monumenta.ch > Hieronymus > 64
Hieronymus, Epistulae, 3, 63. AD THEOPHILUM. <<< >>> 65. AD PRINCIPIAM VIRGINEM, SIVE EXPLANATIO PSALMI XLIV.
Hieronymus, Epistulae, 3, 64. AD FABIOLAM. De Veste Sacerdotali.
1 Usque hodie in lectione veteris Testamenti super faciem Moysi velamen positum est. Loquitur glorificato vultu, et populus loquentis gloriam ferre non sustinet . Cum autem conversi fuerimus ad Dominum, auferetur [al. aufertur] velamen: occidens littera moritur, vivificans spiritus suscitatur. Dominus enim spiritus est, et lex spiritalis. Unde et David orabat in psalmo, 'Revela oculos meos: et considerabo mirabilia de lege tua . Numquid de bobus cura est Deo?' Utique non. Multo magis de iecore bovis, arietis, et hircorum, et armo dextero, pectore, et ventre, quo stercora digeruntur; quorum duo in esum accipiunt sacerdotes: tertium Phinees meretur in praemium. De victimis salutaribus, adeps quo pectus obvolvitur, et pinnula iecoris offeruntur super altare: ipsum vero pectus et brachium dextrum dantur Aaron et filiis eius legitimum sempiternum a filiis Israel . Sensus in corde est, habitaculum cordis in pectore. Quaeritur ubi sit animae principale. Plato in cerebro: Christus monstrat in corde: 'Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Et, De corde, procedunt cogitationes malae. Et, Quid cogitatis nequam in cordibus vestris' [. et 15. 18] [. et 9. 4]. Voluptas et concupiscentia, iuxta eos qui de physicis disputant, consistit in iecore. Huius pinnulam in diversa volitantem, et per oculorum fenestras erumpentem foras, offerunt sacerdotes Deo: ut postquam opere dixerint Deo, 'holocaustum tuum pingue fiat' : et concupiscentiam, libidinis seminarium, igne Spiritus concremaverint, mereantur accipere praemium, pectus et brachium. In pectore, mundas cogitationes, legis notitiam, dogmatum veritatem: in brachio bona opera et pugnam contra diabolum et armatam manum: ut quod mente conceperint, exemplo probent. Iesus enim 'coepit facere et docere' . Ipsum quoque pectusculum appellatur ἐπίθεμα, id est, additamentum, sive praecipuum, et egregium: THENUPHA quippe hoc magis sonat. Ex quo intelligimus iuxta illud Malachiae: 'Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore eius' : praecipuam debere esse in sacerdotibus legis doctrinaeque notitiam: et additamento gratiae spiritualis, talem virum institui, qui possit contradicentibus resistere , et nihil in se sinistri habere operis, quod ducat ad tartarum: sed dextrum brachium et separatum, UT OPERA sacerdotis comparatione virtutum eius, a cunctis hominibus separata sint. Haec de victimis, et de his quae offeruntur in altari: et quae sacerdotibus dantur a Domino.2 Caeterum et alia tria, exceptis primitiis hostiarum, et de privato, et de macello publico, ubi non religio, sed victus necessitas est, sacerdotibus membra tribuuntur, brachium, maxilla, et venter. De brachio iam diximus. Maxilla eloquentem eruditumque significat, ut quod pectore concipimus, ore promamus. Venter receptaculum ciborum, in scorto Madianitide sacerdotali pugione confossus , universos hominum labores, et momentanea blandimenta gulae, stercoris fine condemnat: et ostendit mentibus consecratis Deo, totum quod curamus, quod voramus, in secessum proiici. Unde et Apostolus: 'Esca, inquit, ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et illas destruet' : Et e contrario de luxuriosis: 'Quorum Deus venter est: et gloria in confusione eorum' . Vituli pulverem quem adoraverat Israel, in contemptum superstitionis in potum accepit populus, ut discat contemnere quod in secessum proiici viderat. Praecipitur sacerdotibus, ne ministraturi in templo, vinum et siceram bibant, ne ebrietate et crapula, et curis huius vitae praegraventur corda eorum: nec partem habeant in terra, nisi solum Deum ; ut nulla debilitate insignes sint: ne truncis auribus, laeso oculo, simis naribus, claudo pede, cutis colore mutato, quae omnia referuntur ad animae vitia. VOLUNTAS ENIM in homine, non natura damnatur. Si quis e sacerdotibus semine fluxerit, ad sacerdotalem mensam prohibetur accedere; et e contrario vidua, cuius cum Sara defecerunt muliebria, propter continentiam et castitatem recipitur in domum patris: et de templi aerario alitur. Quod si filios habuerit, redditur soboli suae, ut iuxta Apostolum iis ministretur, 'quae vere viduae sunt' : et ut quae de sacerdotalibus sustentatur cibis, nullius alterius amore teneatur. Vicinus et mercenarius excluduntur a convivio sacerdotum, servisciborum reliquiae conceduntur. Iam tunc reiiciebantur Phygelus et Hermogenes, et recipiebatur Onesiphorus. Primitiae ciborum et omnium frugum atque pomorum offeruntur Antistiti: ut habens victum atque vestitum, absque ullo impedimento securus et liber serviat Domino. Primogenita mundorum animalium accipiunt sacerdotes: immundorum pretia. Hominum quoque primi partus redimuntur, et quia conditio una nascendi est, pretium aequaliter offertur, sic moderatum