monumenta.ch > Hieronymus > 60
Hieronymus, Epistulae, 3, 59. AD MARCELLAM. <<<     >>> 61. AD VIGILANTIUM.

Hieronymus, Epistulae, 3, 60[Alias 3. Scripta init. an. 396.]. AD HELIODORUM. Epitaphium Nepotiani.

1 [Super Nepotiani Presbyteri morte, Heliodorum eius avunculum Altinensem Episcopum consolatur; ostenditque mortem non esse timendam, quae a Christo devicta sit; tum multis propositis veterum ethnicorum exemplis, Nepotiani laudes explicat, et demum ex eorum temporum calamitatibus ad vitae contemptum hortatur.]
Grandes materias ingenia parva non sufferunt [al. sustinent], et in ipso conatu ultra vires ausa, succumbunt: quantoque maius fuerit, quod dicendum est, tanto magis obruitur, qui magnitudinem rei verbis non potest explicare. Nepotianus meus, tuus, noster, imo Christi, et quia Christi, idcirco plus noster, reliquit senes, desiderii sui iaculo vulneratos, et intolerabili dolore confectos [al. confecit]. Quem haeredem putavimus, funus tenemus. Cui iam meum sudabit ingenium? cui litterulae placere gestient? Ubi est ille [Sic quidem editi plerique habent ἐργοδιώκτης, id est institor, sive impulsor operis, at Mss. ut saepe Graecas voces legendo depravent, heic tamen ἐπωδιόςης, vel ἐπωδιςὴς retinent, imo quidam antiquior, teste Victorio, ἔπωδος, id est incantator, aut qui cantibus animos allicit; quarum vocum una, si aut satis recta scriptione, aut plurium auctoritate exemplarium niteretur, praeferenda videretur ex his, quae subdit, et Cygneo canore vox dulcior; minime enim nobis probatur impressa lectio, quam tantum non immutamus, ne coniecturis nostris plus aequo videamur indulgere. Caeterum cum denuo attentius litterarum vestigia in Veronens. Ms. inspiceremus, venit in mentem, qui desperatus locus satis bene restitui posset. Scribitur ibi ΟΚΟΚΖΗΚΝΣ, quae litterae si tantillum emendentur, ac ductus rectae scripturae reddantur in hunc modum ΟΚΟΚΠΙΖΗΚ, elegans statim exsurget sensus, ac lectio, ut nos quidem putamus, verissima. Est quippe ὀσοασίζης Fringilla, seu verius Montifringilla, Italice Fringuello, avis notissima, ita a sono quem cantando edit, appellata, de qua loquitur Aristoteles lib. 8. Animal. cap. 3. Martialis 6. Epigram. 55. Nunc Sturnos inopes, Frigillarumque querelas, Audit, etc. Hieronymus vero perquam eleganter Nepotianum illi avi compararit, seu ipsum ὀσοασίζην dixerit, puta quod ille dum viveret, sibi crebro insusurraret, aliquid operis a se petens, quam eius tamen vocem subdit sibi Cygneo canore fuisse dulciorem. Certe avim denotare voluisse probant postrema haec verba.] έργοδιώκτης noster, et cygneo canore vox dulcior? Stupet animus, manus tremit, caligant oculi, lingua balbutit. Quidquid dixero, quia ille non audit, mutum videtur. Stylus ipse quasi sentiens [al. dissentiens], et cera subtristior, vel rubigine, vel situ obducitur. Quotiescumque nitor in verba prorumpere, et super tumulum eius Epitaphii huius flores spargere, toties lacrymis implentur oculi, et renovato dolore, totus in funere sum. Moris quondam fuit, ut super cadavera [Victorius super cadavera parentum defunctorum, quam lectionem probat quod subsequitur, laudes liberi dicerent. At vocem illam parentum neque exemplaria nostra habent, nec ipse Victor. admonet unde expresserit.] defunctorum in concione pro rostris laudes liberi dicerent, et instar lugubrium carminum ad fletus, et gemitus audientium pectora concitarent. En rerum in nobis ordo mutatus est, et in calamitatem nostram perdidit sua iura natura. Quod exhibere senibus iuvenis debuit, hoc iuveni exhibemus senes.2 Quid igitur faciam? Iungam tecum lacrymas? Sed Apostolus prohibet, Christianorum mortuos, dormientes vocans [1. Thess. 4]. Et Dominus in Evangelio: 'Non est,' inquit, 'mortua puella, sed dormit'[Marc. 5. 39, ][et Luc. 8. 52]. Lazarus quoque quia dormierat, suscitatus est [Ioan. 11]. Laeter et gaudeam, quia 'raptus est, ne malitia immutaret mentem eius,' quia 'placuerat Deo anima illius'[Sap. 4]. Sed invito et repugnanti per genas lacrymae fluunt, et inter praecepta virtutum, resurrectionisque spem, credulam mentem, desiderii frangit affectus. O mors quae fratres dividis, et amore sociatos, crudelis ac dura dissocias. Adduxit urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, qui siccavit venas tuas, et desolavit fontem tuum [Osee 13. 15]. Devorasti quidem Ionam, sed et in utero tuo vivus fuit. Portasti quasi mortuum, ut tempestas mundi conquiesceret; et Ninive nostra illius praeconio salvaretur. Ille ille te vicit: ille te iugulavit, fugitivus Propheta, qui reliquit domum suam, dimisit haereditatem suam, dedit dilectam animam suam in manibus quaerentium eum [al. eam]. Qui per Osee quondam tibi rigidus minabatur: 'Ero mors tua, o mors: ero morsus tuus, inferne'[Osee 13. 17]. Illius morte, tu mortua es: illius morte, nos vivimus. Devorasti, et devorata es. Dumque assumpti corporis sollicitaris illecebra, et avidis faucibus praedam putas, interiora tua adunco dente confossa sunt.3 Gratias tibi, Christe Salvator, tua agimus creatura, quod tam potentem adversarium nostrum dum occideris, occidisti [Sic Veron. exemplar; prius enim vel te vocula aberat, vel quid ante miserius legebatur.]