monumenta.ch > Hieronymus > 66
Hieronymus, Epistulae, 3, 65. AD PRINCIPIAM VIRGINEM, SIVE EXPLANATIO PSALMI XLIV. <<<     >>> 67 AUGUSTINI AD HIERONYMUM.

Hieronymus, Epistulae, 3, 66[Alias 26. Scripta sub finem an. 397.]. AD PAMMACHIUM.

1 [Paulinam Paulae filiam, quae Pammachio nupserat, iuveni docto cum primis et nobili, defunctam laudat, ipsumque Pammachium, qui statim ab eius morte Monachi propositum arripuerat, opes suas in pauperum subsidium elargitus, hortatur, ut in sancto proposito pergat.]
Sanato vulneri et in cicatricem superductae cuti, si medicina colorem reddere voluerit, dum pulchritudinem corporis quaerit, plagam doloris instaurat. Ita et ego [Vitiose legit Martian. vitiose etiam editores alii, ego servus consolator, pro serus, quemadmodum emendamus contextu ipso cogente.] serus consolator, qui importune per biennium tacui, vereor ne nunc importunius loquar, et attrectans vulnus pectoris tui, quod tempore et ratione curatum est, commemoratione exulcerem. Quae enim aures tam durae, quae de silice excisa praecordia, et Hyreanarum tygrium lacte nutrita, possunt sine lacrymis Paulinae tuae audire nomen? Quis parturientem rosam et [Ex veteri Epigrammate de Rosis: Prima papyllatam protendens spica corymbum, etc.] papyllatum corymbum, antequam in calathum fundatur orbis, et tota rubentium foliorum pandatur ambitio [al. ambitione], immature demessum aequis oculis marcescere videat? Fractum est pretiosissimum margaritum. Virens smaragdi gemma contrita est. Quid boni habeat sanitas, languor ostendit. Plus sensimus quod habuimus, postquam habere desivimus.2 In agro terrae bonae, tres fructus legimus, centesimum, sexagesimum, et tricesimum [Matth. 23]. In tribus mulieribus et sanguine et virtute coniunctis, tria Christi praemia recognosco. Eustochium virginitatis flores metit: Paula laboriosam viduitatis aream terit: Paulina castum matrimonii cubile servat. Tali filiarum mater fulta comitatu, totum sibi in terris vindicat quod Christus promisit in coelo. Et ut quadrigam domus una emitteret sanctitatis, et feminarum virtutibus responderent viri, additur comes Pammachius, verum Ezechielis Cherubim, [Nimirum Eustochii cognatus, Paulae gener, et Paulinae maritus.] cognatus, gener, maritus, imo frater amantissimus, QUIA SANCTA consortia spiritus, vocabula non tenent nuptiarum. Huic quadrigae Iesus praesidet. De his equis et Abacuc canit: Ascende [Gravius ex Graeco legi vult ascendes. Paulo post ubi dicitur unum aurigae, iugum pro aurigae idem quadrigae reponi iubet. Hanc revera, S. Pater quadrigam Pammachii, Paulae, Eustochii et Paulinae, in fine epistolae memorat.] super equos tuos, et equitatio tua salus [Abac. 3. 8]. Impari cursu, pari animo ad palmam tenditur. Discolores equi, sed voluntate concordes, unum aurigae iugum trabunt, non expectantes flagelli verbera, sed ad vocis hortamenta ferventes.3 Dicamus aliquid et de Philosophis. Quatuor virtutes describunt Stoici, ita sibi invicem nexas, et mutuo cohaerentes, ut qui unam non habuerit, omnibus careat: prudentiam, iustitiam, fortitudinem, temperantiam. Has omnes sic habetis singuli, ut tamen emineatis in singulis. Prudentia in te, in matre iustitia, in virgine fortitudo, in nupta temperantia praedicatur. QUID ENIM EO sapientius, qui contempta mundi stultitia, Christum secutus est, Dei virtutem et Dei sapientiam? Quid matre iustius, quae inter liberos opibus distributis, docuit divitias contemnendo, quid filii amare deberent? Quid Eustochio fortius, quae nobilitatis portas, et arrogantiam generis Consularis, virginali proposito fregerit, et in urbe prima, primum genus subiugaverit pudicitiae? Quid Paulina temperantius, quae legens illud Apostoli: Honorabiles nuptiae et cubile immaculatum [Hebr. 13. 