monumenta.ch > Hieronymus > 71
Hieronymus, Epistulae, 3, 70. AD MAGNUM ORATOREM URBIS ROMAE. <<< >>> 72. AD VITALEM PRESBYTERUM.
Hieronymus, Epistulae, 3, 71 AD LUCINIUM.
1 Nec opinanti mihi subito litterae tuae redditae sunt: quae quanto insperatae, tanto gaudiorum plenae, quiescentem animam suscitarunt, ut statim amore complecterer, quem oculis ignorabam, et illud mecum tacitus mussitarem: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et quiescam , ut inveniat quem diligit amima mea. Vere nunc in te sermo Dominicus completus est: Multi de Oriente et Occidente venient, et recumbent in sinu Abrahae. Cornelius centurio cohortis Italicae, iam tunc Lucinii mei praefigurabat fidem. Apostolus Paulus scribens ad Romanos: Cum in Hispaniam proficisci coepero, spero quod praeteriens videam vos, et a vobis deducar illuc , tantis fructibus [al. fluctibus] approbavit, quid de illa provincia quaereret. In brevi tempore ab Ierosolymis usque ad Illyricum Evangelii iaciens fundamenta, Romam vinctus ingreditur, ut vinctos superstitionis erroribus liberos faciat. Manet in hospitio conducto per biennium; ut nobis utriusque Instrumenti aeternam reddat domum. Piscator hominum, misso rete Apostolico, te quoque quasi pulcherrimum Auratam inter innumera piscium genera traxit ad littus. Reliquisti amaros fluctus, salsos gurgites, scissuras monitum, et Leviathan regnantem in aquis, cum Iesu deserta expetens, contempsisti, ut possis Propheticum illud canere: In terra deserta, et invio, et in inaquoso, sic in sancto apparui tibi . Et iterum: Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine. Exspectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus et tempestate [. 9]. Obsecro te et moneo parentis affectu, ut qui Sodomam reliquisti, ad montana festinans, post tergum ne respicias: ne aratri stivam, ne fimbriam Salvatoris, ne cincinnos eius, noctis rore madefactos, quos semel tenere coepisti, aliquando dimittas: ne de tecto virtutum pristina quaesiturus vestimenta descendas; ne de agro revertaris domum, ne campestria cum Lot et amoena hortorum diligas, quae non irrigantur de coelo, ut terra sancta, sed de turbido flumine Iordanis, postquam dulces aquas maris mortui commixtione mutavit.2 Coepisse multorum est, ad culmen pervenisse paucorum. Qui in stadio currunt, omnes quidem currunt; sed unus accipit coronam [. 25]. At contra de nobis dicitur: Sic currite, ut apprehendatis. NON EST INVIDUS Agonotheta noster, nec alterius palma, alteri parat ignominiam. Omnes athletas suos desiderat coronari. Gaudet anima mea, et magnitudine laetitiae rem moeroris patior. Ruth in lacrymas verba prorumpunt. Zachaeus ad unius horae conversionem, hospitem habere meruit Salvatorem. Martha et Maria, convivio praeparato Dominum suscepere. Meretrix lavat fletibus pedes, et unguentis bonorum operum Dominici corporis dedicat sepulturam. Simon leprosus invitat magistrum cum discipulis, et non contemnitur. Abrahae dicitur: Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et vade in terram quam monstravero tibi . Relinquit Chaldaeam, relinquit Mesopotamiam: QUAERIT QUOD nescit ne perdat quem invenerat. Non enim arbitratus est simul se habere posse et patriam et Dominum; sed iam tunc illud Prophetae David opere complebat: (Advena sum apud te, et peregrinus, sicut omnes patres mei : Hebraeus id est, περάτης, atque transitor: dum non est praesenti virtute contentus; sed praeteritorum obliviscens, in futurum se extendit, et scit illud, Ibunt de virtute in virtutem , mysticum sortitus est nomen, et viam tibi aperuit, quomodo non quaeras ea quae tua sunt, sed quae aliena: et illos putes parentes, fratres, affines, atque cognatos, qui tibi in Christo copulati sunt. Mater, inquit, mea, et fratres mei hi sunt, qui faciunt voluntatem Patris mei .3 Habes tecum prius in carne, nunc in spiritu sociam; de coniuge germanam, de femina virum, de subiecta parem: quae sub eodem iugo ad coelestia simul regna festinat. Cauta rei familiaris dispensatio, et ad calculos rediens, non cito deponitur. Ioseph cum tunica Aegyptiam effugere non potuit. Adolescens ille, qui opertus sindone sequebatur Iesum: quia tentus fuerat a ministris, terrenum abiiciens operimentum, nudus evasit. Elias igneo curru raptus ad coelum, meloten reliquit in terris. Elisaeus boves, et iuga prioris operis vertit in vota. Loquitur sapientissimus vir: Qui tangit picem, inquinabitur ab ea . QUAMDIU VERSAMUR in rebus saeculi, et anima nostra possessionum ac reddituum procuratione devincta est, de Deo libere cogitare non possumus. Quae enim participatio iustitiae cum iniquitate, aut quae societas lucis ad tenebras? Qui consensus Christi ad Belial? Quae pars fideli cum infideli? Non potestis, inquit Dominus, Deo servire et mamonae . Aurum deponere incipientium est, non perfectorum. Fecit hoc