et leve: ut nec dives intumescat, nec tenuis praegravetur. Aeditui et ianitores accipiunt decimas: et rursum decimas decimarum offerunt sacerdotibus [et 35]: tanto illis minores, quanto ipsi maiores populo. Quadraginta octo civitates ad habitandum Levitis et Sacerdotibus separantur: sex urbes fugitivorum trans Iordanem et intra Iordanem eliguntur: et finis exilii mors Pontificis est. Universa quae festinus sermo perstrinxit, et quorum pulsavi tantum, nec aperui sacramenta, ad cunctos pertinent sacerdotes: Pontifex autem quantis polleat privilegiis, dicam breviter.3 Caput, inquit, suum non discooperiet Habet cidarim, et nomen Dei portat in fronte: diademate ornatus est regio, ad perfectam Christi venit aetatem, semper eius gloria protegendus est: et vestimenta sua non scindet, quia candida sunt, quia impolluta, quia agnum sequentia: et de attonsae ovis confecta velleribus. Thamar amissa pudicitia, scidit tunicam . Caiphas perdito sacerdotio, rupit publice vestimenta . 'Super omnem animam, quae mortua est, non ingredietur' . Ubicumque peccatum est, et in peccato mors, illuc Pontifex non accedit. 'Anima quae peccaverit, ipsa morietur' . Quamvis ille sit dives, quamvis potens, et multitudinem offerat victimarum, si mortuus est, non tangitur a Pontifice, non videtur. Quod si resurgit, et ad vocem Salvatoris egreditur de sepulcro, et fasciis peccatorum solutus incedit , intrabit ad eum Pontifex: et ibi faciet mansionem, et cum resurgente prandebit.4 'Super patre suo et matre sua non inquinabitur' . Multa nos facere cogit affectus: et DUM PROPINQUITATEM respicimus corporum, et corporis et animae offendimus Creatorem. Qui amat patrem aut matrem super Christum, non est eo dignus . Discipulus ad sepulturam patris ire desiderans, Salvatoris prohibetur imperio. QUANTI MONACHORUM dum patris matrisque miserentur, suas animas perdiderunt! Super patre et matre pollui nobis non licet, quanto magis super fratre, sororibus, consobrinis, familia, servulis? Genus regale et sacerdotale sumus. ILLUM ATTENDAMUS patrem, qui nunquam moritur, aut qui pro nobis moritur: et qui ideo vivens mortuus est, ut nos mortuos vivificaret. Si quid habemus de Aegypto quod princeps mundi suum possit agnoscere, tenenti Aegyptiae cum pallio relinquamus . Sindone opertus adolescens, vinctum Dominum sequebatur : incurrisset in laqueos, nisi expeditus et nudus persequentium declinasset impetum. Reddamus parentibus quae parentum sunt: si tamen vivunt: si servientes Domino filios suos praeferri sibi gloriantur.5 'Et de sanctis non egredietur: et non polluet sanctificationem Dei sui' . Pro otioso quoque verbo rationem reddituri sumus: ET OMNE QUOD non aedificat audientes, in periculum vertitur loquentium. Ego si fecero, si dixero quippiam, quod reprehensione dignum est: de sanctis egredior, et polluo vocabulum Christi, in quo mihi blandior: quanto magis Pontifex et Episcopus, quem oportet esse sine crimine : tantarumque virtutum, ut semper moretur in Sanctis: et paratus sit victimas offerre pro populo, sequester hominum et Dei, et carnes agni sacro ore conficiens: 'Quia sanctum oleum Christi Dei sui super eum est.' Non egredietur de sancto, ne vestimentum quo indutus est, polluat. Quotquot enim in Christo baptizati sumus, Christum induimus . Servemus tunicam quam accepimus, sanctam custodiamus in sancto. Ille montanus habitator, qui de Ierusalem descendebat in Iericho, non prius vulneratus est, quam nudatus. Infunditur ei oleum medicamentum lene, et misericordia temperatum: et quia debuit negligentiae sentire cruciatum, vini austeritate mordetur : ut per oleum ad poenitentiam provocetur, per vinum severitatem sentiat iudicantis.6 'Uxorem virginem accipiet, viduam autem et eiectam et meretricem non accipiet, sed virginem de genere suo, et non contaminabit semen suum in populo. Ego Dominus qui sanctifico eum' . Scio pontificem, cui praecepta nunc dantur a plerisque Christum intelligi: et id quod dictum est, 'super patre et matre non inquinabitur,' de virginali Mariae partu edisseri: multoque facilior est super Domino interpretatio, qui audit in Psalmo: 'Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedec' . Et in Zacharia: 'Audi Iesu sacerdos magne' : et cui sordida peccatorum nostrorum vestimenta tolluntur, ut recipiant gloriam quam habuit apud patrem prius quam mundus esset.7 Sed ne quis me vim facere Scripturae putet, et sic amare Christum, ut historiae auferam veritatem, interpretabor in membris, quod referatur ad caput: intelligam de servis, quod impleatur in Domino. Quanquam gloria Domini, gloria famulorum sit. Et ubicumque opportunitas loci tulerit, sic de vero lumine disputabo, ut derivetur ad eos, quibus Christus donavit, ut lumen sint. Pontifex iste, quem Mosaicus sermo describit, viduam eiectam et meretricem non ducit uxorem. Vidua est, cuius maritus est mortuus. Eiecta, quae a marito vivente proiicitur. Meretrix, quae multorum libidini patet. Sed accipiet, inquit, uxorem