4], nec sororis felicitatem, nec matris continentiam ausa appetere, maluit in humilioribus tuta pergere, quam pendulo gradu in sublimioribus fluctuare? quanquam illa semel inito matrimonio, nihil aliud diebus ac noctibus cogitaverit, nisi ut reddito fructu nuptiarum, secundum castimoniae gradum acciperet, et tanti dux femina facti [Aeneid. 1], virum proposito suo iungeret, non relinquens salutis comitem, sed exspectans. Dumque crebris abortiis, et experta fecunditate conceptuum, non desperat liberos, et socrus aviditatem, maritique tristitiam praeponit imbecillitati suae, passa est aliquid de Rachelis exemplo; et pro filio doloris, ac dexterae [Gen. 35. 18], virum desiderii sui peperit haeredem. Certisque auctoribus didici illam, non primae sententiae Dei: Crescite et multiplicamini, et replete terram [Gen. 1. 28], nec officio coniugali servire voluisse: sed ad hoc optasse filios, ut Christo virgines pareret.4 Legimus et uxorem sacerdotis Phinees, audita captivitate Arcae Domini, subito uteri dolore correptam, edidisse filium Icabod [1. Reg. 4. 19], et inter manus et officia feminarum, animam emisisse cum prole. De prima Beniamin, hoc est, filius virtutis ac dexterae; de secunda inclytus Sacerdos Dei, [Nomen quippe Icabod Latine significat ubi gloria? cum interrogandi nota, enim est gloria, ubi? Hinc vero ex Arcae cognomine appellatus dicitur Icabod, quod saepius gloria et divitiae Israelitarum, Arca Domini Cabod appellata sit.] ex Arcae cognomine nascitur. Nobis post dormitionem somnumque Paulinae, Pammachium Monachum Ecclesia peperit posthumum, et patris et coniugis nobilitate patricium, eleemosynis divitem, humilitate sublimem. Apostolus scribit ad Corinthios: Videte fratres vocationem vestram, quia non multi sapientes, non multi nobiles [1. Cor. 1. 26]. [Addit Gravius secundum carnem.] Hoc nascentis Ecclesiae rudimenta poscebant, ut granum sinapis paulatim in arborem cresceret [Luc. 13. 19], ut sensim et Evangelii fermentum totam Ecclesiae massam altius elevaret. Nostris temporibus Roma possidet, quod mundus ante nescivit. Tunc rari sapientes, potentes, nobiles, Christiani: nunc multi Monachi, sapientes, potentes, nobiles. Quibus cunctis Pammachius meus sapientior, potentior, nobilior: magnus in magnis, primus in primis, ἀρχιστρατηγὸς Monachorum. Tales Paulina morte sua nobis liberos dedit, quos vivens concupiverat possidere. 'Laetare sterilis quae non paris, erumpe et clama, quae non parturis [Isai. 54. 1], quoniam quot Romae sunt pauperes, tot filios repente genuisti.5 Ardentes gemmae, quibus ante collum et facies ornabantur, egentium ventres saturant. Vestes sericae, et aurum in fila lentescens, in mollia lanarum vestimenta mutata sunt, quibus repellatur frigus, non quibus nudetur ambitio, Deliciarum quondam supellectilem virtus insumit. Ille caecus extendens manum, et saepe ubi nemo est, clamitans, haeres Paulinae, cohaeres Pammachii est. Illum truncum pedibus, et toto corpore se trahentem, tenerae [al. tenera] puellae sustentat manus. Fores quae prius salutantium turbas vomebant, nunc a miseris obsidentur. Alius tumenti aqualiculo mortem parturit: alius elinguis et mutus, et ne hoc quidem habens unde roget, magis rogat, dum rogare non potest. Hic debilitatus [Emendandum contendit Valesius a lepra, quod minime arridet, maxime cum veteres libri omnes impressam lectionem summo consensu praeferant; eaque facile intelligatur, a primis annis, sive a parva aetate quempiam debilitatum non sibi stipem mendicare. Adde quod lepram, et quem statim subdit, morbum regium, eius aevi scriptores fere pro uno eodemque habent; atque ipse quidem Hier. in Vita S. Hilarionis de Adriano, post aliquantum, inquit, temporis computruit morbo regio; tametsi alibi videatur distinguere.] a parvo, non sibi mendicat stipem. Ille putrefactus morbo regio, supravivit cadaveri suo. Non mihi si linguae centum sint, oraque centum; Omnia poenarum percurrere nomina possim. [Aeneid. 