monumenta.ch > Hieronymus > 65
Hieronymus, Epistulae, 3, 64. AD FABIOLAM. De Veste Sacerdotali. <<< >>> 66. AD PAMMACHIUM.
Hieronymus, Epistulae, 3, 65. AD PRINCIPIAM VIRGINEM, SIVE EXPLANATIO PSALMI XLIV.
1 Scio me, Principia, in Christo filia, a plerisque reprehendi, quod interdum scribam ad mulieres, et fragiliorem sexum maribus praeferam. Et idcirco debeo primum obtrectatoribus meis respondere, et sic venire ad disputatiunculam, quam rogasti. Si viri de Scripturis quaererent, mulieribus non loquerer. Si Barac ire ad praelium voluisset, Debbora de victis hostibus non triumphasset . Ieremias carcere clauditur , et quia periturus Israel virum non receperat prophetantem, Olda eis mulier suscitatur . Sacerdotes et Pharisaei crucifigunt Filium Dei , et Maria Magdalene plorat ad crucem, unguenta parat, quaerit in tumulo , hortulanum interrogat, Dominum recognoscit , pergit ad Apostolos, repertum nuntiat. Illi dubitant, ista confidit. Vere πυργίτης, vere turris candoris et Libani, quae prospicit faciem Damasci , sanguinem videlicet Salvatoris ad sacci poenitentiam provocantem. Defecerant Sarae muliebria, et ideo Abraham ei subiicitur, et dicitur ad eum: Omnia quae dicit tibi Sara, audi vocem eius . Illi defecerant muliebria, tu nunquam habuisti muliebria. Sexus devoratur a virgine, Christum portat in corpore. Iam possidet quod futura est. Rebecca pergit ad interrogandum Deum: et sua responsione condigna audit oracula: Duae gentes in utero tuo, et duo populi de ventre tuo dividentur . Illa duos generat dissidentes: tu unum quotidie concipis, parturis, generas, unione fecundum, maiestate multiplicem, trinitate concordem. Maria soror Moysi, victorias Domini canit , et Rachel Bethleem nostram atque Ephratham stirpe nominis sui signat in posteros . Filiae Salphaad haereditatem inter fratres merentur accipere . Ruth et Esther et Iudith tantae gloriae sunt, ut sacris voluminibus nomina indiderint. Anna Prophetissa generat filium Levitam, Prophetam, Iudicem, sacro crine venerabilem, et offert eum in tabernaculo Dei . Thecuites mulier, regem David interrogatione concludit, aenigmate docet, exemplo Dei mitigat . Legimus et aliam sapientem feminam, quae cum obsideretur civitas, et propter unum perduellem, dux exercitus Ioab muros ariete quateret, locuta est ad populum in sapientia sua, et tantae multitudinis periculum, muliebri auctoritate sedavit . Quid loquar de regina Saba [Ibid.], quae venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et testimonio Domini condemnatura est omnes viros Ierusalem? Elisabeth utero prophetat et voce . Anna filia Phanuelis in templo, templum efficitur Dei, et quotidiano ieiunio, coelestem invenit panem . Sequuntur mulieres Salvatorem, et ministrant ei de substantia sua [Ibid. 2]. Ille qui de quinque panibus, quinque millia hominum, exceptis mulieribus et parvulis, aluit, escas sanctarum mulierum non recusat accipere. Cum Samaritana loquitur ad puteum, et saturatus conversione credentis, cibos qui coempti fuerant negligit. Apollo virum Apostolicum et in lege doctissimum, Aquila et Priscilla erudiunt, et instruunt eum de via Domini . Si doceri a femina non fuit turpe Apostolo, mihi quare turpe sit post viros docere et feminas?2 Haec et istiusmodi, σεμνοτάτη filia, perstrinxi breviter, ut nec te poeniteret sexus tui, nec viros nomen suum erigeret: in quorum condemnationem, feminarum in Scripturis sanctis vita laudatur. Gaudeo, et veluti quodam tripudio effertur animus meus, cum in Babylone invenitur Daniel, Ananias, Azarias, Misael. O quam multi sunt senes et Iudices Israel, quos rex Babylonius frigit in sartagine sua. Quam multae Susannae, quod interpretatur lilium, quae candore pudicitiae sponso serta componunt, et coronam spineam mutant in gloriam triumphantis. Habes ibi in studio Scripturarum, et in sanctimonia mentis et corporis Marcellam et Asellam: quarum altera te per prata virentia, et varios divinorum Voluminum flores ducat ad eum qui dicit in Cantico: Ego flos campi, et lilium convallium ; altera ipsa flos Domini tecum mereatur audire: Ut lilium in medio spinarum, sic proxima mea in medio filiarum [Ibid. 2]. Et quia de floribus et liliis loqui coepimus, semperque virginitas floribus comparatur, opportunum mihi videtur, ut ad florem Christi scribens, de multis floribus disputem.3 Quadragesimum quartum Psalmum legens in titulo reperi: In finem pro his qui commutabuntur, filiorum Core intelligentiae, Canticum pro dilecto: in Hebraico scriptum est, LAMANASSE AL SOSANNIM LABNE CORE MESCHIL SIR IDIDOTH: quod nos in Latinum vertimus; Victori pro liliis filiorum Core, eruditionis Canticum amantissimi. Symmachus more suo manifestius, triumphum pro floribus interpretatus est. Igitur SOSANNIM, vel, pro his qui commutandi sunt, vel in lilia transfertur et flores: MESCHIL quoque et eruditionem et doctissimum sonat: SIR, canticum: IDIDIA antiquum Salomonis est nomen, quia alio sensu pacificus appellatur. Quatuor autem Psalmi, licet in posteriori titulorum parte dissentiant, hoc