virginem et de genere suo, non alienigenam, ne in mala terra nobilium seminum frumenta degeneret. Non meretricem, quae multis exposita est amatoribus. Non eiectam, quae etiam priori coniugio indigna fuit. Non viduam, ne pristinarum meminerit voluptatum: sed illam animam, quae non habet maculam, neque rugam, quae cum Christo renata, innovatur de die in diem, de qua Apostolus loquitur: Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo . Nolo discipulam coniugem Pontificis quidquam haberi de veteri homine. Si consurreximus cum Christo, ea quae sursum sunt, sapiamus. Praeteritorum obliti, futurorum avidi. Infelix Simon, quia post baptismum de antiquo matrimonio cogitabat, nec ad virginalem venerat puritatem, Petri consortio indignus fuit.8 Compulisti me, Fabiola, litteris tuis, ut de Aaron tibi sacerdotio scriberem et vestimentis. Ego plus obtuli, ut de cibis et primitiis sacerdotum, et de observatione Pontificis Praefatiunculam struerem. Egressa de Sodomis, et ad montana festinans, non vis habitare in parva urbe Segor. Transcendens proselytos, praeteris Israelitas, dimittens Leviticum gradum, et praepete penna transvolans sacerdotes, ad Pontificem venis. Sed dum vestes eius et Rationale pectoris diligenter inquiris, nostra tibi displicuere consortia. Et tu quidem optato frueris otio: et iuxta Babylonem Bethleemitica forsitan rura suspiras. Nos in Ephrata, tandem pace reddita, vagientem de praesepi audimus infantem: et querimonias eius ac voculas ad tuas aures cupimus pervenire.9 Legimus in Exodo, tabernaculum, mensam, candelabrum, altare, columnas, tentoria, coccum, byssum, hiacynthum, purpuram ex auro, argento, aere vasa diversa, tabernaculum divisum in tria, duodecim panes per singulas hebdomadas mensae impositos, in candelabro septem lucernas, altare hostiis holocaustisque expositum, crateras, scyphos, thuribula, phyalas, mortariola, paxillos, pelles rubras, pillos caprarum et ligna imputribilia . Tanta et talia offeruntur in tabernaculo Dei, ut nullus desperet salutem. Alius aurum sensuum, alius argentum eloquii, alius vocem aeris exhibeat. Totus mundus in tabernaculi describitur sacramento. Primum et secundum vestibulum omnibus patet. Aqua enim et terra, cunctis mortalibus data sunt. In sanctis vero sanctorum, quasi ad aethera et in coelum, paucorum introitus et volatus est. Duodecim panes duodecim mensium significant circulum. Septem lucernae, septem errantia astra demonstrant. Et ne longum faciam (neque enim propositum mihi est nunc de tabernaculo scribere) veniam ad sacerdotalia vestimenta: et antequam mysticam scruter intelligentiam, more iudaico, quae scripta sunt, simpliciter exponam: ut postquam vestitum videris sacerdotem, et oculis tuis omnis eius patuerit ornatus, tunc singulorum causas pariter exquiramus.10 Discamus primum communes sacerdotum vestes atque pontificum. Lineis feminalibus, quae usque ad genua et poplites veniunt, verenda celantur, et superior pars sub umbilico vehementer astringitur: ut si quando expediti mactant victimas, tauros et arietes trahunt, portantque onera, et in officio ministrandi 361 sunt, etiam si lapsi fuerint, et femora revelaverint, non pateat quod opertum est. Inde et gradus altaris prohibentur fieri, ne inferior populus ascendentium verenda conspiciat: vocaturque lingua Hebraea hoc genus vestimenti MACHNASE, Graece περισκελῆ, a nostris feminalia, vel bracae usque ad genua pertingentes. Refert Iosephus (nam aetate eius adhuc templum stabat: et necdum Vespasianus et Titus Ierosolymam subverterant, et erat ipse de genere sacerdotali; multoque plus intelligitur quod oculis videtur, quam quod aure percipitur) haec feminalia de bysso retorta ob fortitudinem solere contexi, et postquam incisa fuerint, acu consui. Non enim posse in tela huiuscemodi fieri.11 Secunda ex lino tunica est ποδήρης, id est, talaris, duplici sindone, quam et ipsam Iosephus byssinam vocat, appellaturque CHOTONATH, id est, χετὼν, quod Hebraeo sermone in lineam vertitur. Haec adhaeret corpori, et tam arcta est et strictis manicis, ut nulla omnino in veste sit ruga: et usque ad crura descendat. Volo pro legentis facilitate abuti sermone vulgato. Solent militantes habere lineas, quas camisias vocant, sic aptas membris et adstrictas corporibus, ut expediti sint vel ad cursum, vel ad praelia, dirigendo iaculo, tenendo clypeo, ense vibrando, et quocumque necessitas traxerit. Ergo et sacerdotes parati in ministerium Dei, utuntur hac tunica; ut habentes pulchritudinem vestimentorum, nudorum celeritate discurrant.12 Tertium genus est vestimenti, quod illi appellant ABANET, nos cingulum vel balteum, vel zonam possumus dicere. Babylonii novo vocabulo HEMIAN vocant. Diversa vocabula ponimus, ne quis erret in nomine. Hoc cingulum in similitudinem pellis colubri, qua exuit senectutem: sic in rotundum textum est, ut marsupium longius putes. Textum est autem subtegmine cocci, purpurae, hiacynthi, et stamine byssino, ob