6]. Hoc exercitu comitatus incedit, in his Christum confovet, horum sordibus dealbatur. [Olim, nequid dissimulemus, arbitrati sumus, Numerarium legi debere pro Munerario, sicut enim Numerarii (quod Isidorus Hispalensis tradit origin. l. 9, cap. 4.), vocati sunt qui publicum nummum aerariis inferebant, sic pauperum Numerarius, qui in eorum subsidium divitias conferret, verius dici videbatur. At praestata pervulgata lectione minime cedere, duabus quippe his vocibus Munerarius et Candidatus duplex alluditur munerum species, quae ab antiquis ethnico ritu spectaculorum editoribus dabantur Mimis, Histrionibus, Aurigis, etc. Hoc certe sensu Christi Munerarios vocat S. Cyprianus, qui eleemosynas elargirentur, lib. de Opere et Eleemosynis circa medum, «Quale munus est, inquit, cuius editio, Deo spectante, celebratur. Si in gentilium munere grande et gloriosum videtur Proconsules, vel Imperatores habere praesentes, et apparatus, ac sumptus apud Munerarios maior est, ut possint placere maioribus, quanto illustrior muneris et maior est gloria Deum et Christum spectatores habere?» Alteram speciem haud minus eleganter alludit S. Ambrosius sermone olim 81. Praeparemus nova et Praeclarissima munera. Edamus primam Candidam in vestitu nudorum, etc. Candida autem dicebatur Editio, quae fiebat a Magistratibus sumptu ipsorum, seu ex Arca publica. Unde et in Kalendario Herwartii Munus Arca, et Munus Kandida opponuntur. In actis passionis S. Bonifacii Martyris de Aglae Matrona Romana scribitur, quod ter Candidam egerat apud urbem Romam. Sed aliis praeterea exemplis non opus est quae a Sismondo ac Baluzio afferuntur.] Muncrarius pauperum, et egentium candidatus sic festinat ad coelum. Ceteri mariti super tumulos coniugum sparguni violas, rosas, lilia, floresque purpureos: et dolorem pectoris his officiis consolantur. Pammachius noster sanctam favillam ossaque veneranda, eleemosynae balsamis rigat. His pigmentis atque odoribus fovet cineres quiescentes, sciens scriptum: 'Sicut aqua extinguit ignem, ita eleemosyna peccatum [Eccli. 3. 33]. Quantas vires habeat misericordia, et quibus donanda sit praemiis, et beatus Cyprianus [Libro de Opere et Eleemosynis, in quo statim post initium de Nabuchodonosoris somnio, et consecutis adversitatibus loquens, «evadere, inquit, et vitare potuisset, si peccata sua eleemosynis redemisset.»] grandi volumine prosequitur, et Danielis consilium probat, qui regem impiissimum si se audire voluisset, scit pauperum sustentatione salvandum. Gaudet huiuscemodi filiae mater haerede. Non dolet opes ad alium pervenisse, quas cernit iisdem quibus ipsa voluerat, erogari. Quin potius gratulatur absque labore suo, sua vota compleri. Non enim substantiae dimunitio, sed operarii commutatio est.6 Quis enim hoc crederet, ut Consulum pronepos, et Furiani germinis decus, inter purpuras Senatorum, furva tunica pullatus incederet, et non erubesceret oculos sodalium, ut deridentes se ipse derideret? 'Est confusio quae ducit ad mortem: et est confusio, quae ducit ad vitam'[Eccli. 4]. Prima virtus est Monachi, contemnere hominum iudicia, et semper Apostoli recordari, dicentis: 'Si adhuc hominibus placerem [al. placere vellem], Christi servus non essem'[Galat. 1. 10]. Tale quid et Dominus loquitur ad Prophetas: quod posuerit faciem eorum, quasi urbem aeneam, et lapidem adamantinum, et columnam ferream [Ierem. 1], ne paverent ad iniurias populi, sed impudentiam subsannantium, frontis rigore contererent [Ezech. 