principio praenotantur, quadragesimus quartus, quinquagesimus nonus, sexagesimus octavus, septuagesimus nonus: e quibus duo medii inscribuntur, David; primus et novissimus, Filiorum Core et Asaph. De cunctis dicere non est huius temporis, quem coepimus, explicemus.4 Recte, qui in saeculorum fine mutandi sunt, de quibus Apostolus loquitur: Omnes dormiemus, sed non omnes immutabimur , referuntur ad finem. Et hoc ipsum mysterium lectorem praeparat ad intelligentiam spiritalem. Ubi enim simplex et apertus est sensus, quid necesse est audientem intelligentiae praemoneri, et dici ad eum, Qui habet aures audiendi, audiat? Canticum quoque canitur carissimo atque dilecto, quia propter illum veniet sanctis promissa mutatio. Quae quidem et in hac vita intelligi potest, quando exuimur veteri homine, et induimur novo, qui renovatur in cognitione secundum imaginem Creatoris, et gloriam Domini contemplantes, in eamdem imaginem transformamur quasi a gloria in gloriam. Nec est tempus ullum quo non mutetur Sanctus, praeteritorum obliviscens et in futurum se extendens, cum interior noster homo renovetur de die in diem, et immutabilis Deus qui loquitur per prophetam: Ego Deus, et non mutor , propter nos mutaverit faciem suam, formamque servi acceperit, et de Iudaea transmigrans ad Philistiim, qui interpretantur poculo corruentes (inebriati enim fuerant aureo calice Babylonis) primum derisus sit propter stultitiam crucis, deinde susceptus propter gloriam triumphorum. Carissimus autem ille est, de quo Isaias canit: Cantabo Canticum dilecto vineae meae ; et Evangelium: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, hunc audite . Cui non unus Propheta, sed omnis chorus filiorum Core nunc laudes canit. Qui sint autem filii Core, id est, Calvariae, in quadragesimo primo Psalmo competentius disputatur. Et ut sciamus textum Cantici titulo convenire, mutationem de alio ad aliud dicit, ut filia cui praecipitur, ut antiqui parentis obliviscatur, regis se amplexibus paret. Victorem autem eum esse qui dicit: Confidite, ego vici mundum ; et ad quem ista adolescentis oratio est: A te victoria, et sapientia, et gloria, et ego tuus servus [3. Esd. 4. 59], profecto novit qui, Domino vincente, superavit, et est particeps triumphorum eius, et qui immarcescibilem gloriae coronam, de candore bonorum operum et de varietate virtutum texuit Salvatori.5 Eructavit cor meum verbum bonum. Pro quo interpretatus est Symmachus, Commotum est cor meum verbo bono: indicans ad alterius sermonem cor dicentis esse commotum, et Spiritu Sancto futura Christi sacramenta pandente, etiam hunc in eloquium prorupisse: ut quemadmodum caeteri de adventu eius locuti sunt, et iste loqueretur. Ructus autem proprie dicitur digestio cibi, et concoctarum escarum in ventum efflatio. Quomodo enim iuxta qualitatem ciborum de stomacho ructus erumpit, et boni vel mali odoris flatus indicium est: ita interioris hominis cogitationes verba proferunt, et ex abundantia cordis os loquitur . Iustus comedens replet animam suam, cumque sacris doctrinis fuerit satiatus, de boni cordis thesauro profert ea quae bona sunt, et cum Apostolo loquitur: An experimentum quaeritis eius, qui in me loquitur Christus? Quidam ex persona Patris dictum intelligi volunt, quod ex imis vitalibus et cordis arcanis, Verbum suum quod in se erat semper, protulerit, iuxta alterius Psalmi vaticinium: Ex utero ante luciferum genui te . Ut quomodo uterus non significat uterum (neque enim Deus dividitur in membra) sed eamdem substantiam Patris Filiique demonstrat; sic cor et verbum quod profertur ex corde, Patrem ostendat et Filium. Et quod sequitur: Dico ego opera mea regi , illi aptant intelligentiae: Ipse dixit et facta sunt, ipse mandavit et creata sunt : quod dicente Patre, operatus sit Filius. Omnia enim quaecumque Pater facit, eadem et Filium facere similiter, et Patrem manentem in eo operari cuncta per Filium.6 'Dico ego opera mea regi.' Propheticus chorus Christi et Ecclesiae sacramenta dicturus, ne carmine videatur indignus, et ob conscientiam peccatorum dicatur ei: 'Ut quid tu enarras iustitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum?' opera sua regi quem laudaturus est, confitetur, ut vel si bona sunt, ipse suscipiat, vel, si mala sunt, mundet; facitque quod iussus est: 'Dic tu iniquitates tuas, ut iustificeris' . Et, 'Iustus accusator sui est in principio sermonis' . Idioma autem non solum Hebraicae, sed et Latinae linguae est, pro syntagmatibus et scriptis opuscula dicere. Ergo et iste qui laudes cantaturus est Domino, carmon suum et opusculum consecrat ei, et pro Musis gentilium, ipsum, invocat in principio, quem laudaturus est.7 'Lingua mea calamus scribae, velociter scribentis.' Pro quo nos interpretati sumus. 