusmodi monstra, Lyddae, atque Emmaus, vicinis locis, atque eodem tempore contigisse.] naturae facere non possit. Num quia nostra aetate duplex Lyddae natus est homo, duorum capitum, quatuor manuum, unum ventre, et duobus pedibus, omnes homines ita nasci necesse est? Legamus veteres [Aliquot Mss. historicos, et Graecos et Latinos. Huiusmodi autem explationis haud pauca exempla invenire est apud Livium. Sed per quam apposite ad rem nostram Ammianus Narcell. lib. 19. c. 12. «Nascuntur, inquit, huiusmodi saepe portenta . . . . . . quae quoniam non expiantur, ut apud veteres, publice inaudita praetereunt, et incognita.»] historias et maxime Graecas ac Latinas, et inveniemus lustralibus hostiis, secundum errorem veterum, portentuosas soboles, tam in hominibus, quam in armentis ac pecudibus, expiatas. Audivi, Domino teste non mentior: quaedam muliercula cum expositum nutriret infantem, et instillaret cibos, ac nutricis officio fungeretur, cubaretque cum ea parvulus, qui usque ad decimum iam pervenerat annum; accidit, ut plus quam pudicitia patitur, se mero ingurgitaret, accensaque libidine, obscoenis motibus ad coitum duceret infantem. Prima ebrietas alterius noctis et caeterarum deinceps fecit consuetudinem. Nec dum duo menses fuerant evoluti, et ecce feminae uterus intumuit. Quid plura? dispensatione Dei factum est, ut quae contra naturam simplicitate parvuli in contemptum Dei abutebatur, a naturae Domino proderetur, impleto sermone quo dicitur: Nihil occultum quod non manifestetur [Matth. 10].3 Simulque consideremus, quod occulte Scriptura et Salomonem et Achaz voluptatis et impietatis accuset. Uterque enim cum esset de stirpe David, recessit a Domino: et alter in tantum secutus est libidinem, ut septingentas habuerit uxores, et trecentas concubinas, et adolescentulas, et scorta [Intellige vaga, et licentia, et si mavis etiam vilia, et vulgaria. Eo sensu dixit Tertullianus Concubinarum passivam licentiam, id est vulgo usurpatam. Olim tamen erat passim, sed repugnantibus Mss.] passiva, quorum non erat numerus: neglectoque Deo patrum suorum, extruxerit idola gentium plurimarum; et fuerit, non ut prius IDIDIA, id est, amabilis Domini, sed amator mulierum [3. Reg. 11]: alter miserit ad regem Assyriorum, auxilium postulans, et in tempore angustiae suae, auxerit contemptum in Dominum, immolaveritque diis Damasci victimas percussoribus suis, et in omnibus urbibus [Al. Iudaeae, quod Ducaeus non improbat.] Iuda extruxerit aras ad cremandum thus; atque ad iracundiam provocaverit Dominum Deum Patrum suorum [2. Paral. 28]: in tantum ut direptis vasis domus Domini atque confractis, clauserit ianuas Templi Dei, et fecerit sibi altaria in universis angulis Ierusalem, ambulaveritque in viis regum Israel, et statuas fuderit Baalim, et adoleverit incensum in valle filiorum Ennon, et lustraverit filios suos in igne, iuxta ritum gentium, quas interfecit Dominus in adventu filiorum Israel. Ex quo perspicuum est, homines a parva aetate libidini deditos, immatura eorum sobole demonstrari, quod etiam eo tempore peccare coeperint, quo natura non patitur.4 Ad summam illud dici potest, quod in regno David Salomon cum duodecim esset annorum, solium patris obtinuerit: et postea, quia Scriptura reliquit incertum, vixerit David, regnante iam filio, aliquot annos, qui sibi et non Salomoni imputentur: mortuo autem patre, post filius regnaverit annis quadraginta, quos sine parente regnavit: atque ita et initium regni Salomonis, et tempus quo solus ipse regnavit, ab historia demonstratum. Nec tamen omnes annos vitae illius quinquaginta tantum et duorum annorum circulis contineri. Sin autem dubitas, quod regnantibus filiis, patribusque viventibus, non filiis tempus regni eorum, sed parentibus imputetur, lege ipsum Regnorum volumen, et invenies, quod Ozias rex Iuda postquam lepra percussus est, habitavit in domo separata, et filius eius Ioathan imperium rexerit, iudicaveritque populum terrae, usque ad diem mortis patris sui [4. Reg. 5]: et tamen post mortem illius, cum viginti quinque esset annorum, sedecim annis regnasse dicatur, quos solus ipse regnaverit. Quod de Salomone intelleximus, de Achaz similiter intelligendum est, qui Ioathae filius, Ezechiae pater fuerit [2. Paral. 27. 28]. Audivi quemadmodum Hebraeum huiuscemodi narrare fabulam iuxta Prophetiam Isaiae, [Nunc quintum Commentariorum in Isaiam librum faciunt, quae, ut supra diximus, Amabili Episcopo inscriptae sunt.] quam inter decem Visiones nuper interpretatus sum: quod mortuo Achaz, Philistaea laetata sit, et Scriptura postea comminetur ac dicat: 'Ne laeteris Philistaea omnis tu: quoniam comminuta est virga percussoris tui. De radice enim colubri egredietur regulus, et semen eius absorbens volucrem'[Isai. 14]: hoc est de Achaz constituetur rex Ezechias. Ex quo intelligi voluit, non statim post mortem patris, filium in imperium subrogatum, sed vel seditionibus populi, vel quibusdam [Locum hunc pluribus antea interpolationibus vitiatum Victorius restituit; Mss. nostri, aliique magno numero asserunt. Alias erat, inter se regnis. Ducaeus in suis Mss. legit internis, quam lectionem ex eo probat, quod inter Achaz et Ezechiam non multa interregna, sed unum intercedere potuerit. Sic vero locum ex coniectura refici vellet, «vel seditionibus populi quibusdam internis, vel extra prementibus malis,» etc.] interregnis, aut certe prementibus malis, et hinc inde consurgentibus bellis, regnum eius fuisse dilatum.5 In rebus obscuris diversas ponimus opiniones, ut non tam scribere, quam loqui tibi coram videamur. Caeterum Apostolus interminabiles genealogias et Iudaicas fabulas prohibens, de istiusmodi mihi videtur interdicere quaestionibus. Quid enim prodest haerere in littera, et vel scriptoris errorem, vel annorum seriem calumniari, cum manifestissime scribatur: Littera occidit, spiritus autem vivificat? [2. Cor. 3.] Relege omnes et veteris et novi Testamenti libros, et tantam annorum reperies dissonantiam, et numerum inter Iudam et Israel, id est, inter regnum utrumque confusum, ut huiuscemodi haerere quaestionibus, non tam studiosi, quam otiosi hominis esse videatur. Munuscula a te missa libenter suscepi, et impendio precor, ut in amore quo nos appetere coepisti, ad finem usque perdures. Non enim coepisse, sed permansisse virtutis est. Nostra vicissim per Desiderium [Puta Aquitanum Presbyt.] missa suscipe.
Hieronymus HOME

bnf446.23 bsb4610.57

Hieronymus, Epistulae, 3, 71 AD LUCINIUM. <<<     >>> 73, AD EVANGELUM PRESBYTERUM.
monumenta.ch > Hieronymus > 72