3]. Ingenia liberaliter educata, facilius verecundia, quam metus superat. Et quos tormenta non vincunt, interdum vincit pudor. Non est parum, virum nobilem, virum disertum, virum locupletem, potentium in plateis vitare comitatum, miscere se turbis, adhaerere pauperibus, rusticis copulari, de principe vulgum fieri. Sed quanto humilior, tanto sublimior est.7 Lucet margaritum in sordibus, et fulgor gemmae purissimae, etiam in luto radiat. Hoc est quod Dominus repromisit: 'Glorificantes me, glorificabo'[1. Reg. 2. 30]. Alii hoc intelligant de futuro, quando moeror vertetur in gaudium, et transeunte mundo, Sanctorum corona non transit: Ego et in praesentiarum video Sanctorum promissa compleri. Antequam Christo tota mente serviret, notus erat in Senatu, sed [In aliis lib. et apud Grav. sed et multi. Mox insulas, credo typographorum mendo, pro infulas Martian. legit.] multi alii habebant insulas Proconsulares. Totus orbis huiuscemodi honoribus plenus est. Primus erat, sed inter primos. Praecedebat alios dignitate; sed et alios sequebatur. QUAMVIS CLARUS honor vilescit in turba: et apud viros bonos indignior fit ipsa dignitas, quam multi indigni possident. Unde egregie de Caesare Tullius, cum quosdam, ait, ornare voluit, non illos honestavit, sed ornamenta ipsa turbavit. At nunc omnes Christi Ecclesiae Pammachium loquuntur. Miratur orbis pauperem, quem hucusque divitem nesciebat. Quid Consulatu illustrius? Annuus honor est, et postquam alius successerit, prior desinit. Latent in multitudine laureae, et triumphi interdum triumphantium sordibus polluuntur. Quod ante per [Videndi Plutarchus in Mario, Cicero Oratione pro Plancio et de Prov. Cons. c. VIII. Sallustius in Iugurtha cap. 65. atque alii qui haec passim exempla enarrant.] manus patritias tradebatur, et sola nobilitas possidebat, quo Consul Marius, victor Numidiae et Theutonum, atque Cimbrorum, ob ignobilitatem [al. novitatem] familiae putabatur indignus: quod Scipio ultra annos pro virtute meruit, nunc sola militia possidet, et [Nimirum ea tempestate primas fere obtinebant barbari, unde in Festis barbara passim occurrunt nomina ordinario Consulatu insignita. Qnod ait fulgens palma circumdat, vestem palmatam sive palmis phrygionico opere contextam significat, cuiusmodi in Consularibus aliquot Dyptichis videre est.] agrestia dudum corpora, fulgens palma circumdat. Plus ergo accepimus, quam dedimus. PARVA DIMISIMUS, et grandia possidemus. Centuplicato foenore Christi promissa redduntur. In tali et Isaac quondam agro severat, qui paratus ad mortem, ante Evangelium, Evangelicam portavit crucem.8 'Si vis, inquit, perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni, sequere me'[Matth. 19. 21]. Si vis perfectus esse. Semper grandia in audientium ponuntur arbitrio. Et ideo virginitatem Apostolus non imperat, quia Dominus disputans de eunuchis, qui se castrassent propter regna coelorum, ad extremum intulit: 'Qui potest capere, capiat'[Ibid. 12]. 'Non est enim volentis, neque currentis, sed miserentis Dei'[Rom. 9. 16]. Si vis perfectus esse. Non tibi imponitur necessitas, ut voluntas praemium consequatur. Si vis ergo esse perfectus, et desideras esse quod Prophetae, quod Apostoli, quod Christus est, vende, non partem substantiae, ne timor penuriae infidelitatis occasio sit, et cum Anania et Sapphira pereas; sed universa quae possides. Cumque vendideris, da pauperibus, non locupletibus, non superbis. Da quo necessitas sustentetur, non quo augeantur opes. Cumque legeris illud Apostoli: 'Bovi trituranti os non alligabis: Et, Dignus est operarius mercede sua'[1 Cor. 9. 9][1. Tim. 5. 18]: Et, 'Qui altario ministrant, de altario participantur'[1. Cor. 9. 13]; memento quoque huius sententiae: 'Habentes victum et vestitum, his contenti sumus'[1. Tim. 6. 8]. Ubi videris fumare patinas, et Phasides aves lentis vaporibus decoqui, ubi argenti pondus, ubi [Veteres editi, ac nonnulli Mss. libri ferventes Burichos mannos; ut nempe quid essent manni, parvi equi, indicaret, notiorem eo tempore Burichi vocem non nemo ad marginem addidit, quae postea in textum irrepsit. Est enim Burichus, non indumenti genus, neque a Burris Achaiae urbe deductum nomen, ut quidam in suis notis in hunc locum scripsere, sed ut veteres Horatii interpretes explicant in Oden 27. lib. 1. Epodon. 