'Lingua mea stilus scribae velocis.' Extrema pars prologi est; et cum praecedentibus iunge quod sequitur: Eructavit cor meum in laudes Dei sermonem bonum et opuscula mea quibus eum praedicaturus sum, ipsi potissimum consecravi. Debeo ergo et linguam meam quasi stilum et calamum praeparare, ut per illam in corde et auribus audientium scribat Spiritus Sanctus. Meum enim est quasi organum praebere linguam: illius quasi per organum sonare quae sua sunt. Stilus scribit in cera: calamus vel in charta vel in membranis, aut in quacumque materia quae apta est ad scribendum. Mea autem lingua in similitudinem scribae velocis, quem notarium possumus intelligere, quodam signorum compendio, breviatum Evangelii strictumque sermonem exaravit in tabulis cordis carnalibus. Si enim Lex per manum Mediatoris digito Dei scripta est, et quod destructum est, glorificatum est: quanto magis Evangelium, quod mansurum est, per meam linguam scribetur a Spiritu Sancto: ut illius laudes, ad quem in Isaia dicitur, 'Velociter spolia detrahe, cito praedare , velox in corde credentium sermo describat.'8 'Speciosus forma prae filiis hominum.' In Hebraico: 'Decore pulchrior es filiis hominum.' Finito prooemio, hinc narrationis exordium est, et fit apostropha ad ipsum amantissimum, et dilectum et regem, cui dicentis opera consecrata sunt. Quaeritur autem quomodo pulchrior sit cunctis filiis hominum, de quo legimus in Isaia: 'Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem, sed erat species eius inhonorata et deficiens a filiis hominum. Homo in plaga positus, et sciens ferre infirmitatem, quia avertit faciem suam' . Nec statim scriptura dissonare videatur: quia ibi ignobilitas corporis propter flagella et sputa et alapas et clavos, et iniurias patibuli, commemoratur: hic pulchritudo virtutum in sacro et venerando corpore. Non quo divinitas Christi hominibus comparata formosior sit; haec enim non habet comparationem: sed absque passionibus crucis, universis pulchrior est. Virgo de virgine, qui non ex voluntate viri, sed ex Deo natus est. Nisi enim habuisset et in vultu quiddam oculisque sidercum, nunquam eum statim secuti fuissent Apostoli, nec qui ad comprehendendum eum venerant, corruissent . Denique et in praesenti testimonio, in quo ait. 'Homo in plaga positus et sciens ferre infirmitatem,' reddit causas quare ista perpessus sit. 'Quia avertit faciem suam,' id est, paululum divinitate subtracta, corpus iniuriae dereliquit. Quidam hunc versiculum superioribus copulant, ut speciosus forma prae filiis hominum, non ad Christum, sed ad calamum referatur.9 'Effusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in aeternum.' In Editione Vulgata pro benedixit, unxit legimus. Sed sciendum quod error scriptorum Septuaginta Translatoribus non debeat imputari, qui hoc loco cum Hebraica Veritate concordant. Legentes illud, 'Iesu proficiebat aetate et sapientia et gratia apud Deum et homines' : Et in alio loco: 'Admirabantur super verbis gratiae eius quae egrediebantur de ore illius' : Et quod 'In potestate habebat sermonem' ; intelligere possumus, quo sensu dictum sit: 'Effusa est gratia in labiis tuis.' Noe invenit gratiam coram Domino in diebus suis, et Moyses, et reliqui Prophetarum. Sed omnis gratiae multitudo in labiis Salvatoris effusa est, quae in brevi tempore totum implevit orbem. Et ipse tanquam sponsus processit de thalamo suo. 'A summo coelo egressio eius, et occursus illius usque ad summum eius' . Nam et sancta Maria, quia conceperat eum, in quo omnis plenitudo divinitatis habitat corporaliter, plena gratia salutatur . Et Apostolus sciens praedicationem suam, non in eloquentia saeculari, sed in virtute Dei, omnes mundi superasse doctrinas, ait: 'Et sermo meus et praedicatio mea, non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis: ut sit fides nostra non in sapientia hominum, sed in virtute Dei' . Seque ipsum reprehendens, quia dixerat: 'Amplius autem omnibus laboravi:' statim intulit: 'Non autem ego, sed gratia Dei, quae mecum est.' Et rursum: 'Quia gratia eius qui in me est, non fuit vacua' . Proprie autem in Salvatorem verbum effusionis adiungitur, ut significet gratiae largitatem, secundum illud: 'Effundam de spiritu meo super omnem carnem' . Et, 'caritas Dei diffusa est in cordibus nostris' . Et nota quod omnium quae dicuntur, intelligentiam ad personam referat, qui assumptus ex Maria est: quod propter gratiam labiorum in aeternum benedictus esse dicatur: tale quid et Apostolo praedicante: 'Humiliavit se, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus illum exaltavit: et dedit illi nomen super omne nomen' . Sicut enim ibi forma servi, passionis iniuria est: et exaltatio nominisque donatio ad Patrem redit; ita hic effusio gratiae et benedictionis in sempiternum, ad eum referenda est, qui potest humiliari, et crescere.10 'Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime: Specie tua, et pulchritudine tua.' In Hebraeo: 'Accingere gladio tuo super femur tuum, fortissime. Gloria tua et decore tuo.' Istum arbitror te locum optime intelligere, accinctam Christi gladio militare. Ut autem scias semper virginitatem gladium habere pudicitiae, per quem truncat opera carnis, et superat voluptates; Gentilis quoque error Deas virgines finxit armatas. Accinxit et Petrus lumbos suos, et ardentem lucernam habuit in manibus suis. Quod autem femur significet opera nuptiarum, his breviter exemplis doceberis. Abraham mittens ad uxorem quaerendam filio suo Isaac, dicit Maiori domus suae. 'Pone manum tuam super femore meo, et adiurabo te per Dominum Deum coeli' . Non dubium quin per eum qui de eius semine erat nasciturus. Iacob postquam luctatus est cum homine, qui ei apparuerat ad torrentem Iaboc, Mesopotamia derelicta, et terram Repromissionis ingrediens, non ante Israel sortitus est nomen, quam nervus femoris eius emarcuit. Et ad filium: 'Non deficiet princeps ex Iuda, neque dux de femoribus eius' . Et rursum ipse moriturus, Ioseph adiurat in femore suo, ne eum in Aegypto sepeliat. In Iudicum quoque libro legimus: 'Gedeoni erant filii septuaginta, qui egressi sunt de femoribus eius' . In Cantico Canticorum dicitur, 'Ecce lectulus Salomonis, sexaginta potentes in circuitu eius de potentibus Israel, omnes tenentes gladios, docti ad bellum, vir et gladius eius super femur eius' [. et 8]. Gloria ergo et decore suo, sive specie et pulchritudine divinitatis suae, carnis opera mortificans; et natus ex virgine, futuris virginibus virginitatis princeps fuit.11 'Et intende prospere, procede et regna. Propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam; et deducet te mirabiliter dextera tua.' In Hebraeo: 'Decore tuo prospere ascende: propter veritatem et mansuetudinem iustitiae, et deducet te mirabiliter dextera tua.' Secundo scriptum est apud Hebraeos, decore tuo, ne quis idipsum vitio librariorum repetitum putet. Et est figura quae apud Rhetores, Repetitio nominatur. More ergo Panegyrici, quo laudatores loquuntur ad eos quos praeconiis efferunt, armatum cohortatur ad praelium: ut semel arrepta bella non deserat, et super hostium strages victor incedens, praeparet sibi regnum in his, quos de diaboli eripiens potestate, suo copulavit imperio; et dicat: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius . Nullique dubium, veritatem, et modestiam, et iustitiam, Christum appellari, qui dicit, Ego sum via, veritas, et vita . Et, Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde . Et, Qui factus est nobis a Deo iustitia, et redemptio, et sanctitas . Haec autem universa dicuntur in corpore, ut exigantur in membris. Victoria Domini, servorum triumphus est. Magistri eruditio, discipulorum profectus. Et quod sequitur, Deducet te mirabiliter dextera tua, aut de signis quae in Evangelio perpetravit aut τροπικῶς de caede, quam exercuit in hostibus, sentiendum est. Cor sapientis in dextera, et cor stulti in sinistra eius. Christus totus in dextris est: Antichristus in sinistris. Hebraica interpretatio distat in verbis, non distat in sensu.12 Sagittae tuae acutae potentissime, populi sub te cadent in corda inimicorum regis. In Hebraico, absque potentissime, reliqua similiter. Et hic versiculus tibi potissimum aptus est, quae iaculo Domini vulnerata, cum sponsa in Cantico canis Vulnerata caritate ego sum . Nec mirum, si sponsus tuus habeat plures sagittas, de quibus in centesimo decimo nono Psalmo dicitur: Sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis; cum Patris ipse sit iaculum, et loquatur in Isaia: Posuit me quasi sagittam electam, in pharetra sua abscondit me . His sagittis et Cleophas in itinere cum altero vulneratus aiebat, Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? Et in alio loco legimus: Sicut sagittae in manu potentis, ita filii excussorum . His sagittis totus orbis vulneratus et captus est. Paulus sagitta fuit Domini, qui postquam ab Ierosolymis usque ad Illyricum missus arcu Domini, huc illucque volitavit, ad Hispanias ire festinat: ut velox sagitta sub pedibus Domini sui, orientem occidentemque prosternat. Et quia plures sunt potentissimi regis inimici, qui vulnerati fuerant ignitis sagittis diaboli, et quasi cervus spiculo percussi in iecore; sagittae Domini mittuntur ignitae cum carbonibus desolatoriis, ut quidquid vitii in corde inimicorum regis fuerit, excoquant, et salutari igne ignem eiiciant perditorem.13 'Sedes tua Deus in saeculum saeculi, virga directionis, virga regni tui. Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis.' In Hebraico: 'Thronus tuus Deus in saeculum et in aeternum: sceptrum aequitatis, sceptrum regni tui. Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis,' Duas personas, eius qui unctus est Dei, et qui unxit, intellige. Unde et Aquila ELOIM verbum Hebraicum, non nominativo casu, sed vocativo interpretatur, dicens Θεὲ, et nos propter intelligentiam Dee posuimus, quod Latina lingua non recipit; ne quis perverse putet Deum dilecti et amantissimi et regis bis Patrem nominari. Quanquam enim Pater in Filio, et Filius in Patre, et alterutrum sibi et habitator et thronus sint: tamen in hoc loco ad regem, qui Deus est, sermo dirigitur; et dicitur ei quod imperium eius (hoc enim intelligo, thronum, iuxta illud quod scriptum est: De fructu ventris tui ponam super thronum tuum finem non habeat. Quod quidem et Mariae nuntiavit Angelus: 'Dabit ei Dominus Deus thronum David patris sui, et regnabit super domum Iacob in saecula, et regni eius non erit finis' . Nec putemus hoc illi esse contrarium, quod Apostolus scribens ad Corinthios ait, Filium Deo traditurum regnum, et subiiciendum ei qui sibi subiecit omnia: ut sit Deus omnia in omnibus . Non enim dixit, tradet Patri, ut videretur separare Filium, sed tradet Deo, hoc est, habitanti in assumptione corporis Deo: ut sit Deus omnia in omnibus: et Christus, qui ante per paucas virtutes erat in singulis, per omnes in omnibus commoretur. Sceptrum autem et virgam insigne esse regnantis, ipse Propheta significat, dicens: Sceptrum aequitatis, sceptrum regni tui . Quidam de Isaia testimonium proferentes: Exiet virga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet, hominem qui est assumptus, intelligunt, cui et deferatur imperium, et qui propter dilectam iustitiam et exosam iniquitatem regnare dicatur, et unctus esse oleo exsultationis prae participibus suis: quasi praemium caritatis, et odii [al. odium] iniquitatis in unctione sumpturus. Docemur autem in utraque parte et amoris et odii esse in nobis semina, cum ipse qui primitias massae nostrorum corporum levavit ad coelos, et iustitiam dilexerit, et oderit iniquitatem. Unde David: Nonne odientes te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam? perfecto odio oderam illos . Quod sequitur; Unxit te Deus, Deus tuus. Primum nomen Dei vocativo casu intelligendum est, sequens nominativo. Quod satis miror cur Aquila non ut coeperat in primo versiculo, vocativo casu interpretatus sit, sed nominativo. his nominans Deum qui supradictum unxerit Deum. In hoc loco Photinus opprimitur, sed Arrius caput levat, de Evangelio proferens testimonium: 'Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum' . Sed cum dilectum audiat eum, accinctum gladio super femur, et regnare propter veritatem et mansuetudinem, ungi ob dilectam iustitiam et exosam iniquitatem, et unctum esse prae consortibus suis, de quibus scriptum est: 'Participes Christi facti sumus, si tamen principium substantiae usque ad finem firmum retineamus' ; miror cur solum Deum Dei ad calumniam vocet, quasi universa quae dicta sunt, divinitati Verbi et non humilitati hominis conveniant. Audiat Actus Apostolorum: 'Iesum Nazarenum, quem unxit Deus Spiritu sancto' . Audiat Evangelium: 'Spiritus sanctus veniet super te, et virtus Altissimi obrumbrabit tibi: propterea quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei' . Ipsum Dominum sentiat intonantem: 'Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me' . Participes autem Apostolos credentesque significat; quibus unctionis suae vocabulum tribuit, ut ab uncto vocentur uncti, id est, a Christo Christiani.14 'Myrrha et gutta et casia a vestimentis tuis a domibus eburneis, ex quibus delectaverunt te filiae regum in honore tuo.' In Hebraico, 'Myrrha et stacte et casia in cunctis vestimentis tuis de domibus eburneis, quibus laetificaverunt te filiae regum in honore tuo.' Praefatio ipsa te docuit, idcirco me hunc Psalmum explanare voluisse, quia ad virginem scribens, pro liliis et floribus titulum reperi. Itaque consequenter et istos versiculos ad te referam, cui volumen hoc scribitur. Mortificasti membra tua super terram, et quotidie Christo offers myrrham. Christi bonus odor es, et propterea stacten, id est, stillam vel guttam exhibes Domino. Narrant et hi qui aromatum novere virtutes, stacten florem esse myrrhae. Quod autem sequitur casia, est ipsa quae ab aliis σύριγξ id est, fistula nuncupatur, vocalis in laudes Dei, et omnes pituitas et rheumata voluptatum suo calore excoquens. Ubi in nostris codicibus scriptum est, gutta, vel stacte, in Hebraico MALOTH legitur. Unde et Nicodemus centum libras myrrhae et aloes ad sepeliendum Dominum praeparavit. Et sponsus loquitur ad sponsam: Myrrha et aloe cum omnibus unguentis primis . Et illa respondet: Manus meae distillaverunt myrrham; digiti mei myrrha pleni [Ibid. 5. 5]. Proiice et tu mortis opera. Christo in baptismate consepulta, et huic mundo mortua esto, et nihil aliud nisi de coelestibus cogitans, loquere ad sponsum tuum: Manus meae stillaverunt myrrham; digiti mei myrrha pleni. Legimus et unguentum sacerdotale, cuius et David meminit: Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti eius . In quo cum caeteris aromatibus miscetur et stacte. Offerunt et Magi myrrham. Et in praesenti loco, initium vestimentorum Christi est suscipere mortem illius, et in sua carne monstrare. Haec indumenta para sponso tuo: his a te vestibus comptus incedat. Cumque ei huiuscemodi texueris vestimenta, efficieris ipsa templum Dei, et laetificabis eum de domibus eburneis, sive ut melius in Hebraico scribitur, de templo dentium; et laudes Domino canes, totaque saeculo mortua, Angelorum imitaberis choros. Ebur enim et dentes, insigne esse mortis et vocis ipsa nominum natura testatur. Et consequenter adiunctum est: Ex quibus delectaverunt te filiae regum in honore tuo. Rex regum et Dominus dominantium sponsus tuus est. Reges isti qui sub tanto rege sunt reguli, patres tui sunt, qui te Evangelica genuere doctrina. Horum tu filia, honorificas in omnibus vestimentis et odoribus bonis et templo eburneo eum, cui supra dictum est: Effusa est gratia in labiis tuis; Et: Accingere gladio tuo super femur tuum potentissime; Et, Sagittae tuae acutae; Et, Thronus tuus Deus in saeculum saeculi. Pro eo quod nos transtulimus domibus eburneis, quia in Graeco scriptum est ἀπὸ βαρέων ἐλεφαντίνων quidam Latinorum ob verbi ambiguitatem, a gravibus interpretati sunt, cum βάρις verbum sit ἐπιχώριον Palaestinae: et usque hodie domus ex omni parte conclusae, et in modum aedificatae turrium ac moenium publicorum, βάρεις appellentur.15 'Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato;' quodque sequimur: 'circumdata varietate', excepta Editione Vulgata, nullus interpretum transtulit. In Hebraico, 'Stetit coniux in dextra tua in diademate aureo.' Ubi nos coniugem vertimus, ibi apud Hebraeos legitur SEGAL. Pro quo Aquila σύγκοιτον, id est, concubinam: Symmachus et Quinta Editio παλλακὴν, id est, pellicem, Septuaginta, Theodotion, et Sexta, reginam interpretati sunt. Deinde ubi ego posui, in diademate aureo, Symmachus transtulit, in auro primo: Aquila, Quinta et Sexta Editio, in tinctura, vel in auro Ophir. Quae filiae regum sunt, et in sponsi parantur amplexus, per myrrham et guttam et casiam et domos eburneas delectant cum, cuius thronus in saeculum saeculi est. Quae autem iam super petram Christum stabili radice fundata est Catholica Ecclesia, una columba, perfecta et proxima stat a dextris, et nihil in se sinistrum habet. Stat in vestibus deauratis, de sermonibus Scripturarum ad sensum transiens, et cunctis plena virtutibus: sive ut nos transtulimus, in diademate aureo. Est enim regina, regnatque cum rege: cuius filias possumus intelligere, et in commune credentium animas, et proprie virginum choros. Ophir genus auri est, vel a loco Indiae, vel a colore nomine indito. Septem quippe apud Hebraeos auri vocabula sunt. Uxorem quoque et concubinam intelligamus de cantico Salomonis, quae sine sponso suo vel marito dormire non potest.16 'Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum et domum patris tui, et concupiscet rex decorem tuum: quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum' In Hebraico: 'Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populi tui, et domus patris tui, et concupiscet rex decorem tuum; quia ipse est Dominus tuus, et adora eum.' Hucusque per Prophetae linguam, quam calamo scribenti velociter comparat, loquitur Spiritus Sanctus, ipsum regem, et bellatorem, et Deum, sponsumque compellans. Hinc persona Patris inducitur loquentis ad sponsam Filii sui, et cohortantis eam, ut veteris gentilitatis et idololatriae errore contempto, primum his quae dicantur attendat; et propter quod de alienigena filia nominetur; deinde videat vel ipsa quae dicuntur, vel universam conditionem, ex visibilibus intelligens invisibilia, et ex creaturis sentiens Creatorem, et diligenter inclinet aurem suam, ut quae dicuntur, memoriter teneat. Cumque audierit, viderit et inclinaverit aurem suam, totamque se doctrinae tradiderit, et eorum intelligentiae quae dicuntur, obliviscatur primum populum suum: et cum Abraham de Chaldea egrediens, relinquat terram nativitatis et cognationis suae. Nemo dubitat patrem nostrum, antequam adoptaremur a Deo, fuisse diabolum, unde Salvator ait: 'Vos ex patre diabolo nati estis . Cum ergo, ait, antiqui patris fueris oblita, et talem te exhibueris, depositis pristinis sordibus, ut super fratruelem dealbata conscendas, et quam possit diligere Filius meus, tunc concupiscet rex decorem tuum. Et ne putes unum esse de turba, a quo amanda es, ipse est Rex tuus et Dominus tuus. Quia vero interdum qui reges et domini sunt, sunt quidem potestate reges et domini, tamen eiusdem naturae, cuius sunt illi, in quos dominantur et regnant; indico tibi quod et Deus tuus sit, et debeas adorare eum. Septuaginta Interpretes non dixerunt, et adorabis eum, sed adorabunt eum, ut sit sensus: Iste qui te amaturus est, qui tuam pulchritudinem dilecturus, Deus est, et adorandus ab omnibus. Quod de Ecclesia ex gentibus congregata exposuimus, unusquisque ad seipsum referat, animamque credentis quod prioribus vitiis derelictis, adoptetur in filiam; inclinet aurem suam, obliviscatur veteris conversationis: et cum Apostolo dimittat mortuum patrem, et talem se praebeat, qui ametur a rege. Ipse est enim Dominus eius, qui flectere debeat genu, et deposita superbia, iugum humilitatis assumere.17 Interrogemus Iudaeos, quae sit ista filia, ad quam loquitur Deus. Non dubito quin Synagogam respondeant. Et quomodo dicitur Synagogae et Israelitico populo: 'Dimitte populum tuum, et domum patris tui'? Nunquid derelinquet gentem Hebraeam, et Abraham antiquum patrem? Si dixerint de vocatione significari Abraham, qui [al. qua] Chaldaeos reliquerit, quis est iste rex, qui amaturus est decorem Abraham? Certe alius est qui loquitur: Audi filia, et alius de quo loquitur: Concupiscet rex decorem tuum. Qui alius, non solum rex, sed et Dominus et Deus est, qui adorandus est.18 'Filia Tyri, in muneribus vultum tuum deprecabuntur divites plebis. 'In Hebraeo est:' O filia fortissimi, in muneribus faciem tuam deprecabuntur divites populi.' Verbum Hebraicum SOR, quod in Ezechiele iuxta Septuaginta legimus, interpretari potest et Tyrus, et tribulatio, et fortissimus, sive fortissima, et Silex, id est, lapis durissimus. Unde in praesenti loco error ortus est : Aquila enim, et Septuaginta, et Theodotion, et Quinta Editio, Tyrum interpretati sunt. Sexta verbum Hebraicum posuit Sor: Symmachus κραταιὰν id est, fortissimam. Nos idipsum ad Deum retulimus, ut illa, cui supra dixerat: Audi filia, et vide, filia fortissimi nuncupetur. Aut certe ipsa fortissima sit, quia imitata est fortem Patrem, cuius vultum in diversis muneribus deprecabuntur divites plebis. Divites in cunctis operibus bonis et scientia; sive qui divites putantur in hoc saeculo, sapientes huius mundi, et Philosophorum disciplinis eruditi; vel quod melius est, qui antea divites fuerant, habentes eloquia Dei, et Testamenta, et Prophetas, id est, de populo Israel. Ut enim ante Salvatoris adventum, hi qui de Tyro erant, hoc est de populo gentium, et proselyti esse cupiebant, deprecabantur divitem populum Israel, et per eos introducebantur in Templum; sic post adventum Domini, quicumque ex Israel credere voluerint (divites quondam familiaritate, et protectione Dei) venient ad filiam Tyri, et offerentes varia dona virtutum et confessionis in Christum, deprecabuntur eam, ut salutem quam perdiderunt in Iudaea, inveniant in gentibus.19 'Omnis gloria eius filiae regis ab intus, in fimbriis aureis circumamicta varietatibus.' In Hebraeo: 'Omnis gloria filiae regis intrinsecus, fasciis aureis vestita est.' Pro eo quod in Septuaginta scriptum est ἒσωθεν, et nos vel 'intrinsecus' interpretati sumus; in quibusdam exemplaribus invenitur ESEBON, quod 'cogitationes' sonat. Ex quo ostenditur, omnem gloriam Ecclesiae, cui supra dictum est, 'Audi filia, et vide,' Et, 'O filia Tyri,' et nunc appellatur filia regis, esse intrinsecus, et in cogitationibus, id est, in interiori homine, et in circumcisione non manufacta, sed spiritu; habente conscientiae fiduciam apud Deum, et tota pulchritudine posita magis in sensuum nomine, quam in flore verborum. Quomodo autem in stamine, ex quo dependent fimbriae, subtegmen intexitur, et tota vestimenti virtus in stamine est: ita in variis sensibus Scripturarum, in quibus vestis Ecclesiae omnis intexitur, miscentur aliqua de natura, de moribus, et hoc ipsum significat vestis Aaron auro, purpura, cocco, bysso, hiacynthoque contexta , quam fecerunt mulieres, quibus Deus ad texendum dedit sapientiam. Et ut intelligere possimus omnem ornatum filiae regis intrinsecus, ipsa loquitur in Cantico: 'Introduxit me rex in cubiculum suum' [. Matth. 6]: in qua clauso ostio labiorum, Deum Patrem iubemur orare. In nono quoque Psalmo titulus inscribitur, 'Pro absconditis filii.' Variam habuit et Ioseph tunicam , quam ei texuit mater Ecclesia. De his fimbriis Salvatoris αἱμοῥῤοοῦσα unam tetigit; et sanata est [Marc. 6. Luc. 8]. Quod autem in Hebraico scribitur, 'fasciis aureis vestita est,' id ipsum significat quod supra: 'Omnis gloria filiae regis intrinsecus;' fasciis sensuum divinorum interiora membra obvolvuntur Ecclesiae, et tota uteri tegitur ambitio. Harum fasciarum non potest oblivisci sponsa, secundum Ieremiam [Cap. 2], quae mammas ligant, et pectus, in quo cogitationes sunt, protegunt.20 'Adducentur regi virgines post eam, proximae eius afferentur tibi. Afferentur in laetitia et exsultatione, adducentur in templum regis.' Iuxta Septuaginta prior versiculus adhuc de filiae canitur ornatu; sequens ad ipsum sponsum regemque dirigitur. Porro iuxta Hebraicum, totum ad sponsam dicitur usque ad eum locum, ubi scriptum est: 'Pones eos principes in universa terra.' Et legitur; 'In scutulatis ducetur ad regem, virgines sequentur eam, amicae eius ducentur illuc, ducentur in laetitiis et exsultatione, ingredientur thalamum regis.' Multam esse distantiam animarum in Christo credentium, demonstrat Canticum Canticorum, in quo scriptum est: 'Sexaginta sunt reginae, et octoginta concubinae, et adolescentulae quarum non est numerus. Una est columba mea, perfecta mea; proxima mea,' de qua dicitur, 'Viderunt eam filiae, et beatificant eam reginae et concubinae, et laudant eam' . Quae ergo perfecta est et sancta corpore et spiritu, et columba et proxima meretur vocari. Haec est filia, de qua supra dictum est 'Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato' Quae autem supergressae sunt sex dies mundi, et futura regna suspirant, reginae appellantur. Si qua vero circumcisionem quidem habet octavae diei, sed adhuc non venit ad nuptias, haec concubina vocitatur. Diversa autem multitudo credentium, quae necdum potest sponsi copulari amplexibus, nec de eo liberos parere, adolescentula dicitur. Ego puto de istis virginibus, quae sequuntur Ecclesiam, et in primo ponuntur gradu, et te esse et omnes, qui in virginitate corporis et animae perseverant. Proximas autem et amicas, viduas esse, et in matrimonio continentes: quae omnes cum laetitia et exsultatione ducuntur ad templum et in thalamum regis. In templum quasi sacerdotes Dei: in thalamum quasi sponsae regis et sponsi. Hoc templum et Ioannes vidit in Apocalypsi , et Propheta desiderat. 'Unam, inquit, petii a Domino, hanc requiram; ut inhabitem in domo Domini, omnibus diebus vitae meae' . Et iterum: 'Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae' . Et in alio loco: 'Quia transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei in voce exsultationis et confessionis, sonitus festa celebrantium' . Scutulata autem quibus sponso suo regina componitur, ipsa sunt, quae in Septuaginta legimus 'circumamicta varietate.'21 'Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram.' In Hebraico: 'Pro patribus tuis erunt tibi filii, pones eos principes in universa terra.' Et ex Patris persona nequaquam de filia, sed rursum ad filiam sermo intelligi potest; et ex Spiritus Sancti, et ex filiorum Core. Si ergo ad filiam sponsam sermo dirigitur, sponsa autem de nationibus congregata est, cui supra dicitur: 'Obliviscere populum tuum et domum patris tui,' debemus sponsae patres nosse: ut consequenter noverimus et filios. Pro patribus tuis, de quibus in Ieremia locuta es: 'Quam falsa possederunt patres nostri idola, et non est in eis qui pluat' [. et 16. 19]. Pro Platone et pro caeteris diversorum dogmatum et errorum magistris, nati sunt tibi filii, quos constituisti principes tuos, et fecisti in populis praeceptores. Vel certe aliter: O Ecclesia, filii tui quos genuisti tibi, vertentur in patres tuos, cum de discipulis eos feceris magistros, et in sacerdotali gradu omnium testimonio collocaveris. Sin autem Patres Ecclesiae intelligimus Abraham, Isaac, et Iacob, et reliquos Patriarchas; filios, qui ei in patrum honore sunt nati, Apostolus intelligamus, qui missi sunt a Domino praedicare usque ad extremum terrae, et baptizare credentes in nomine Trinitatis. Sed quaeritur quomodo Ecclesia de gentibus patres habere possit, Abraham, Isaac, et Iacob, cum ei supradictum sit: 'Obliviscere populum tuum et domum patris tui.' Legamus Evangelium: 'Nolite dicere, patrem habemus Abraham: potens est Deus de lapidibus istis,' hoc est, de duro corde gentilium, 'suscitare filios Abrahae' . Et in alio loco: 'Si filii essetis Abrahae, opera Abrahae faceretis' . Et in Genesi ad ipsum Abraham loquitur Deus: 'In semine tuo benedicentur omnes gentes' . Sicut enim ille in praeputio ex fide iustificatus est, ita et nos iustificabimur in eadem fide, si habuerimus fidem et opera patris nostri Abraham. Potest hoc ipsum ad Salvatorem dici, vel a Patre, vel a Prophetali choro et Spiritu Sancto. Pro patribus tuis, stirpe videlicet Iudaeorum, qui te reliquerunt et negaverunt, nati sunt tibi filii, Apostoli, et de nationibus credentes, quos constituisti principes in universa terra.22 'Memor ero nominis tui in omni generatione et generatione. Propterea populi confitebuntur tibi in aeternum, et in saeculum saeculi.' In Hebraico: 'Recordabor nominis tui in omni generatione et generatione. Propterea confitebuntur tibi populi in saeculum et in aeternum.' Quod nos interpretati sumus, 'confitebuntur tibi,' Symmachus transtulit, 'laudabunt te.' Regina, quae steterat a dextris regis in vestitu deaurato, et iussa fuerat oblivisci populi et domus patris sui; et iterum illi dictum erat: 'Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram,' intelligens quanta decoranda sit gloria, et quibus praemiis sublevanda, convertit ad sponsum voces suas, et pollicetur recordaturam se semper nominis sponsi, in omni generatione et generatione. Quod promisit, videmus expletum. Ipsa Christiana nobis omnibus Christianorum nomen imposuit: nomen novum, in quo 'benedicentur [al. benedicuntur] omnes familiae gentium.' Recordatur autem non in una generatione, sed in omnibus: vel cunctas significans nationes, vel duas generationes, Iudaeorum atque Gentilium. Et quia hoc parum est, si in duabus generationibus nominis Domini recordetur, propterea populi qui in Ecclesia fuerint, confitebuntur et laudabunt Dominum in aeternum et in saeculum saeculi. Quando et tu, o filia Principia, sanctorum mixta choro, inter virgines duceris ad regem, et ex domibus eburneis delectabis sponsum in honore tuo: tunc recordare et mei, qui huius Psalmi tibi, Domino revelante, intelligentiam tribui, et dicito: 'Memor ero nominis tui;' ut quae partem intellexisti carminis, si vita comes fuerit, et totum Canticum Canticorum intelligas.
Hieronymus HOME
bsb4610.57
Hieronymus, Epistulae, 3, 64. AD FABIOLAM. De Veste Sacerdotali. <<< >>> 66. AD PAMMACHIUM.
monumenta.ch > Hieronymus > 65
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik