monumenta.ch > Hieronymus > 59
Hieronymus, Epistulae, 3, 58. AD PAULINUM . <<< >>> 60. AD HELIODORUM. Epitaphium Nepotiani.
Hieronymus, Epistulae, 3, 59. AD MARCELLAM.
1 Magnis nos provocas Quaestionibus; et torpens otio ingenium, dum interrogas, doces. Prima tua sciscitatio fuit, quae sint illa, 'quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Deus his qui diligunt eum' . Et quomodo rursus idem Apostolus inferat: 'Nobis autem revelavit Deus per spiritum suum' [Ibid. v. 10]. Et si revelatum est Apostolo, intelligere debeamus, quomodo et aliis revelaverit. Ad quae brevis responsio est, non debere nos quaerere, quid sit illud, quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Si enim ignoratur, quomodo sciri potest? Quod promittitur in futuro, non cernitur in praesenti. 'Spes enim quae videtur, non est spes' , sed iam certa possessio; quomodo si velit quispiam dicere: ostende mihi quod invisibile est: loquere quod audiri non potest: expone quod cogitatio non comprehendit humana. Ergo hoc sensu Apostolus dixisse credendus est, quod carnalibus oculis, et aure carnali, et cogitatione mortali non possint spiritualia comprehendi. 'Etsi enim noveramus quondam Iesum secundum carnem, sed nunc iam non novimus eum' . Et in Ioannis Epistula scribitur: 'Carissimi, nunc filii Dei sumus, et necdum manifestum est quod futuri sumus. Scimus enim quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est' . Quodque revelatum sibi et Sanctis per spiritum esse testatur, non statim sequitur, ut ipse aliis revelaverit. Alioqui audivit et in paradiso verba ineffabilia, quae aliis narrare non poterat : aut si narravit, nequaquam ineffabilia sunt.2 Secunda Quaestio fuit, in qua dicis legisse te per ransitum in Opusculis meis, quod agni qui stant a dextris, et haedi qui stant a sinistris , Christiani sint atque gentiles: et non potius boni et mali. Non memini me hoc aliquando dixisse, et si dixissem, non essem in errore pertinax. Quantum autem dictanti subito occurrit, in secundo volumine contra Iovinianum super hoc capitulo disputasse me novi, et non solum super hoc, sed et de eo quod in eamdem quaestionem cadit, ubi pisces mali a bonis piscibus separabuntur . Quod ergo ibi plene dictum est, nunc omittendum videtur.3 Tertio interrogaveras, quod dicit Apostolus in adventu Domini Salvatoris, rapi quosdam viventes obviam in nubibus, ita ut non praeveniantur ab his, qui in Christo dormierunt : visque nosse, utrum sic occurrant in corporibus et [al. ut] non ante moriantur; cum et Dominus noster mortuus sit, et Enoch atque Elias secundum Apocalypsim Ioannis morituri esse dicantur : ne scilicet ullus sit qui non gustaverit mortem . Hoc ex ipsius loci continentia sciri potest, quod sancti qui in adventu Salvatoris fuerint deprehensi in corpore, in iisdem corporibus occurrant ei: ita tamen ut inglorium et corruptivum et mortale, gloria et incorruptione et immortalitate mutetur ; ut qualia corpora mortuorum surrectura sint, ut talem substantiam etiam vivorum corpora transformentur. Unde dicit in alio loco Apostolus: 'Propter quod nolumus exspoliari, sed supervestiri; ut absorbeatur mortale hoc a vita' , ne scilicet corpus ab anima deseratur; sed anima habitante in corpore, fiat inclytum quod ante inglorium fuit. De Enoch autem et Elia, quos venturos Apocalypsis refert et esse morituros , non est istius temporis disputatio, cum omnis ille liber aut spiritualiter intelligendus sit, ut nos existimamus, aut si carnalem inerpretationem sequimur, Iudaicis fabulis acquiescendum sit, ut rursum aedificetur Ierusalem, et hostiae offerantur in Templo; et spirituali cultu imminuto, carnales obtineant caeremoniae.4 Quartum est quod quaesisti, quomodo in Ioannis Evangelio post resurrectionem dicatur ad Mariam Magdalenam: 'Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum' . Et rursum in Matthaeo scriptum sit, quod ad vestigia Salvatoris mulieres corruerint ; cum utique non sit idipsum tangere post resurrectionem pedes eius, et non tangere. Maria Magdalena ipsa est, a qua septem daemonia expulerat ; ut ubi abundaverat peccatum, superabundaret gratia ; quae quia Dominum hortulanum putabat, et quasi cum homine loquebatur, et quaerebat viventem cum mortuis, recte audivit, 'Noli me tangere' . Et est sensus: Non mereris meis haerere vestigiis, nec adorare quasi Dominum, nec eius tenere pedes, quem non existimas surrexisse. Tibi enim necdum ascendi ad Patrem meum. Caeterae vero mulieres, quae pedes tangunt, Dominum confitentur, et merentur eius haerere vestigiis, quem ad Patrem ascendisse confidunt. Quanquam etiamsi eadem mulier diversis in Evangeliis et tenuisse pedes, et non tenuisse referatur, facilis solutio sit, cum potuerit corrigi primum quasi incredula, et postea non repelli, quasi ea quae errorem confessione mutaverat, quod et de latronibus intelligi potest, cum alius Evangelista utrumque blasphemasse, alius narret alterum esse confessum [et Marc. 15].5 Extrema schedula continebat, utrum post resurrectionem, quadraginta diebus Dominus cum discipulus conversatus sit ; et nunquam [fort. nunquid] alibi fuerit? an latenter ad coelum ascenderit, atque descenderit, et nihilominus Apostolis suam praesentiam non negarit? Si Dominum Dei Filium consideres, de quo sermo est, et illum esse qui loquitur: 'Nonne coelum et terram ego repleo, dicit Dominus' , et de quo alius Propheta testatur: 'Coelum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum meorum' ; et rursum alibi: 'Qui tenet coelum palmo et terram pugillo' [Ibid. 40. 12], de quo David canit: 'Quo ibo a spiritu tuo; et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu ibi es; si descendero ad infernum, ades: Et si habitavero in extremis maris; etenim ibi manus tua deducet me, et continebit me dextera tua' , profecto non ambiges, etiam ante resurrectionem sic in Dominico corpore habitasse Deum verbum, ut et in Patre esset, et coeli circulum clauderet, atque in omnibus [al. hominibus] infusus esset et circumfusus, id est, ut cuncta penetraret interior, et contineret exterior. Stultum est igitur illius potentiam unius corpusculi parvitate finire [al. finiri], quem non capit coelum: et tamen qui ubique erat, etiam in Filio hominis totus erat. Divina quippe natura, et Dei sermo in partes secari non potest, nec locis dividi: sed cum ubique sit, totus ubique est. Erat igitur uno eodemque tempore et cum Apostolis quadraginta diebus, et cum Angelis, et in Patre, et in extremis maris finibus erat; in omnibus locis versabatur: cum Thoma in India, cum Petro Romae, cum Paulo in Illyrico, cum Tito in Creta, cum Andrea in Achaia, cum singulis Apostolis et Apostolicis viris, in singulis cunctisque regionibus. Quod autem dicitur quosdam deserere, vel non deserere, non naturae illius terminus ponitur; sed eorum merita describuntur, apud quos esse, vel non esse dignatur [al. dedignatur].
Hieronymus HOME
bsb4610.282
Hieronymus, Epistulae, 3, 58. AD PAULINUM . <<< >>> 60. AD HELIODORUM. Epitaphium Nepotiani.
monumenta.ch > Hieronymus > 59