4. atque alibi, equus parvus, quem burdum, et buridum, et burdonem, et burichum nominarunt: unde et vetus Glossarium Mannos βουρίχους interpretatur. Vid. S. Isidorum lib. 12. cap. 1.] ferventes Mannos, comatulos pueros, pretiosas vestes, picta tapetia, ibi ditior est largitore, cui largiendum est. PARS SACRILEGII est, rem pauperum dare non pauperibus. Et tamen non est satis perfecto et consummato viro opes contemnere, pecuniam dissipare, et proiicere quod in momento et perdi, et inveniri potest. Fecit hoc Crates Thebanus, fecit Antisthenes, fecerunt plurimi, quos vitiosissimos legimus. Plus debet Christi discipulus praestare, quam mundi Philosophus, gloriae animal, et popularis aurae atque rumorum venale mancipium. Tibi non sufficit opes contemnere, nisi Christum sequaris. CHRISTUM AUTEM sequitur, qui peccata dimittit, et virtutum comes est. Christum scimus sapientiam. Hic thesaurus in agro Scripturarum nascitur, haec gemma multis emitur margaritis. Sin autem adamaveris captivam mulierem, id est, sapientiam saecularem, et eius pulchritudine captus fueris, decalva eam, et illecebras crinium atque ornamenta verborum cum emortuis unguibus seca. Lava eam Prophetali nitro, et tunc requiescens cum illa, dicito: 'Sinistra eius sub capite meo, et dextra illius amplexabitur me'[Cant. 2. 6], et multos tibi foetus captiva dabit, ac de Moabitide efficietur Israelitis. Christus sanctificatio est, sine qua nemo videbit faciem Dei. Christus redemptio, idem redemptor et pretium, Christus omnia, ut qui omnia propter Christum dimiserit, unum inveniat pro omnibus, et possit libere proclamare: Pars mea Dominus [Ps. 72. 26].9 Sentio te divinis ardere doctrinis, nec temeritate quorumdam docere quod nescias; sed ante discere, quod docturus sis. Simplices Epistulae tuae olent Prophetas, Apostolos sapiunt. Non cothurnatam affectas eloquentiam; nec more puerorum argutas sententiolas in clausulis struis. CITO TURGENS spuma dilabitur; et quamvis grandis tumor, contrarius sanitati est. Scitum est illud quoque Catonis: Sat cito, si sat bene. 'Quod nos quondam adolescentuli, cum a perfecto Oratore in Praefatiuncula diceretur, risimus.' Meminisse te puto erroris mutui, quando omne Athenaeum Scholasticorum vocibus consonabat: Sat cito, si sat bene. Felices, inquit [Fabii Pictoris apud Quintilianum sententia est.] Fabius, essent artes, si de illis soli artifices iudicarent. Poetam non potest nosse, nisi qui versum potest struere. Philosophos non intelligit, nisi qui scit dogmatum varietates. Manufacta et oculis patientia, magis probant artifices. Nostra quam [Gravius mavult dira: cum in Epitaph. Paulae et in Osee 13. et Abacuc. 3. diram necessitatem Hier. vocet.] dura sit necessitas, hinc potes animadvertere, quod vulgi standum est iudicio, et ille in turba metuendus, quem cum videris solum, despicias. Hoc praeteriens tetigi, ut eruditis contentus auribus, non magnopere cures, quid imperitorum de ingenio tuo rumusculi iactitent; sed Prophetarum quotidie medullas bibas, Christi mystes, Patriarcharum symmistes.10 Sive legas, sive scribas, sive vigiles, sive dormias, Amos [al. amor] tibi semper buccina in auribus sonet. Hic lituus excitet animam tuam: hoc amore furibundus, quaere in lectulo tuo quem desiderat anima tua [Cant. 3. 1], et loquere confidenter: 'Ego dormio, et cor meum vigilat, [Ibid. 3. 2]. Cumque inveneris eum et tenueris, ne dimittas. Et si pauxillulum dormitanti elapsus fuerit e manibus, noli protinus desperare. Egredere in plateas, adiura filias Ierusalem [Ibid. 3. 2], reperies eum cubantem in meridie, lassum, ebrium, noctis ore madefactum, inter greges sodalium, in aromatum varietatibus, inter poma paradisi. Ibi ei de mammillas tuas [Ibid. 7. 12], sugat de erudito pectore, requiescat inter medios Cleros, pennae columbae deargentatae, et interiora eius in fulgore auri [Ps. 67. 14]. Parvulus iste et puer, qui butyro et melle saginatur [Isai. 7. 15], qui inter caseatos nutritus est montes, cito crescit in iuvenem, velociter in te hostes spoliat, mature praedatur Damascum, et regem vincit Assyrium.11 Audio te Xenodochium in portu fecisse romano, et [Arborem illam Xenodochii instar habet, sub qua Abrahami hospitio excipit tres Angelos in Valle Mambre; ac Virgam de illa arbore, xenodochium ad Abrahami exemplum elegantissime vocat, quod in Ausonio littore Pammachius extruxerat.] virgam de arbore Abraham in Ausonio plantasse littore. Quasi Aeneas nova castra metaris, et super undam Tyberis, ubi ille, cogente quondam penuria, crustis fatalibus et quadris patulis non pepercit, tu viculum nostrum, id est, domum panis (Bethleem) aedificas: et diuturnam famem repentina saturitate compensas. [Martianaeus nullo sensu, Euge; noster hinc transgrederis. Vetustiores autem vulgati ac. Ms. quidam, Euge noster initia transgrederis, quod explicari commode potest, euge noster Abraham, sive nostri temporis Aeneas; sed nostra initia, longe concinniori sensu, ut etiam ex consequentibus liquet duximus reponendum. Vid. infra num. 14. ubi de monasterio, quod ipse Bethleemi coeperat aedificare.] Euge: nostra initia transgrederis; statum summum tenes: de radice pervenis ad cacumen; primus inter monachos, in prima urbe, primum sequeris patriarcham. Lot, quod [al. qui] interpretatur declinans, campestria eligat, et iuxta Pythagorae [Nimirum Y. litteram, qua de infra dicemus in Epitola ad Laetam.] litteram, facilia magis ac sinistra sectetur. Tu in arduis et saxosis cum Sara tibi monumentum para [Gen. 23]. Iuxta sit civitas litterarum, deletisque gigantibus, filiis Enac [al. Enacim], haereditatem tuam, gaudium et risus excipiat. Dives erat Abraham auro, argento, pecore, possessione, vestibus [Gen. 24]: tantam habebat familiam, ut ad subitos nuntios, iuvenibus electis armare posset exercitum, et quatuor reges, quos quinque reges fugerant, in Dan consecutus occideret; et tamen post tam crebra hospitalitatis officia, dum non refutat homines, suscipere meruit Deum. Non servis, et ancillulis imperabat, ut ministrarent hospitibus, nec bonum quod exercebat, per alios minuit; sed quasi reperta praeda, cum Sara sua humanitati solus incubuit. Ipse pedes lavit, ipse pinguem vitulum portavit humeris de armento. Stetit ut servus, peregrinis prandentibus, et Sarae manibus coctos cibos ieiunaturus apposuit.12 Haec moneo, frater carissime, pietate qua te diligo; ut non solum pecuniam, sed teipsum Christo offeras, hostiam vivam, sanctam, placentem Deo, rationabile obsequium tuum [Rom. 12. 1]; et imiteris filium hominis, qui non venit ministrari, sed ministrare [Matth. 20. 28]. Et quod patriarcha alienis, hoc discipulis et servis Magister exhibuit et Dominus. 'Corium pro corio, et omnia quae homo possidet, dare potest pro anima sua. Sed tange,' inquit diabobolus, 'carnes eius, nisi in faciem benedixerit tibi'[Iob 2. 4][. 5]. Scit hostis antiquus, maius continentiae quam nummorum esse certamen. FACILE ABIICITUR, quod haeret extrinsecus; intestinum bellum periculosius est. Coniuncta disglutinamus, unita discindimus [al. dissuimus]. Zachaeus dives erat, Apostoli pauperes. Reddidit ille quadruplum quod rapuerat, divisitque pauperibus medietatem substantiae suae quae remanserat; suscepit Christum hospitem, salus facta est domui eius [Luc. 19]; et tamen quia parvulus erat, et apostolicae proceritati se non poterat extendere, non fuit in duodecim numero Apostolorum. Apostoli autem quantum ad divitias nihil, quantum ad voluntatem, totum mundum pariter reliquerunt. Si offeramus Christo opes cum anima nostra, libenter suscipiet. Si autem quae foris sunt Deo, quae intus sunt, diabolo demus, non est aequa partitio, et dicitur nobis: 'Nonne si recte offeras, et non recte dividas, peccasti?'