decorem et fortitudinem: atque ita polymita arte distinctum, ut diversos flores ac gemmas artificis manu non textas, sed additas arbitreris. Lineam tunicam, de qua supradiximus, inter umbilicum et pectus hoc stringunt balteo, qui quatuor digitorum habens latitudinem, et ex una parte ad crura dependens, cum ad sacrificia cursu, et expeditione opus est, in laevum humerum retorquetur.13 Quartum genus est vestimenti, rotundum pileolum, quale pictum in Ulyxi conspicimus, quasi sphaera media sit divisa, et pars una ponatur in capite: hoc Graeci et nostri τιάραν, nonnulli galerum vocant, Hebraei MISNEPHETH: non habet acumen in summo, nec totum usque ad comam caput tegit; sed tertiam partem a fronte inopertam relinquit: atque ita in occipitio vitta constrictum est: ut non facile labatur ex capite. Est autem byssinum, et sic fabre apertum linteolo, ut nulla acus vestigia forinsecus appareant.14 His quatuor vestimentis, id est, feminalibus, tunica linea, cingulo, quod purpura, cocco, bysso, hiacynthoque contexitur, et pileo, de quo nunc diximus, tam Sacerdotes, quam Pontifices utuntur. Reliqua quatuor proprie Pontificum sunt, quorum primum est MAIL, id est, tunica talaris, tota hiacynthina, ex lateribus eiusdem coloris assutas habens manicas, et in superiori parte, qua collo induitur, aperta, quod vulgo capitium vocant, oris firmissimis ex se textis, ne facile rumpantur. In extrema parte, id est, ad pedes, septuaginta duo sunt tintinnabula, et totidem mala punica, iisdem contexta coloribus, ut supra cingulum. Inter duo tintinnabula unum malum est: inter duo mala unum tintinnabulum, ut alterutrum sibi media sint: causaque redditur. Idcirco tintinnabula vesti apposita sunt, ut cum ingreditur Pontifex in Sancta Sanctorum, totus vocalis incedat, statim moriturus, si hoc non fecerit.15 Sextum est vestimentum, quod Hebraica lingua dicitur EPHOD. Septuaginta ἐπωμίδα, id est, superhumerale appellant. Aquila ἐπένδυμα, nos EPHOD suo ponimus nomine. Et ubicumque in Exodo, sive in Levitico superhumerale legitur, sciamus apud Hebraeos Ephod appellari. Hoc autem esse Pontificis vestimentum, et in quadam Epistula [[ scripsisse me memini: et omnis Scriptura testatur, sacrum quiddam esse, et solis conveniens Pontificibus. Nec statim illud occurrat, quod Samuel qui Levita fuit, scribitur Regnorum primo libro, habuisse aetatis adhuc parvulae ephod bad, id est, superhumerale lineum: cum David quoque ante arcam Domini idem portasse referatur. Aliud est enim ex quatuor supra dictis coloribus, id est, hiacyntho, bysso, cocco, purpura, et ex auro habere contextum; aliud in similitudinem sacerdotum simplex et lineum. Auri laminae, id est, bracteae, mira 1057] [ tenuitate tenduntur, ex quibus secta fila torquentur, cum subtegmine trium colorum, hiacynthi, cocci, purpurae, et cum stamine byssino: et efficitur 1058] palliolum mirae pulchritudinis, praestringens fulgore oculos in modum Caracallarum, sed absque cucullis. Contra pectus nihil contextum est, et locus futuro Rationali derelictus. In utroque humero habet singulos lapides clausos et astrictos auro, qui Hebraice dicuntur SOOM: ab [ Aquila et Symmacho et Theodotione onychini: a Septuaginta smaragdi transferuntur: Iosephus sardonychas vocat, cum 1060] [ Hebraeo Aquilaque consentiens: ut vel colorem lapidum, vel patriam demonstraret. Et in singulis lapidibus 1061] [ sena Patriacharum nomina sunt, quibus Israeliticus populus dividitur. In dextro humero maiores filii Iacob, in laevo minores scripti sunt: ut Pontifex ingrediens Sancta Sanctorum, nomina populi pro quo rogaturus est Dominum, portet in humeris.&satz_en1=0&satz_en2=0&satz_en3=0&satz_en4=0&satz_en5=0&satz_von=0&satz_bis=0&domain=&lang=&von=text&inframe=1&jumpto=Sextum est vestimentum, quod Hebraica lingua dicitur EPHOD. Septuaginta gr|ἐπωμίδα, id est, superhumerale appellant. 1056] Aquila ἐπένδυμα, nos EPHOD suo ponimus nomine. Et ubicumque in Exodo, sive in Levitico superhumerale legitur, sciamus apud Hebraeos Ephod appellari. Hoc autem esse Pontificis vestimentum, et in quadam Epistula [Ad Marcell. XXIX] [ scripsisse me memini: et omnis Scriptura testatur, sacrum quiddam esse, et solis conveniens Pontificibus. Nec statim illud occurrat, quod Samuel qui Levita fuit, scribitur Regnorum primo libro, habuisse aetatis adhuc parvulae ephod bad, id est, superhumerale lineum: cum David quoque ante arcam Domini idem portasse referatur. Aliud est enim ex quatuor supra dictis coloribus, id est, hiacyntho, bysso, cocco, purpura, et ex auro habere contextum; aliud in similitudinem sacerdotum simplex et lineum. Auri laminae, id est, bracteae, mira 1057] [ tenuitate tenduntur, ex quibus secta fila torquentur, cum subtegmine trium colorum, hiacynthi, cocci, purpurae, et cum stamine byssino: et efficitur 1058] [ palliolum mirae pulchritudinis, praestringens fulgore oculos in modum Caracallarum, sed absque cucullis. Contra pectus nihil contextum est, et locus futuro Rationali derelictus. In utroque humero habet singulos lapides clausos et astrictos auro, qui Hebraice dicuntur SOOM: ab 1059] Aquila et Symmacho et Theodotione onychini: a Septuaginta smaragdi transferuntur: Iosephus sardonychas vocat, cum [ Hebraeo Aquilaque consentiens: ut vel colorem lapidum, vel patriam demonstraret. Et in singulis lapidibus 1061] [ sena Patriacharum nomina sunt, quibus Israeliticus populus dividitur. In dextro humero maiores filii Iacob, in laevo minores scripti sunt: ut Pontifex ingrediens Sancta Sanctorum, nomina populi pro quo rogaturus est Dominum, portet in humeris.