monumenta.ch > Hieronymus > 63
Hieronymus, Epistulae, 3, 62 AD TRANQUILLINUM. <<<     >>> 64. AD FABIOLAM. De Veste Sacerdotali.

Hieronymus, Epistulae, 3, 63. [Alias 68. Script. circ. an. 397.] AD THEOPHILUM.

1 [Significat, respondens Theophilo, nihil sibi esse antiquius quam Christi iura servare, gratias agens interim de commonitione circa Canones Ecclesiasticos; nec probans quod ille remissius ageret in causa Origenistarum.]
BEATISSIMO PAPAE THEOPHILO HIERONYMUS. Meminit Beatitudo tua, quod eo tempore quo [In aliis editis desideratur nobiscum, qua insuper expuncta voce, variant Mss. exempl. pro tacebas, aliis monebas, aliis manebas non satis congrue legentibus: tametsi quibusdam doctis viris videatur altera lectio ad id temporis referri posse, quo Hieronymum monebat Teophilus, ut simultates cum Ioanne Ierosolymitano dissimularet; altera ad illud, quo apud ipsum S. Doctorem manebat, cum ut easdem lites componeret, in Palaestinam ad an. 396. dicitur advenisse. Sed unum germanum sensum referri ab impressa tacebas, evincit orationis series, et praecipue verba: nunc sumptis Dignationis tuae epistolis.] nobiscum tacebas, nunquam ab officiis meus sermo cessaverit: nec consideraverim, quid tu pro dispensatione [Veron. Ms. pro dispensatione non feceris, sed, etc.] tunc faceres; sed quid me facere conveniret. Et nunc sumptis Dignationis tuae epistulis, fructum aliquem coepisse me video Evangelicae lectionis. Si enim duri iudicis sententiam creba mulieris inflexit petitio [Luc. 18. 15], quanto magis paterna viscera interpellatione sedula molliuntur?2 Quod de Canonibus Ecclesiasticis mones, gratias agimus; 'Quem enim diligit Dominus, corripit; et flagellat omnem filium, quem recipit [Hebr. 12. 6]. Sed tamen scito nobis nihil esse antiquius, quam Christi iura servare, nec Patrum transferre [al. transire] terminos, semperque meminisse Romanam fidem, Apostolico ore laudatam, cuius se esse participem Alexandrina Ecclesia gloriatur.3 Super nefaria haeresi (Origeniana), [Penes Erasm. ac Martianaeum minus bene erat quam in multa patientia geris. Rectius castigatiss. Mediolanensis H. 59. quem sequimur, quique mox Ecclesiae viribus pro visceribus legit.] quod multam patientiam geris: et putas Ecclesiae visceribus incubantes tua posse corrigi lenitate, multis Sanctis displicet: NE DUM PAUCORUM poenitentiam praestolaris, nutrias audaciam perditorum, et factio robustior fiat. Vale in Christo.
Hieronymus HOME

bsb4610.282