[Genes. 4. 7. sec. LXX.]13 Quod patritii generis [Ex Patritio genere primus inter primos erat Pammachius, ut supra num. 6. iisdem verbis proditum est. Adeo minime placet, quae hucusque in vulgatis libris lectio obtinuit, ut verba primus inter primos ad monachos referrentur, vitiosa etiam interpunctione, quam emendavimus, et monachus pro monachos restituimus.] primus inter primos, monachus esse coepisti, non tibi sit tumoris, sed humilitatis occasio, scienti Filium Dei factum Filium hominis. QUANTUMCUMQUE te deieceris, humilior Christo non eris. Esto, incedas nudis pedibus, fusca tunica vestiaris, aequeris pauperibus, inopum cellulas dignanter introeas; caecorum oculus sis, manus debilium, pes claudorum; ipse aquam portes, ligna concidas, focum exstruas, ubi vincula? ubi alapae? ubi sputa? ubi flagella? ubi patibulum? ubi mors? Et eum omnia quae dixi feceris, ab Eustochio tua, Paulaque vinceris, si non opere, at certe sexu. Ego quidem Romae non eram, et tunc me tenebat eremus (atque utinam pertenuisset), quando socero tuo vivente [Toxotius hic senior est, S. Paulae maritus, et Paulinae, quae Pammachio nupserat, pater.] Toxotio, saeculo serviebant. Sed tamen audio, quae immunditias platearum ferre non poterant, quae eunuchorum manibus portabantur, et inaequale solum molestius transcendebant; quibus serica vestis oneri erat, et solis calor incendium, nunc sordidatae et lugubres, et sui comparatione forticulae, vel lucernas concinnant, vel succendunt focum, pavimenta verrunt, mundant legumina, olerum fasciculos in ferventem ollam deiiciunt, apponunt mensas, calices porrigunt, effundunt cibos, huc illucque discurrunt. Et certe magnus virginum chorus cum illis habitat. Num huiuscemodi ministeria aliis imperare non poterant? SED NOLUNT vinci ab his labore corporum, quas ipsae superant virtute animi. Haec dico, non quod de ardore mentis tuae quidquam dubitem, sed quo currentem impellam, et acriter dimicanti, fervorem [Bono aeque sensu veteres editi fervorem favore augeam, alii etiam Mss. fervorem fervore augeam.] fervori augeam.14 Nos in ista provincia aedificato monasterio, et diversorio propter exstructo, ne forte et modo Ioseph cum Maria in Bethleem veniens, non inveniat hospitium [Luc. 2], tantis de toto orbe confluentibus turbis obruimur monachorum; ut nec coeptum opus deserere, nec supra vires ferre valeamus. Unde quia pene nobis illud de Evangelio contigit, ut futurae turris non ante supputaremus expensas [Luc. 14], compulsi sumus fratrem Paulinianum ad patriam mittere, ut semirutas villulas, quae barbarorum effugerunt manus; [Commoda ac perbella Victorio videbatur quorumdam exemplarium haec lectio, et parentum communium habent cineres, venderet, etc., quam in vetustioribus quidem vulgatis invenimus, non autem in Mss. quorum absque suffragio nihil audemus.] et parentum communium census venderet, ne coeptum Sanctorum ministerium deserentes, risum maledicis et aemulis praebeamus.15 In calce Epistulae recordatus sum, quadrigae vestrae, et proposito quintam deesse Blaesillam, pene oblitus de ea loqui, quae prima de vobis praecesserit ad Dominum. Vere nunc quinque in tres, ac duas videmus esse divisas, illa cum sorore Paulina dulci somno fruitur, tu duarum medius, ad Christum levius subvolabis.
Hieronymus HOME

bnf446.23 bsb4610.57

Hieronymus, Epistulae, 3, 65. AD PRINCIPIAM VIRGINEM, SIVE EXPLANATIO PSALMI XLIV. <<<     >>> 67 AUGUSTINI AD HIERONYMUM.
monumenta.ch > Hieronymus > 66