Thebanus Crates, fecit Antisthenes. SEIPSUM offere Deo, proprie Christianorum est et Apostolorum: qui duo cum vidua paupertatis suae in Gazophylacium aera mittentes, totum censum quem habuerunt, Domino tradiderunt, et merentur audire: Sedebitis super duodecim solia, iudicantes duodecim tribus Israel. .4 Haec et ipse intelligis, quo animo replicem; et quod sub aliis verbis te ad sanctorum Locorum invitem habitaculum. Abundantia tua multorum in opiam sustentavit, ut et horum divitiae in tuam indigentiam redundarent. Fecisti tibi amicos de iniquo mammona, qui te reciperent in aeterna tabernacula . Laudanda res, et Apostolicorum temporum virtutibus coaequanda: quando venditis possessionibus suis, credentes afferebant pecunias, atque fundebant ante pedes Apostolorum, ostendentes avaritiam esse calcandam. Sed Dominus magis quaerit animas credentium, quam opes. Legimus: Redemptio animae viri, propriae divitiae . Possumus quidem divitias proprias intelligere, quae non de alieno, non de rapinis sunt, iuxta illud: 'Honora Deum de tuis iustis laboribus' [Ibid. 3. 9]: sed melior est illa intelligentia, ut divitias proprias cognoscamus thesauros absconditos, quos nec fur possit suffodere, nec latro violentus eripere .5 Opuscula mea, quae non sui merito, sed bonitate tua desiderare te dicis, ad describendum hominibus tuis dedi, et descripta vidi in chartaceis codicibus: ac frequenter admonui, ut conferrent diligentius, et emendarent. Ego enim tanta volumina prae frequentia commeantium et peregrinorum turbis relegere non potui, et ut ipsi probavere praesentes, longo tentus incommodo, vix diebus Quadragesimae, quibus ipsi proficiscebantur, respirare coepi. Unde si paragrammata repereris, vel minus aliqua descripta sunt, quae sensum legentis impediant, non mihi debes imputare, sed tuis, et imperitiae notariorum librariorumque incuriae, qui scribunt non quod inveniunt, sed quod intelligunt; et dum alienos errores emendare nituntur, ostendunt suos. Porro Iosephi libros, et sanctorum Papiae et Polycarpi volumina, falsus ad te rumor pertulit a me esse translata: quia nec otii mei, nec virium est, tantas res eadem in alteram linguam exprimere venustate. Origenis et Didymi pauca transtulimus, volentes nostris ex parte ostendere, quid Graeca doctrina retineret. Canonem Hebraicae Veritatis, excepto Octateucho, quem nunc in manibus habeo, pueris tuis et notariis dedi describendum. Septuaginta interpretum editionem et te habere non dubito; et ante annos plurimos diligentissime emendatam, studiosis tradidi. Novum Testamentum Graecae reddidi auctoritati. Ut enim veterum librorum fides de Hebraeis voluminibus examinanda est; ita novorum Graecae sermonis normam desiderat.6 De Sabbato quod quaeris, utrum ieiunandum sit: et de Eucharistia, an accipienda quotidie, quod Romana Ecclesia [al. Romanae Ecclesiae] et Hispaniae observare perhibentur, scripsit quidem et Hippolytus vir disertissimus; et carptim diversi Scriptores e variis auctoribus edidere. Sed ego illud breviter te admonendum puto, traditiones Ecclesiasticas (praesertim quae fidei non officiant) ita observandas, ut a maioribus traditae sunt; nec aliorum consuetudinem, aliorum contrario more subverti. Atque utinam omni tempore ieiunare possimus, quod in Actibus Apostolorum diebus Pentecostes et die Dominico, Apostolum Paulum, et cum eo credentes fecisse legimus [. 21]. Nec tamen Manichaeae haereseos accusandi sunt, cum carnalis cibus praeferri non debuerit spirituali. Eucharistiam quoque absque condemnatione nostri, et pungente conscientia, semper accipere, et Psalmistam audire dicentem: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus , et cum eo canere: Eructavit cor meum verbum bonum . Nec hoc dico, quod diebus festis ieiunandum putem; et contextas quinquaginta diebus ferias auferam: sed unaquaeque provincia abundet in sensu suo, et praecepta maiorum, leges Apostolicas arbitretur.7 Duo palliola, et amphimallum de tuis usibus vel utenda, vel sanctis danda suscepi. Ego insignia paupertatis, et quotidianae symbola poenitentiae, tibi et sorori tuae misi: quatuor ciliciola apta proposito et usibus vestris: et codicem, hoc est decem visiones Isaiae valde obscurissimas, quas nuper historica explanatione disserui: ut quotiescumque mea opuscula videris, toties amici dulcissimi recordatus, navigationem quam parumper distuleras, pares. Et quia non est in homine via eius, et a Domino gressus hominis diriguntur : si forte (quod procul absit) aliquid fuerit impedimenti, quaeso ut quos caritas iungit, terrarum longitudo non separet: et absentem Lucinium nostrum, semper praesentem litterarum vicissitudine sentiamus.
Hieronymus HOME
bnf446.23 bsb4610.57
Hieronymus, Epistulae, 3, 70. AD MAGNUM ORATOREM URBIS ROMAE. <<< >>> 72. AD VITALEM PRESBYTERUM.
monumenta.ch > Hieronymus > 71