. Quis ante te miserior homine, qui aeternae mortis terrore prostratus, vivendi sensum ad hoc tantum acceperat, ut periret? 'Regnavit enim mors ab Adam usque ad Moysen, etiam super eos, qui non peccaverunt, in similitudinem praevaricationis Adae'[Rom. 5. 14]. Si Abraham, Isaac et Iacob in inferno, quis in coelorum regno? Si amici tui sub poena offendentis Adam, et qui non peccaverant, alienis peccatis tenebantur obnoxii, quid de his credendum est, qui dixerunt 'in cordibus suis, non est Deus?' Qui 'corrupti et abominabiles facti sunt, in voluntatibus suis?' Qui 'declinaverunt, simul inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum?'[Ps. 13. 1] Quod si Lazarus videtur in sinu Abrahae, locoque refrigerii, quid simile infernus et regna coelorum? ANTE CHRISTUM Abraham apud inferos: post Christum latro in paradiso. Et idcirco in resurrectione eius, multa dormientium corpora surrexerunt, et visa sunt in [Non una hac de re veterum est sententia, aliis aeternam, aliis temporariam resurrectionem his qui cum Christo resurrexerunt, tribuentibus. Iuxta primos in coelesti Ierusalem Sanctorum corpora apparuerunt, iuxta alios in terrena. Priori sententiae, in quam vergit heic loci Hieronymus, favent Origenes in c. 27. Matthaei, Euseb. Demonstrat. Evang. liber. 4. S. Hilar. Tract. in 2. Psalmum, Ruffinus in expositione Symboli, aliique. Sed alteram tuentur plerique alii, quos inter optime Augustinus epist. 99. ad Evodium, Chrysostomus in epistolam ad Hebraeos, atque ibidem Theodoretus, etc. Conferenda, quod praecipue est ad rem nostram, Paulae et Eustochii ad Marcellam epistola 46. n. 7. quae iam suo loco notavimus verba: «Nec statim Ierosolyma coelestis sicut plerique ridicule arbitrantur, in hoc loco intelligitur, cum signum nullum esse potuerit apud homines Domini resurgentis, si corpora Sanctorum in coelesti Ierusalem visa sunt.»] coelesti Ierusalem. Tuncque impletum est illud elogium: 'Surge qui dormis, et elevare, et illuminabit te Christus'[Ephes. 5. 14]. Ioannes Baptista in eremo personat: 'Poenitentiam agite: appropinquavit enim regnum coelorum. A diebus enim Ioannis Baptistae regnum coelorum vim patitur, et violenti diripiunt illud'[Matth. 2. 3][. et 11. 11]. Flammea illa romphaea custos paradisi, et praesidentia foribus Cherubim, Christi restincta et reserata sunt sanguine. Nec mirum hoc nobis in resurrectione promitti, cum omnes qui in carne, non secundum carnem vivimus, municipatum habeamus in coelo: et hic adhuc positis dicatur in terra: 'Regnum Dei intra vos est'[Luc. 17. 21].4 Adde quod ante resurrectionem Christi, 'notus' tantum 'in Iudaea' erat 'Deus: in Israel magnum nomen eius'[Ps. 75]. Et ipsi qui noverant eum, tamen ad inferos trahebantur. Ubi tunc totius orbis homines, ab India usque ad Britanniam, a rigida Septentrionis plaga, usque ad fervores Atlantici Oceani, tam innumerabiles populi, et tantarum gentium multitudines? Quam variae linguis, habitu tam vestis, et armis: [Aeneid. 8]. Piscium ritu ac locustarum, et velut muscae et culices conterebantur: absque notitia etenim Creatoris sui, omnis homo pecus est. Nunc vero passionem Christi, et resurrectionem eius, cunctarum gentium et voces et litterae sonant. Taceo de Hebraeis, Graecis, et Latinis, quas nationes fidei suae in Crucis titulo Dominus dedicavit. Immortalem animam et post dissolutionem corporis subsistentem, quod Pythagoras somniavit, Democritus non credidit, in consolationem damnationis suae Socrates disputavit in carcere, Indus, Persa, Gothus, Aegyptius philosophantur. [De Bessis videndus Strabo lib. 7. qui eos notat «maiorem Aemi montis partem tenere, propter latrocinia latrones appellari, et duram asperamque vitam agere.» Adde si placet Herodotum, Solinum, Ovidium, Plinium, pluresque alios. Quod autem pellitos dicit, praecipuos e Getis, aut Dacis populos designat; qui ferarum more pellibus obtegebantur. Porro omnium elegantissime utrorumque conversionem laudat S. Paulinus Poem. 17. Et sua Bessi nive duriores, Nunc oves facti. Tum paulo infra, Et Getae currunt, et uterque Dacus, Qui colit terrae medio, vel ille Divitis multo bove pilleatus Accola ripae.] Bessorum feritas, et pellitorum turba populorum, qui mortuorum quondam inferiis homines immolabant, stridorem suum in dulce Crucis fregerunt melos, et totius mundi una vox Christus est.5 Quid agimus, anima? quo nos vertimus? quid primum assumimus? quid tacemus? Excideruntne tibi praecepta Rhetorum? et occupata luctu, oppressa lacrymis, praepedita singultibus, dicendi ordinem non tenes? Ubi illud ab infantia studium litterarum, et [Vid. Ciceronem in Tuscul. 3. unde fere omnia haec illustrium virorum exempla Hieron. transtulit. Quaedam etiam apud Valerium Max. praecipue lib. 5. exstant, Aelianum l. 3. cap. 2.] Anaxagorae, ac Telamonis semper laudata sententia? Sciebam me genuisse mortalem. Legimus Crantorem, cuius volumen ad confovendum dolorem suum, secutus est Cicero [Lib. de Consolat. qui intercidit]; Platonis, Diogenis, Clitomachi, Carneadis, Posidonii ad sedandos luctus opuscula percurrimus, qui diversis aetatibus, diversorum luctum vel libris, vel epistulis minuere sunt conati, ut etiam si nostrum areret ingenium, de illorum posset fontibus irrigari. Proponunt innumerabiles viros, et maxime Periclem et Xenophontem Socraticum, quorum alter amissis duobus filiis, coronatus in concione disseruit: alter cum sacrificans filium [Duas voculas in bello ex Mss. et Victorii editione suffecimus. Vid. Aelianum lib. 3. cap. 3. de Xenophonte.] in bello audisset occisum, deposuisse coronam dicitur, et eamdem capiti reposuisse, postquam fortiter in acie dimicantem reperit concidisse. Quid memorem Romanos duces, quorum virtutibus quasi quibusdam stellis, Latinae micant historiae? Pulvillus Capitolium dedicans, mortuum, ut nuntiabatur, subito filium, se iussit absente sepeliri. L. Paulus septem diebus inter duorum exequias filiorum triumphans, urbem ingressus est. Praetermitto Maximos, Catones [Pro Gallos quaedam exemplaria Caios legunt, quod non improbo; Caii scilicet praenomen Gallo erat. Sed pro Marios sunt, Victorio teste, qui malint Martios, et Q. Martium Regem innui, qui cum in Consulatu unicum filium, eumque magnae spei iuvenem amisisset, eius mortem tam aequo animo tulit, ut statim ab eius rogo Senatum in curiam evocaret, quod Valerius Maximus tradit.], Gallos, Pisones, Brutos, Scaevolas, Metellos, Scauros, Marios, Crassos, Marcellos, atque Aufidios, quorum non minor in luctu quam in bellis virtus fuit, et quorum orbitates in [Intercidit germanus Ciceronis liber de Consolatione, quem ipse in Filiae suae morte composuit, ut testatur Tusculanar. quaest. lib. 5.] Consolationis libro Tullius explicavit, ne videar potius aliena quam nostra quaesisse. Quanquam et haec in sugillationem nostri breviter dicta sint, si non praestet fides quod exhibuit infidelitas.6 Igitur ad nostra veniamus. Non plangam cum Iacob et David filios in lege morientes; sed cum Christo in Evangelio recipiam resurgentes. IUDAEORUM LUCTUS, Christianorum gaudium est. 'Ad Vesperam demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia [Ps. 29. 6]. Nox praecessit, dies autem appropinquavit'[Rom. 13]. Unde et Moyses moriens plangitur [Deut. 34], Iesus absque funere et lacrymis in monte sepelitur. Quidquid de Scripturis super lamentatione dici potest, in eo libro quo Paulam Romae consolati sumus, breviter explicavimus. Nunc nobis per aliam semitam ad eumdem locum perveniendum est, ne videamur praetrita [al. praeterita] et abolita quondam calcare vestigia.7 Scimus quidem Nepotianum nostrum esse cum Christo, et Sanctorum mixtum choris, quod hic nobiscum eminus rimabatur in terris, et aestimatione quaerebat, ibi videntem cominus dicere: 'Sicut audivimus, sic et vidimus, in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri'[Ps. 47. 9]: sed desiderium absentiae eius ferre non possumus, non illius, sed nostram vicem dolentes. Quanto ille felicior, tanto amplius nos in dolore, quod tali caremus bono. Flebant et sorores Lazarum [Ioan. 11], quem resurrecturum noverant. Et ut veros hominis exprimeret affectus, ipse Salvator ploravit quem resuscitaturus erat [Ibidem]. Apostolus quoque eius qui dixit: 'Cupio dissolvi et esse cum Christo'[Philip. 1. 23]: et alibi: 'Mihi vivere Christus est, et morilucrum'[Ibid. v. 21], gratias agit, quod Epaphras [al. Epaphroditus] de mortis sibi vicinia redditus sit, ne haberet tristitiam super tristitiam [Philipp. 2], non incredulitatis metu, sed desiderio caritatis. Quanto magis tu et avunculus et Episcopus, hoc est, et in carne et in spiritu pater, doles abesse viscera tua, et quasi a te divulsa suspiras? Sed obsecro, ut modum adhibeas in dolore, memor illius sententiae: Ne quid nimis: obligatoque parumper vulnere, audias laudes eius, cuius semper virtute laetatus es; nec doleas, quod talem amiseris, sed gaudeas quod talem habueris. Et sicut hi qui in brevi tabella terrarum situs pingunt, ita in parvo isto volumine cernas adumbrata, non expressa signa virtutum: suscipiasque a nobis non vires, sed voluntatem.8 Haec praecepta sunt Rhetorum, ut maiores eius qui laudandus est, et eorum gesta altius repetantur, sicque ad ipsum per gradus sermo perveniat: quo videlicet avitis paternisque virtutibus illustrior fiat, et aut non degenerasse a bonis, aut mediocres ipse ornasse videatur. Ego CARNIS bona, quae semper et ipse contempsit, in animae laudibus non requiram: nec me iactabo de genere, id est, de [Alias alienigenis, quod et Gravio probatur magis] alienis bonis, cum et Abraham et Isaac sancti viri, Ismaelem, et Esau peccatores genuerint [Genes. 16. ][et 25]. Et e regione, Iephte in in catalogo iustorum, Apostoli voce numeratus, de meretrice sit natus [Hebr. 11, Iudic. 11]. 'Anima,' inquit, 'quae peccaverit, ipsa morietur'[Ezech. 18. 4]; ergo quae non peccaverit, ipsa vivet. Nec virtutes, nec vitia parentum liberis imputantur. Ab eo tempore censemur, ex quo in Christo renascimur. Paulus persecutor Ecclesiae, et mane lupus rapax, Beniamin [Genes. 49], ad vesperam [Ut in Graeco textu variant heic loci exemplaria, aliis δίδωσε, aliis διαδώσει praeferentibus, ita et apud Auctorem nostrum editi ac Mss. libri, alii dedit, alii quorum pars maior est, dividit, et cum Veronensi Ms. spolia pro escam legunt.] dedit escam, Ananiae ovi submittens caput [Act. 9]. Igitur et Nepotianus noster, quasi infantulus vagiens, et rudis puer, subito nobis, quasi de Iordane nascatur.9 Alius forsitan scriberet, quod ob salutem illius, Orientem, eremumque dimiseris; et me carissimum sodalem tuum, redeundi spe lactaveris, ut primum, si fieri posset, sororem cum parvulo viduam; deinde, si consilium illa respueret, saltem nepotem dulcissimum conservares. Hic est enim ille de quo tibi quondam vaticinatus sum: licet parvulus ex collo pendeat nepos. Referret, inquam, alius, quod in [Ex illis nempe erat, quos Agentes in rebus vocant Scriptores veteres, iisque Chlamydem, et lineam vestem, sive ut ait Libanius in Orat., contra Florentium χλαμύδας καὶ άναξυρίδας, cum Baltheo tribuunt. Vide epistolam ad Salvinam, ubi de Nebridio. Fortunatus Presbyter lib. 1 de Vita S. Martini cap. 1. Militis alba chlamys plus est quam purpura Regis. Hinc et Candidati milites vulgo audinnt a reliquis Scriptoribus. Corrippus Africanus lib. III. de laudibus Iustini Cumque Palatinis stans candida turba tribunis, etc. Claudian. Panegyr. in quartum Consulatum Honorii niveas cohortes vocat: Trebellius Pollio in Gallieno albatos milites.] palatii militia, sub chlamyde et candenti lino, corpus eius cilicio tritum sit: quod stans ante saeculi potestates, lurida ieiuniis ora portaverit: quod adhuc sub alterius indumentis, alteri militaverit: et ad hoc habuerit cingulum, ut viduis, pupillis [Victorius addit orphanis.], oppressis, miserisque subveniret. Mihi non placent dilationes istae imperfectae servitutis Dei. Et centurionem Cornelium, ut lego iustum, statim audio baptizatum [Act. 10].10 Verumtamen velut incunabula quaedam nascentis fidei comprobemus; ut qui sub alienis signis devotus miles fuit, donandus laurea sit, postquam suo regi coeperit militare. Baltheo posito habituque mutato, quidquid castrensis peculii fuit, in pauperes erogavit. Legerat enim: 'Qui vult perfectus esse, vendat omnia quae habet, et det pauperibus, et sequatur me'[Matth. 19]. Et iterum: 'Non potestis duobus dominis servire, Deo, et mamonae'[Matth. 6. 14]. Excepta vili tunica, et operimento pari, quo tecto tantum corpore, frigus excluderet, nihil sibi amplius reservavit. Cultus ipse, provinciae morem sequens, nec munditiis, nec sordibus notabilis erat. Cumque arderet quotidie, aut ad Egypti monasteria pergere, aut Mesopotamiae invisere choros; vel certe insularum Dalmatiae, quae Altino tantum freto distant, solitudines occupare: avunculum Pontificem deserere non audebat, tot in illo cernens exempla virtutum, domique habens unde disceret. In uno atque eodem et imitabatur Monachum, et Episcopum venerabatur. Non, ut plerisque accidere solet, assiduitas familiaritatem, familiaritas contemptum illius fecerat; sed ita eum colebat, quasi parentem, ita admirabatur, quasi quotidie novum cerneret. Quid multa? Fit Clericus, et per solitos gradus Presbyter ordinatur. Iesu bone, qui gemitus, qui eiulatus, quae cibi interdictio, quae fuga oculorum omnium? Tum primum et solum avunculo iratus est. Querebatur se ferre non posse, et iuvenilem aetatem incongruam Sacerdotio causabatur. Sed quanto plus repugnabat, tanto magis in se studia omnium concitabat, et MEREBATUR negando, quod esse nolebat, eoque dignior erat, quo se clamabat indignum. Vidimus [Quod nimirum Timotheus iunior Episcopus creatus sit: cui Nepotianum comparat. Vid. 1. Tim. 4, 12.] Timotheum nostri temporis, et canos in sapientia, electumque a Moyse Presbyterum, quem ipse sciret esse Presbyterum. Igitur Clericatum non honorem intelligens, sed onus, primam curam habuit, ut humilitate superaret invidiam, deinde ut nullam obscoeni in se rumoris fabulam daret; ut qui mordebantur ad aetatem eius, stuperent ad continentiam; subvenire pauperibus, visitare languentes, provocare hospitio, lenire blanditiis, gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus. Caecorum baculum, esurientium cibus, spes miserorum, solamen lugentium fuit. Ita in singulis virtutibus eminebat, quasi caeteras non haberet. Inter Presbyteros et coaequales, primus in opere, extremus in ordine. Quidquid boni fecerat, ad avunculum referebat. Si quid forte aliter evenerat quam putarat, illum nescire, se errasse dicebat. In publico Episcopum, domi patrem noverat: gravitatem morum, hilaritate frontis temperabat. Gaudium in risu, non cachinnum intelligeres. Virgines et viduas Christi honorare ut matres, hortari ut sorores, cum omni castitate. Iam vero postquam domum se contulerat, et relicto foris Clerico, duritiae se tradiderat Monachorum, creber in orationibus, vigilans in precando, lacrymas Deo non hominibus offerebat; ieiunia in aurigae modum pro lassitudine et viribus corporis moderabatur. Mensae avunculi intererat, et sic apposita quaeque libabat, ut et superstitionem fugeret, et continentiam servaret. Sermo eius per omne convivium de Scripturis aliquid proponere, libenter audire, respondere verecunde, recta suscipere, prava non acriter confutare, disputantem contra se magis docere, quam vincere. Et ingenuo pudore, qui ornabat aetatem, quid cuius esset, simpliciter confiteri; atque in hunc modum eruditionis gloriam declinando, eruditissimus habebatur. Illud, aiebat, Tertulliani, istud Cypriani: hoc Lactantii, illud Hilarii est. Sic Minutius Felix, ita Victorinus, in hunc modum est locutus Arnobius. Me quoque, quia pro sodalitate avunculi diligebat, interdum proferebat in medium. Lectioneque assidua, et meditatione diuturna, pectus suum bibliothecam fecerat Christi.11 Quoties ille transmarinis Epistulis deprecatus est, ut aliquid ad se scriberem? quoties nocturnum de Evangelio petitorem, et interpellatricem duri iudicis mihi viduam exhibuit? [Luc. 15. 5] Cumque ego silentio magis quam litteris denegarem, et pudore reticentis, pudorem suffunderem postulantis, avunculum mihi opposuit precatorem, qui et liberius pro alio peteret, et pro reverentia Sacerdotii facilius impetraret. Feci ergo quod voluit, et brevi libello, amicitias nostras aeternae memoriae consecravi. Quo suscepto, Croesi opes, et Darii divitias se vicisse iactabat. Illum oculis, illum manibus, illum sinu, illum ore tenebat. Cumque in stratu frequenter evolveret, saepe super pectus soporati, dulcis pagina decidebat. Si vero peregrinorum, si amicorum quispiam venerat, laetabatur nostro super se testimonio. Et quidquid minus in opusculo erat, distinctione moderata, et pronuntiationis varietate pensabat; ut in recitando illo, [Malim sibi pro ipse, quod a Veronensi cod. abest.] ipse vel placere quotidie, vel displicere videretur. Unde hic fervor, nisi ex amore Dei? unde legis Christi indefessa meditatio, nisi ex desiderio eius qui legem dedit? Alii nummum addant nummo, et marsupium suffocantes, matronarum opes venentur obsequiis: sint ditiores Monachi, quam fuerant saeculares: possideant opes sub Christo paupere, quas sub locuplete diabolo non habuerant: et suspiret eos Ecclesia divites, quos tenuit mundus ante mendicos. Nepotianus noster aurum calcans, schedulas consectatur. Sed sicut sui in carne contemptor est, et paupertate incedit ornatior; ita totum [Veteres editi Erasm. atque Victor. quibus nonnulli Mss. etiam suffragantur, animae legunt pro Ecclesiae; sed impressam lectionem Veronensis cum plerisque aliis codd. et quae subsequuntur Hieronymiani contextus maxime probant.] Ecclesiae investigat ornatum.12 Ad comparationem quidem superiorum, modica sunt quae dicturi sumus, sed et in parvis idem animus ostenditur. Ut enim Creatorem non in coelo tantum miramur, et terra, sole, oceano, elephantis, camelis, equis, bobus, pardis, ursis, leonibus; sed et in minutis quoque animalibus, formica, culice, muscis, vermiculis, et istiusmodi genere, quorum magis corpora scimus quam nomina, eamdemque in cunctis veneramur solertiam: ita mens Christo dedita, aeque et in maioribus, et in minoribus intenta est, sciens etiam pro otioso verbo reddendam esse rationem. Erat ergo sollicitus, si niteret altare, si parietes absque fuligine, si pavimenta tersa, si ianitor creber in porta, vela semper in ostiis, si sacrarium mundum, si vasa luculenta [al. lucentia): et in omnes caeremonias pia sollicitudo disposita, non minus, non maius negligebat officium. Ubicumque eum in Ecclesia quaereres, invenires. Nobilem virum [984] Qu. Fabium miratur Antiquitas, qui etiam Romanae scriptor historiae est; sed magis ex pictura quam ex litteris nomen invenit: et Beseleel nostrum plenum sapientia et spiritu Dei, Scriptura testatur. Hyram quoque filium mulieris Tyriae, quod alter tabernaculi, alter Templi supellectilem fabricati sint [Exod. 31][et 3. Reg. 5]. Quomodo enim laetae segetes, et uberes agri, interdum culmis, aristisque luxuriant [Ex Virgil Georg. 1]: ITA PRAECLARA ingenia, et mens plena virtutibus, in variarum artium redundat elegantiam. Unde et apud Graecos [Hippias Eleus, quem post Platonem in Hippia minore laudat Cicero 3. de Oratore, Lucianus, aliique.] Philosophus ille laudatur, qui omne quo uteretur usque ad pallium et annulum, manu sua factum gloriatus est. Hoc idem possumus et de isto dicere, qui bisilicas Ecclesiae, et [Sacella martyribus dedicata, quae etiam, Martyria dicebantur, et Martyrum concilia. Hinc sermones occurrunt apud veteres in dedicatione concilii Martyrum; et in Romano quoque Mortyrolog. concilia Martyrum hoc sensu invenies.] Martyrum Conciliabula, diversis floribus, et arborum comis, vitiumque pampinis adumbrarit: ut quidquid placebat in Ecclesia, tam dispositione, quam visu, Presbyteri laborem et studium testaretur.13 Macte virtute, cuius talia principia, qualis finis erit? O miserabilis humana conditio, et sine Christo vanum omne quod vivimus! Quid te subtrahis? quid tergiversaris, oratio: quasi enim mortem illius differre possimus, et vitam facere longiorem, sic timemus ad ultimum pervenire. 'Omnis caro foenum, et omnis gloria eius quasi flos foeni'[Isai. 40. 6]. Ubi nunc decora illa facies, ubi totius corporis dignitas, quo veluti pulchro indumento, pulchritudo animae vestiebatur? Marcescebat, proh dolor, flante austro lilium, et purpura violae in pallorem sensim migrabat. Cumque febribus aestuaret, et venarum fontes hauriret calor, lasso anhelitu tristem avunculum consolabatur. Laetus erat vultus, et universis circa plorantibus, solus ipse ridebat. Proiicere pallium, manus extendere, videre quod alii non videbant, et quasi in occursum se erigens, salutare venientes: intelligeres illum non emori, sed emigrare, et mutare amicos, non relinquere. Volvuntur per ora lacrymae, et obfirmato animo, non queo dolorem dissimulare quem patior. Quis crederet in tali illum tempore nostrae necessitudinis recordari, et luctante anima, studiorum scire dulcedinem? Apprehensa avunculi manu, hanc, inquit [Certo hinc colligas ab iis usque temporibus peculiari veste usos sacerdotes, dum sacris operarentur; sive illa munditie tantum, sive etiam forma a quotidiana distingueretur.], tunicam, qua utebar in ministerio Christi, mitte dilectissimo mihi, aetate patri, fratri collegio, et quidquid a te nepoti debebatur affectus, in illum transfer, quem mecum pariter diligebas. Atque in talia verba defecit, avunculi manum, mei recordatione contrectans.14 Scio, quod nolueris amorem in te civium sic probare, et affectum patriae magis quaesisse in prosperis. Sed huiuscemodi officium in bonis iuncundius est, in malis gratius. Tota hunc civitas, tota planxit Italia. Corpus terra suscepit, anima Christo reddita est. Tu nepotem quaerebas, Ecclesia Sacerdotem. Praecessit te successor tuus. Quod tu eras, ille post te iudicio omnium merebatur. Atque ita ex una domo duplex Pontificatus egressa est dignitas, dum in altero gratulatio est, quod tenuerit: in altero moeror, quod raptus sit, ne teneret. Platonis [In Phaedone] sententia est, Omnem sapientium vitam, meditationem esse mortis. Laudant hoc Philosophi, et in coelum usque ferunt. Sed multo fortius Apostolus: Quotidie, inquit, morior per gloriam vestram [1. Cor. 15. 31]. Aliud est enim conari, aliud agere: aliud vivere moriturum, aliud mori victurum. Ille moriturus est ex gloria; iste moritur semper ad gloriam. Debemus igitur et nos animo praemeditari, quod aliquando futuri sumus: et quod velimus, nolimus, abesse longius non potest. Nam si nongentos vitae excederemus annos, ut ante Diluvium vivebat humanum genus, et Mathusalem nobis tempora donarentur: tamen nihil esset praeterita longitudo, quae esse desiisset. Etenim inter eum qui decem vixit annos, et illum qui mille, postquam idem vitae finis advenerit, et irrecusabilis mortis necessitas, transactum omne tantumdem est: nisi quod senex magis onustus peccatorum fasce proficiscitur. Optima quaeque dies miseris mortalibus aevi Prima fugit, subeunt morbi, tritisque senectus, Et labor, et durae rapit inclementia mortis. [Virgil. lib. 3. Georg.] Naevius Poeta: Pati, inquit, necesse est multa mortalem mala. Unde et Niobem, quia multum fleverit, in lapidem [In petram quidem mutatam Niobem finxit antiquitas, non autem, quod noverim, et in diversas bestias. Ipse Hieron. ad Oceanum, Niobem, inquit, putares, quae nimio fletu in lapidem versa est. Omnino igitur heic aliquid deest, supplendumque videtur, et alios in diversas bestias commutatos, etc. aut verba illa et diversas bestias delenda sunt.] et diversas bestias commutatam finxit Antiquitas. Et Hesiodus natales hominum plangens, gaudet in funere: prudenterque Ennius [Ennii duos hosce versus veteri lectioni reddimus, notandumque Plebes pro plebs dictum more antiquo, ut trabes pro trabs in minori numero.]. Plebes, ait, in hoc Regei antestat loco: licet Lacrymare plebei, Regei honeste non licet. Ut Regi, sic Episcopo [Haec verba imo minus Episcopo quam Regi, Veronense exemplar non habet. Martianaeus contrario sensu legit, «imo minus regi quam episcopo,» et falsi acriter impressam lectionem accusat; sed falli eum ex toto contextu liquet, hancque esse Hieronymi mentem, quod minus Episcopo liceat indolere quam Regi.], imo minus Episcopo quam Regi. Ille enim nolentibus praeest, hic volentibus: ille terrore subiicit [Praeferimus veterum exemplarium magno numero auctoritatem, ea etiam de causa quod concinnior antithesis verborum subiicit et dominatur, meliorque sensus visus sit. Antea erat servituti donatur.], hic servitute dominatur: ille corpora custodit ad mortem, hic animas servat ad vitam. In te oculi omnium diriguntur, domus tua, et conversatio, quasi in specula constituta, magistra est publicae disciplinae. Quidquid feceris, id sibi omnes faciendum putant. Cave ne committas, quod aut qui reprehendere volunt, digne lacerasse videantur: aut qui imitari, [Mallet quis conantur, id est mutata interpunctione, aut qui imitari conantur, delinquere.] cogantur delinquere. Vince quantum potes, imo etiam plus quam potes, mollitiem animi tui, et ubertim fluentes lacrymas reprime, ne grandis pietas in nepotem, apud incredulas mentes desperatio putetur in Deum. Desiderandus est tibi quasi absens, non quasi mortuus: ut illum exspectare, non amisisse videaris.15 Verum quid ago, medens dolori quem iam reor, et tempore et ratione sedatum, ac non potius replico tibi vicinas Regum miserias, et nostri temporis calamitates, ut non tam plangendus sit, qui hac luce [al. vice] caruerit, quam gratulandum ei, qui de tantis malis evaserit? Constantius Arianae fautor haereseos, dum contra inimicum paratur, et concitus fertur ad pugnam, in [Hoc nomine Mopsi viculo Mopsuestia Ciliciae mediterraneae civitas vulgo a doctis accipitur. Ego vero Mopsucrenas intelligi velim, civitatem sub Tauri montis radicibus positam, ubi Constantius obiit, ut testatur Ammian. Marcellinus l. 31. c. 15. et Chronic. Alexandrin. aliique. Hostem vero, quem dicit, Iulianum intellige, qui acclamatus in Galliis Imperator Constantinopolim contendebat, ut imperium arriperet.] Mopsi viculo moriens, magno dolore hosti reliquit imperium. Iulianus proditor animae suae, et Christiani iugulator exercitus, Christum sensit in Media, quem primum in Gallia denegarat; dumque Romanos propagare vult fines, perdidit propagatos. Iovianus [al. Iovinianus] gustatis tantum regalibus bonis, foetore prunarum suffocatus interiit: ostendens omnibus, quid sit humana potentia [Confer epistolam ad praesidium de Cereo Paschali quae Hieronymo nostro tribuitur: certe ex eo sumpta est. «Nuper, inquit, Imperator Valentinianus cum adversus Sarmatas, Quadosque propter Illyrii vastationem in consistorio saevius infremeret, et totius gentis excidium rigidus minaretur, sanguine erumpente, discrepuit. Quid loquar de fratre eius, quem contra regale fastigium Thraciae ignis absorbuit. Necdum annus completus est, quo Principem Gratianum, prodente exercitu suo, ante foeda captivitas, dehinc miserabilior oppressit interitus.» Vide rursum Ammian. Marcell. l. 30. c. 6. cui adde Socratem l. 4. c. 26. et ex eo Sozomenum l. 6. cap. 36. Tum Victorem in Epitome, qui paulo aliter expirasse Valentinianum tradit, cui assentitur Zosimus lib. 4. et vetus Auctor apud Suidam in λείας.]. Valentinianus vastato genitali solo, et inultam patriam derelinquens, vomitu sanguinis extinctus est. Huius germanus Valens Gothico bello victus in Thracia, eumdem locum et mortis habuit, et sepulcri. Gratianus ab exercitu suo proditus, et obviis ab urbibus non receptus, ludibrio hosti fuit, cruentaeque manus vestigia parietes tui, Lugdune, testantur. [Erat enim vero annorum viginti quinque, aut etiam 26. quorum sexdecim Imperator exegerat. Sed aetatis computandae Pythagoricum morem sequitur. Puer. 20. annos implet. etc. Vid. Diog. Laert. lib. 8.] Adolescens Valentinianus et pene puer, post fugam, post exilia, post recuperatum multo sanguine imperium, haud procul ab urbe fraternae mortis conscia, necatus est: et cadaver exanime suspendio infamatum. Quid loquar [Procopius a Valente capite damnatus; quemadmodum etiam Maximus et Eugenius a Theodosii militibus capite minuti sunt.] de Procopio, Maximo, Eugenio, qui utique dum rerum potirentur, terrori gentibus erant? Omnes capti steterunt ante ora victorum, et (quod potentissimis quondam miserrimum est) prius ignominia servitutis, quam hostili mucrone confossi sunt.16 Dicat aliquis: Regum talis conditio est, feriuntque summos Fulgura montes [Hor. l. 2. Od. X]. Ad privatas veniam dignitates, nec de his loquar qui biennium excedunt; atque, ut caeteros praetermittam, sufficit nobis trium nuper Consularium diversos exitus scribere. Abundantius egens [Abundantium non Pityunte, sed Sidone in Phaenicia, et Timasium Oassi in Aegypto exulasse alii tradunt. Conciliantur ex Asterio Amaseno Homilia in festum Kalendarum an. 398. unde cognoscitur, exilii locum Abundantio fuisse mutatum, quem tum temporis in Colchide exulare dicit, cum antea Sidone fuisset.] Pityunte exulat. Ruffini caput pilo Constantinopolim gestatum est, et abscissa manus dextra ad dedecus insatiabilis avaritiae, ostiatim stipem mendicavit. Timasius praecipitatus repente de altissimo dignitatis gradu, evasisse se putat, quod Assae vivit inglorius. Non calamitates miserorum, sed fragilem humanae conditionis narro statum. Horret animus temporum nostrorum ruinas persequi. Viginti et eo amplius anni sunt, quod inter Constantinopolim, et alpes Iulias, quotidie Romanus sanguis effunditur. Scythiam, Thraciam, Macedoniam, Dardaniam, Daciam, [Peccant hucusque editi, qui Thessalonicam pro Thessalia obtrudunt. Illa Macedoniae civitas est, heic vero Hier. Provincias tantum enumerat. Emendavimus ope codicis Veronensis, qui praeterea Achaiae nomen omittit.] Thessaliam, Achaiam, Epiros, Dalmatiam, cunctasque Pannonias Gothus, Sarmata, Quadus, Alanus, Hunni, Wandali, Marcomanni vastant, trahunt, rapiunt. Quot matronae, quot virgines Dei, et ingenua nobiliaque corpora, his belluis fuere ludibrio? Capti Episcopi, interfecti Presbyteri, et diversorum officia Clericorum. Subversae Ecclesiae, ad altaria Christi stabulati equi, Martyrum effossae reliquiae: ubique Luctus, ubique gemitus [pavor], et plurima mortis imago [Ex Virg. Aeneid. 2]. Romanus orbis ruit, et tamen cervix nostra erecta non flectitur. Quid putas nunc animi habere Corinthios, Athenienses, Lacedaemonios, Arcadas, cunctamque Graeciam, quibus imperant Barbari? Et certe paucas urbes nominavi, in quibus olim fuere regna non modica. Immunis ab his malis videbatur Oriens, et tantum nuntiis consternatus. Ecce tibi anno praeterito ex ultimis Caucasi rupibus immissi in nos [Hunnos intellige, quos, ut suae rebellioni prodessent, Ruffinus in Imperii provincias immisit. Caeterum alludit ad Abacuc 9. ubi de Chaldaeis dictum iuxta LXX. Velociores erant lupis Arabiae.], non iam Arabiae, sed Septentrionis lupi, tantas brevi provincias percurrerunt. Quot monasteria capta? quantae fluviorum aquae humano cruore mutatae sunt? Obsessa Antiochia, et urbes reliquae, quas Halis. Cydnus, Orontes, Euphratesque praeterfluunt. Tracti greges captivorum: Arabia, Phoenice, Palaestina, Aegyptus timore captivae. 'Non mihi si linguae centum sint, oraque centum, Ferrea vox, . . . . . . . . . . . 'Omnia poenarum percurrere nomina possim' [Virgil. 6. Aeneid.] Neque enim historiam proposui scribere, sed nostras breviter flere miserias. Alioquin ad haec merito explicanda, et Thucydides, et Sallustius muti sint [al. sunt].17 Felix Nepotianus, qui haec non videt: felix qui ista non audit. Nos miseri, qui aut patimur, aut patientes fratres nostros tanta perspicimus; et tamen vivere volumus, eosque qui his carent, flendos potius quam beatos putamus. OLIM OFFENSUM sentimus, nec placamus Deum. Nostris peccatis Barbari fortes sunt. Nostris vitiis Romanus superatur exercitus: et quasi non haec sufficerent cladibus, plus pene bella civilia, quam hostilis mucro consumpsit. Miseri Israelitae, ad quorum comparationem Nabuchodonosor servus Dei scribitur [al. dicitur][Ierem. 25. 9]. Infelices nos, qui tantum displicemus Deo, ut per rabiem Barbarorum, illius in nos ira desaeviat. Ezechias egit poenitentiam, et centum octoginta quinque millia Assyriorum ab uno Angelo, una nocte deleta sunt [4. Reg. 19. 25]. Iosaphat laudes Domini concinebat, et Dominus pro laudante superabat [2. Paralip. 26. 21]. Moyses contra Amalec, non gladio, sed oratione pugnavit [Exod. 17. 11]. Si ERIGI volumus, prosternamur. Proh pudor, et stolida usque ad incredulitatem mens: Romanus exercitus, victor orbis et dominus, ab his vincitur, hos pavet, horum terretur aspectu [Hunnos iterum respicit, quos, ut tradit Ammianus Marcell. lib. 31. cap. 2. «calcei formulis nullis aptati vetant incedere gressibus liberis,» unde ἄποδες et ἀκροσφαλεῖς dicuntur ab antiquo Scriptore apud Suidam, et ἄνευ ἵππων οὐ ραδίως ἄν Οὕννος τῆν γῆν πατήσειεν. «;Neque absque iumento Hunnus facile ambulaverit:» optime adeo Hier. ingredi non valentes, et si terram tetigissent, actum de se arbitrantes dixit, quippe qui pedibus hostem insequentem haud possent effugere. Alterum de terrifico eorum aspectu testatur Iornand. de Rebus Geticis, «Quos bello forsitan minime superabant. vultus sui terrore nimium pavorem ingerentes, fugabant.»], qui ingredi non valent, qui si terram tetigerint, se mortuos arbitrantur. Et non intelligimus Prophetarum voces: 'Fugient mille uno persequente? [Isai. 30. 17] Nec amputamus causas morbi, ut morbus pariter auferatur: statimque cernamus sagittas pilis, tiaras galeis, caballos equis cedere.18 Excessimus consolandi modum, et dum unius mortem flere prohibemus, totius orbis mortuos planximus. Xerses ille rex potentissimus, qui subvertit montes; maria constravit, cum de sublimi loco infinitam hominum multitudinem, et innumerabilem vidisset exercitum, flesse dicitur, quod post centum annos nullus eorum, quos tunc cernebat, superfuturus esset. O si possemus in talem ascendere speculam, de qua universam terram sub nostris pedibus cerneremus; iam tibi ostenderem totius orbis ruinas, gentes gentibus, et regnis regna collisa; alios torqueri, alios necari, alios absorberi [al. obrui] fluctibus, alios ad servitutem trahi: hic nuptias, ibi planctum: illos nasci, istos mori: alios affluere divitiis [al. delictis], alios mendicare: et non Xerxis tantum exercitum, sed totius mundi homines, qui nunc vivunt, in brevi spatio defuturos. Vincitur sermo rei magnitudine, et minus est omne quod dicimus.19 Redeamus igitur ad nos, et quasi e coelo descendentes, paulisper nostra videamus. Sentisne, obsecro te, quando infans, quando puer, quando iuvenis, quando robustae aetatis, quando senex factus sis? Quotidie morimur, quotidie commutamur, et tamen aeternos nos esse credimus. Hoc ipsum quod dicto, quod scribitur, quod relego, quod emendo, de vita mea tollitur. Quot puncta notarii, tot meorum damna sunt temporum. Scribimus atque rescribimus, transeunt mare epistulae, et findente sulcum [al. solum, f. salum] carina, per singulos fluctus aetatis nostrae momenta minuuntur. Solum habemus lucri, quod Christi nobis amore sociamur. 'Caritas patiens est, benigna est: caritas non zelatur, non agit perperam, non inflatur, omnia sustinet, omnia credit, omnia sperat, omnia patitur: Caritas nunquam excidit.' Haec semper vivit in pectore; ob hanc Nepotianus noster absens, praesens est, et per tanta terrarum spatia divisos, utraque complectitur manu. Habemus mutuae obsidem caritatis. Iungamur spiritu, stringamur affectu, et fortitudinem mentis, quam beatus Papa Chromatius ostendit in dormitione germani [Eusebii fratris sui], nos imitemur in filio. Illum nostra pagella decantet, illum cunctae [al. nostrae] litterae sonent. Quem corpore non valemus, recordatione teneamus. Et cum quo loqui non possumus, de eo loqui nunquam desinamus.
Hieronymus HOME

bsb4610.282

Hieronymus, Epistulae, 3, 59. AD MARCELLAM. <<<     >>> 61. AD VIGILANTIUM.
monumenta.ch > Hieronymus > 60