#Sextum est vestimentum, quod Hebraica lingua dicitur EPHOD. Septuaginta gr|ἐπωμίδα, id est, superhumerale appellant. 1056] [ Aquila gr|ἐπένδυμα, nos EPHOD suo ponimus nomine. Et ubicumque in Exodo, sive in Levitico superhumerale legitur, sciamus apud Hebraeos Ephod appellari. Hoc autem esse Pontificis vestimentum, et in quadam Epistula Ad Marcell. XXIX] scripsisse me memini: et omnis Scriptura testatur, sacrum quiddam esse, et solis conveniens Pontificibus. Nec statim illud occurrat, quod Samuel qui Levita fuit, scribitur Regnorum primo libro, habuisse aetatis adhuc parvulae ephod bad, id est, superhumerale lineum: cum David quoque ante arcam Domini idem portasse referatur. Aliud est enim ex quatuor supra dictis coloribus, id est, hiacyntho, bysso, cocco, purpura, et ex auro habere contextum; aliud in similitudinem sacerdotum simplex et lineum. Auri laminae, id est, bracteae, mira [ tenuitate tenduntur, ex quibus secta fila torquentur, cum subtegmine trium colorum, hiacynthi, cocci, purpurae, et cum stamine byssino: et efficitur 1058] [ palliolum mirae pulchritudinis, praestringens fulgore oculos in modum Caracallarum, sed absque cucullis. Contra pectus nihil contextum est, et locus futuro Rationali derelictus. In utroque humero habet singulos lapides clausos et astrictos auro, qui Hebraice dicuntur SOOM: ab 1059] [ Aquila et Symmacho et Theodotione onychini: a Septuaginta smaragdi transferuntur: Iosephus sardonychas vocat, cum 1060] Hebraeo Aquilaque consentiens: ut vel colorem lapidum, vel patriam demonstraret. Et in singulis lapidibus [1061 sena Patriacharum nomina sunt, quibus Israeliticus populus dividitur. In dextro humero maiores filii Iacob, in laevo minores scripti sunt: ut Pontifex ingrediens Sancta Sanctorum, nomina populi pro quo rogaturus est Dominum, portet in humeris." target="_parent">Epist. 29] scripsisse me memini: et omnis Scriptura testatur, sacrum quiddam esse, et solis conveniens Pontificibus. Nec statim illud occurrat, quod Samuel qui Levita fuit, scribitur Regnorum primo libro, habuisse aetatis adhuc parvulae ephod bad, id est, superhumerale lineum: cum David quoque ante arcam Domini idem portasse referatur. Aliud est enim ex quatuor supra dictis coloribus, id est, hiacyntho, bysso, cocco, purpura, et ex auro habere contextum; aliud in similitudinem sacerdotum simplex et lineum. Auri laminae, id est, bracteae, mira tenuitate tenduntur, ex quibus secta fila torquentur, cum subtegmine trium colorum, hiacynthi, cocci, purpurae, et cum stamine byssino: et efficitur palliolum mirae pulchritudinis, praestringens fulgore oculos in modum Caracallarum, sed absque cucullis. Contra pectus nihil contextum est, et locus futuro Rationali derelictus. In utroque humero habet singulos lapides clausos et astrictos auro, qui Hebraice dicuntur SOOM: ab Aquila et Symmacho et Theodotione onychini: a Septuaginta smaragdi transferuntur: Iosephus sardonychas vocat, cum Hebraeo Aquilaque consentiens: ut vel colorem lapidum, vel patriam demonstraret. Et in singulis lapidibus sena Patriacharum nomina sunt, quibus Israeliticus populus dividitur. In dextro humero maiores filii Iacob, in laevo minores scripti sunt: ut Pontifex ingrediens Sancta Sanctorum, nomina populi pro quo rogaturus est Dominum, portet in humeris.16 Septimum vestimentum est mensura parvulum, sed cunctis supra dictis sacratius. Intende, quaeso, animum, ut quae dicuntur, intelligas. Hebraice vocatur HOSEN, Graece autem λόγιον, nos Rationale possumus appellare, ut ex ipso statim nomine scias mysticum esse quod dicitur. Pannus est brevis ex auro et quatuor textus coloribus, hoc est, iisdem quibus et Superhumerale, habens magnitudinem palmi per quadrum; et duplex, ne facile rumpatur. Intexti sunt enim ei duodecim lapides mirae magnitudinis atque pretii per quatuor ordines: ita ut in singulis versiculis terni lapides collocentur. In primo ordine sardius, topazius, smaragdus ponitur. Symmachus dissentit in smaragdo, ceraunium pro eo transferens. In secundo carbunculus, sapphirus, iaspis. In tertio ligurius, achates, amethystus. In quarto chrysolithus, onychinus, berillus. Satisque miror cur hiacynthus pretiosissimus lapis in horum numero non ponatur: nisi forte ipse est alio nomine ligurius. Scrutans eos qui de lapidum atque gemmarum scripsere naturis, ligurium invenire non potui. In singulis lapidibus secundum aetates duodecim tribuum sculpta sunt nomina. Hos lapides in diademate principis Tyri, et in Apocalypsi Ioannis legimus, de quibus extruitur coelestis Ierusalem [Apoc. 21]: et sub horum nominibus et specie, virtutum vel ordo, vel diversitas indicatur. Per quatuor Rationalis angulos, quatuor annuli sunt aurei, habentes contra se in Superhumerali alios quatuor, ut cum appositum fuerit λόγιον in loco, quem in Ephod diximus derelictum, annulus veniat contra annulum, et mutuo sibi vittis copulentur hiacynthinis. Porro ne magnitudo et pondus lapidum contexta stamina rumperet, auro ligati sunt atque conclusi: nec suffecit hoc ad firmitatem, nisi et catenae ex auro fierent, quae ob pulchritudinem fistulis aureis tegerentur, haberentque et in Rationali supra duos maiores annulos, qui uncinis Superhumeralis aureis necterentur, et deorsum alios duos: nam post tergum in Superhumerali contra pectus et stomachum, ex utroque latere erant annuli aurei, qui catenis cum Rationalis inferioribus annulis iungebantur: atque ita fiebat, ut astringeretur et Rationale Superhumerali, et Superhumerale Rationali, ut una textura contra videntibus putaretur.17 Octava est lamina aurea, id est, SIS ZAAB, in qua scriptum est nomen Dei Hebraicis quatuor litteris IOD, HE, VAV, HE, quod apud illos ineffabile nuncupatur. Haec super pileolum lineum et commune omnium Sacerdotum, in Pontifice plus additur, ut in fronte vita hiacynthina constringatur, TOTAMQUE Pontificis pulchritudinem, Dei vocabulum coronet et protegat.18 Didicimus, quae vel communia cum Sacerdotibus, vel quae specialia Pontificis vestimenta sint: et si tanta difficultas fuit in vasis fictilibus, quanta maiestas erit in thesauro, qui intrinsecus latet? Dicamus igitur prius quod ab Hebraeis accepimus: et iuxta morem nostrum, spiritualis postea intelligentiae vela pandamus. Quatuor colores et quatuor elementa referuntur, ex quibus universa subsistunt. Byssus terrae deputatur, quia ex terra gignitur. Purpura mari, quia ex eius cochleolis tingitur. Hiacynthus aeri, propter coloris similitudinem. Coccus igni et aetheri, qui Hebraice SANI appellatur: quod Aquila διάφορον, Symmachus δίβαφον interpretatus est. Pro cocco iuxta Latinum eloquium, apud Hebraeos THOLATH, id est, vermiculus scribitur: et iustum esse commemorant, ut Pontifex Creatoris non solum pro Israel, sed et pro universo mundo roget: si quidem ex terra et aqua et aere et igne mundus iste consistit: et haec elementa sint omnium. Unde primum vestimentum lineum, terram significat: secundum hiacynthinum, aerem in colore demonstrat [al. demonstrans]: quia de terrenis paulatim ad excelsa sustollimur: et ipsa vestis hiacynthina a capite usque ad talos veniens, indicat aerem de coelis usque ad terram fusum. Mala autem punica et tintinnabula in inferioribus posita, fulgura tonitruaque demonstrant: sive terram et aquam, et omnium elementorum inter se consonantiam: et sic sibi universa perplexa, ut in singulis omnia reperiantur. Quod autem supradicti colores auro intexti sunt: id significari volunt, quod vitalis calor, et divini sensus providentia universa penetret. Superhumerale et duos lapides, vel smaragdinos, vel onychinos, qui desuper sunt, et utrumque humerum tegunt, duo hemisphaeria interpretantur: quorum aliud super terram, aliud sub terra sit; sive solem et lunam, quae desuper rutilant. Zonam illam, qua sacerdotis pectus arctatur, et linea tunica, id est terra, constringitur: interpretantur oceanum. Rationale in medio positum terram edisserunt: quae instar puncti, licet omnia in se habeat, tamen a cunctis vallatur elementis. Duodecim lapides, vel zodiacum interpretantur circulum, vel duodecim menses, et singulis versiculis singula assignant tempora, et his ternos deputant menses. Nec alicui gentilis videatur expositio. NON ENIM SI COELESTIA et Dei dispositionem, idolorum nominibus infamarunt, idcirco Dei est neganda providentia, quae certa lege currit et fertur, et regit omnia. Nam et in Iob, Arcturum et Orionem, et MAZUROTH, hoc est, zodiacum circulum et caetera astrorum nomina legimus [et 39]. Non quod eadem apud Hebraeos vocabula sint, sed quia nos non possumus quae dicuntur, nisi consuetis vocibus intelligere. Pulchre autem hoc ipsum quod in medio est, appellatur Rationale; ratione enim cuncta sunt plena, et terrena haerent coelestibus: imo ratio terrenorum et temporum, caloris et frigoris, et duplex inter utraque temperies, de coeli cursu et ratione descendit. Unde et Rationale cum Ephod fortius stringitur. Porro quod dicitur in ipso Rationali δήλωσις esse et ἀλήθεια, id est, manifestatio, atque doctrina, vel veritas, hoc ipsum significat, quod nunquam in Dei ratione mendacium sit; sed et ipsa veritas multis signis et argumentis monstretur hominibus, et usque ad mortales veniat. Unde factum est, ut rationem solis et lunae et anni et mensium et temporum et horarum, tempestatum quoque, serenitatis atque ventorum, et rerum omnium nosceremus, ACCIPIENTES INSITAM a Deo sapientiam, et ipso habitatore atque doctore, domicilii sui nobis et fabricae scientiam demonstrante. Super omnia cidaris et vitta hiacynthina coelum monstrat: et auri lamina quae in fronte Pontificis est, inscriptumque nomen Dei, universa quae subter sunt, Dei arbitrio gubernari. Idipsum ego puto sub aliis nominibus et in Cherubim et quatuor animalibus figuratum, quae ita sibi permixta sunt et haerent, ut in uno inveniantur et caetera: et quod instanter, et ante se vadant, et non revertantur. Labuntur enim tempora, et praeterita relinquentia, ad futura festinant. Quod autem semper in motu sunt, illud significant quod, et philosophi suspicantur, currere mundum suo ordine, et incessabiliter velut rotam in suo axe torqueri: unde et rota in rota est, id est, tempus in tempore, et annus in semetipsum revolvitur: et ipsae rotae elevantur ad coelum, et super crystallum thronus ex sapphiro est, et super thronum similitudo sedentis: cuius inferiora ignea sunt, superiora electrina: ut demonstret quae inferiora sunt, igne et purgatione indigere: quae sursum, in conditionis suae puritate persistere. Et quomodo hic in habitu sacerdotis, auri lamina est desuper: ita in Ezechiele electrum in pectore, et in vertice collocatur . Iustum ergo erat (sicut supra ex parte diximus) ut Pontifex Dei, creaturarum omnium typum portans in vestibus suis, INDICARET CUNCTA indigere misericordia Dei: et cum sacrificaret ei, expiaretur universalis conditio, ut non pro liberis ac parentibus et propinquis; sed pro cuncta creatura, et voce et habitu precaretur.19 Tetigimus expositionem Hebraicam, et infinitam sensuum sylvam alteri tempori reservantes, quaedam futurae domus stravimus fundamenta. De feminalibus lineis hoc solent dicere, Ratio seminum et generationis ad carnem pertinens, terrae per eam deputatur. Unde et ad Adam loquitur Deus: Terra es, et in terram ibis . Causasque huius rei, quomodo de parvulo semine et foedissimis initiis tanta vel hominum vel diversarum rerum pulchritudo nascatur, esse obvolutas, et humanis oculis non patere. Legimus in Levitico , iuxta praeceptum Dei, Moysen lavisse Aaron et filios eius: iam tunc purgationem mundi, et rerum omnium sanctitatem Baptismi sacramenta signabant. Non accipiunt vestes, nisi lotis prius sordibus, nec ornantur ad sacra, nisi in Christo novi homines renascantur. Vinum enim novum in novis utribus mittitur. Quod autem Moyses lavat, legis indicium est. Habent Moysen et Prophetas, ipsos audiant. Et Ab Adam usque ad Moysen omnes peccaverunt. Praeceptis Dei lavandi sumus, et cum parati ad indumentum Christi, tunicas pelliceas deposuerimus, tunc induemur veste linea, nihil in sese mortis habente, sed tota candida: ut de baptismo consurgentes, cingamus lumbos in veritate, et tota pristinorum peccatorum turpitudo celetur. Unde et David: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata .20 Post feminalia et lineam tunicam induimur hiacynthino vestimento, et incipimus de terrenis ad alta conscendere. Haec ipsa hiacynthina tunica, a Septuaginta ὑποδύτης, id est, subucula nominatur, et proprie Pontificis est, significatque rationem sublimium non patere omnibus, sed maioribus atque perfectis. Hanc habuerunt Moyses et Aaron et Prophetae, et omnes quibus dicitur: In montem excelsum ascende tu, qui evangelizas Sion . Nec nobis sufficit priorum ablutio peccatorum, baptismi gratia, doctrina secretior, nisi habuerimus et opera. Unde iungitur et Ephod, id est, Superhumerale, quod Rationali copulatur: ut non sit laxum, neque dissolutum, sed haereant sibi invicem, et auxilio sint. Ratio enim operibus, et opera ratione indigent: ut quod mente percipimus opere perpetremus. Duoque lapides in Superhumerali, vel Christum significant et Ecclesiam, duodecim Apostolorum, qui ad praedicationem missi sunt, nomina continentes: vel litteram et spiritum, in quibus continentur legis universa mysteria. In dextra spiritus, in laeva littera est. Per litteras ad verba descendimus, per verba venimus ad sensum. Quam pulcher ordo, et ex ipso habitu sacramenta demonstrans. In humeris opera sunt, in pectore ratio. Unde et pectusculum comedunt sacerdotes. Hoc autem Rationale duplex est, apertum et absconditum, simplex et mysticum, duodecim in se lapides habens, et quatuor ordines, quos quatuor puto esse virtutes, Prudentiam, Fortitudinem, Iustitiam, et Temperantiam, quae sibi haerent invicem: et dum mutuo miscentur, duodenarium efficiunt numerum: vel quatuor Evangelia, quae in Apocalypsi describuntur plena oculis , et Domini luce radiantia mundum illuminant. In uno quattuor, et in quattuor singula. Unde δήλωσις, et ἀλήθεια, id est doctrina, et veritas in pectore Sacerdotis est. Cum enim indutus quis fuerit veste multiplici, consequens est, veritatem quam corde retinet, sermone proferre: et ob id in Rationali veritas est, id est, scientia, ut noverit quae docenda sint: et manifestatio atque doctrina, ut possit instruere alios, quod mente concepit. Ubi sunt qui innocentiam Sacerdoti dicunt posse sufficere? Vetus lex novae congruit: idipsum Moyses quod Apostolus. Ille sacerdotis scientiam ornat in vestibus: iste Timotheum et Titum instruit disciplinis. Sed et ipse vestimentorum ordo praecipuus. Legamus Leviticum. Non prius Rationale, et sic Superhumerale, sed ante Superhumerale, et deinceps Rationale . A mandatis tuis, inquit, intellexi : prius faciamus, et sic doceamus: Ne doctrinae auctoritas, cassis operibus destruatur. Hoc est quod in Propheta legimus: Seminate vobis in iustitia, et metite fructum vitae: illuminate vobis lumen scientiae . Primum seminate in iustitia, et fructum vitae aeternae metite, postea vobis scientiam vindicate. Nec statim absoluta perfectio est, si quis Superhumerale et Rationale habeat: nisi haec ipsa inter se forti compagine solidentur, et sibi invicem connexa sint: ut et operatio rationi, et ratio operibus haereat: et his praecedentibus, doctrina sequatur et veritas.21 Quatuor elementa, de quibus supra diximus, et duos lapides vel onychinos, vel smaragdinos, et gemmas duodecim, quae ponuntur in Rationali, si esset tempus ut discuterem, singulorum naturas et causas tibi exponerem: et quid unusquisque valeat, et quomodo virtutibus singulis comparentur, plenius quaesita demonstrarem. Sufficiat, quod et sanctus Papa Epiphanius egregium super hoc volumen edidit: quod si legere volueris, plenissimam scientiam consequeris. Ego iam mensuram epistulae excedere me intelligo, et excipientis ceras video esse completas. Unde ad reliqua transeo, ut tandem finiatur oratio. Lamina aurea rutilat in fronte: nihil enim nobis prodest omnium rerum eruditio, nisi Dei scientia coronemur. Lineis induimur, ornamur hiacynthinis, sacro balteo cingimur, dantur nobis opera, Rationale in pectore ponitur: accipimus veritatem, profert sermo doctrinam: imperfecta sunt universa, nisi tam decoro currui dignus quaeratur auriga, et super creaturas creator insistens, regat ipse quae condidit. Quod olim in lamina monstrabatur, nunc in signo ostenditur Crucis. Auro legis, sanguis Evangelii pretiosior est. Tunc signum iuxta Ezechielis vocem gementibus figebatur in fronte : nunc portantes crucem dicimus: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine . Bis in Exodo legimus [et 29], praecipiente Domino, et Moyse iussa faciente: octo vestium genera Pontificis. In Levitico de septem [.....] scriptum est ; et refertur quomodo Moyses fratrem suum Aaron illis induerit: de solis feminalibus nihil dicitur, hac (ut arbitror) causa, quod ad genitalia nostra et verenda lex non mittit manum, sed ipsi secretiora nostra et confusione digna tegere et velare debemus, et conscientiam puritatis feminum Deo iudici reservare. De ceteris virtutibus, verbi gratia, sapientia, fortitudine, iustitia, temperantia, humilitate, mansuetudine, liberalitate, possunt et alii iudicare: pudicitiam sola [al. solam] novit conscientia, et humani oculi huius rei certi iudices esse non possunt: absque his qui passim in morem brutorum animalium libidini sunt expositi. Unde et apostolus: De virginibus, inquit, praeceptum Domini non habeo : quasi Moyses loquatur: feminalibus ego non vestio, nec impono alicui necessitatem: qui vult Sacerdos esse, ipse se vestiat. O quantae virgines, et quantorum sperata pudicitia in die iudicii dehonestabitur: quantorum infamata pudicitia a Deo iudice coronabitur. Ipsi igitur assumamus feminalia: ipsi nostra verenda operiamus: non quaeramus alienos oculos. Ita tegantur genitalia, ut nullorum oculis pateant: ne quando intramus Sancta Sanctorum, si qua apparuerit turpitudo, morte moriamur.22 Iam sermo finitur, et ad superiora retrahor. Tanta debet esse scientia et eruditio Pontificis Dei, ut et gressus eius, et motus, et universa vocalia sint. Veritatem mente concipiat, et toto eam habitu resonet et ornatu: ut quidquid agit, quidquid loquitur, sit doctrina populorum. Absque tintinnabulis enim et diversis coloribus, et gemmis floribusque virtutum, nec Sancta ingredi potest, nec nomen Antistitis possidere. Haec ad unam lucubratiunculam cum iam funis solveretur a littore, et nautae crebrius inclamarent, propero sermone dictavi, quae memoria tenere poteram, et quae diuturna in Rationali pectoris mei lectione congesseram: satis intelligens magis me loquendi impetu, quam iudicio scribentis fluere, et more torrentis turbidum proferre sermonem. Fertur in indice Septimii Tertulliani liber de Aaron vestibus, qui interim usque ad hanc diem a me non est repertus. Si a vobis propter celebritatem Urbis fuerit inventus, quaeso ne meam stillam illius flumini comparetis. Non enim magnorum virorum ingeniis, sed meis sum viribus aestimandus.
Hieronymus HOME
bsb4610.282
Hieronymus, Epistulae, 3, 63. AD THEOPHILUM. <<< >>> 65. AD PRINCIPIAM VIRGINEM, SIVE EXPLANATIO PSALMI XLIV.
monumenta.ch > Hieronymus > 64
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik