monumenta.ch > Hieronymus > 55
Hieronymus, Epistulae, 3, 54. AD FURIAM. <<<     >>> 56 AUGUSTINI AD HIERONYMUM.

Hieronymus, Epistulae, 3, 55[Al. 147. Scripta circ. eumdem annum 394.]. AD AMANDUM.

1 [Amando Presbytero, qui sibi proposuerat per litteras tres quaestiones, simulque de cuiusdam Sororis statu consuluerat, ad singula respondet.]
Domino vere sancto et suscipiendo fratri [Hic est ille Amandus Burdigalae Presbyter, et postea Episcopus, ad quem plures S. Paulinus epistolas dedit. Inter Sanctos refertur in Rom. Martyrolog. 14. Kal. Iulii. Sed aliam ad Amandum epistolam, eamque de tribus aliis quaestionibus memorat Cassiodorus Instit. l. 1. cuius nullum superest vestigium, nec apud alios veteres, aut recentiores est mentio. Vide praefationem.] AMANDO Presbytero HIERONYMUS. Brevis Epistula longas explanare non valet quaestiones, et in arctum multa concludens, stringere verbis, quod sensibus dilatatum est. Interrogas, quid significet illud in Evangelio iuxta Matthaeum: 'Nolite solliciti esse de crastino; sufficit enim diei malitia sua'[Matth. 6. 34]. Crastinum, in Scripturis sanctis, futurum tempus significat: sicut et Iacob in Genesi loquitur: 'Exaudiet me cras iustitia mea'[Gen. 30. 33]. Et ubi altare exstruitur a duabus tribubus Ruben et Gad, et dimidia tribu Manasse, a cuncto Israele ad eas legatio mittitur, cum Phinees Pontifici respondissent, idcirco se altare fecisse, ne cras filiis suis colendi Deum possessio denegaretur [Iosue 22. 24]. Et multa istiusmodi in veteri reperies Instrumento. Qui ergo de futuris nos cogitare prohibuit, concessit de praesentibus, propter humanae vitae fragilitatem. Quod autem adiicit, 'sufficit diei malitia sua'[Matth. 6. 34], hoc modo intellige: Sufficit nobis de praesentibus huius saeculi cogitare angustiis. Quid necesse est sensum ad incerta et futura extendere, quae aut consequi non possumus, aut forsitan cito inventa perdamus? Κακία enim quam [Sic veteres editi ac Mss. Martianaeus tamen Latina. Vetustiis. Vatic. exemplar. 355. quae Latinis vertit: leg. vertitur.] Latinus vertit in malitiam, apud Graecos duo significat, et malitiam, et afflictionem, quam κακώσιν Graeci dicunt, et hic magis pro malitia, transferri debuit afflictio. Quod si contentiose [al. contentione.] quis ducitur, nolens κακίαν afflictionem sonare et angustias, sed malitiam, illo sensu explanandum est, quo mundus in maligno, hoc est in malo positus sit; et in Dominica Oratione dicimus: Liberas nos a malo [Matth. 6. 3]: ut sufficiat nobis contra malitiam huius saeculi praesens habere certamen.2 In secundo quaesisti loco de beati Apostoli Pauli prima ad Corinthios Epistula, in qua loquitur: 'Omne peccatum quod fecerit homo, extra corpus est. Qui autem fornicatur in corpus suum peccat [1. Cor. 6. 18]. Legamus ergo paulo superius, et sic ad haec verba veniamus, ne de extremis partibus, et ut ita dicam, cauda capituli totam sententiam nosse cupiamus. Corpus, inquit, non fornicationi, sed Domino, et Dominus corpori. Deus autem qui Dominum suscitavit, et nos cum illo suscitabit per virtutem suam. Nescitis quia corpora vestra membra Christi sunt? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit. An nescitis, quia qui coniungit se meretrici, unum corpus est? Erunt enim, inquit, duo in carnem unam'[Ibid. 13. et seqq.]'Qui autem coniungit se Domino, unus spiritus est. Fugite fornicationem. Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est. Qui autem fornicatur, in corpus suum peccat'[Gen. 2. 24][et Marc. 10. 8], et reliqua. Sanctus Apostolus contra luxuriam disputans, et in superioribus dicens: 'Escae ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et illas destruet'[1. Cor. 6. 13], consequenter venit ad fornicationem. Etenim luxuria mater libidinis est, ventremque distentum cibo, et vini potionibus irrigatum, voluptas genitalium sequitur; atque ut alibi dictum est, pro membrorum ordine, ordo vitiorum est. Omne itaque peccatum, verbi gratia furtum, homicidium, rapina, periurium, et caetera his similia, post factum poenitudinem habent: et licet invitet lucrum, tamen mordet conscientia. Voluptas sola ac libido etiam in ipso tempore poenitendi, praeteritos stimulos patitur, et titillationem carnis, et incentiva peccati: ut per haec, quae corrigi cupimus, cogitantes, rursum sit materia delinquendi. Aliter: Caetera peccata forinsecus sunt. Quidquid enim egerimus, in alios agimus: fornicatio non solum conscientiam fornicantis, sed et corpus maculat, ac secundum sententiam Domini, qua ait: 'Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carnem unam [Marc. 10. 7][. 8], etiam ipse cum meretrice unum corpus efficitur; et peccat in corpus suum, dum templum Christi facit corpus esse meretricis. Dicamus et aliter, ne ullam Graecorum sententiam praeterire videamur. Aliud est peccare per corpus, aliud in corpore. Furtum, homicidium, et caetera absque fornicatione peccata, manu administramus extrinsecus: fornicatio sola intrinsecus in corpore nostro exercetur a nobis, non per corpus in alios: et per, praepositio ministerium habet: in, autem in se passionem. [Ex eiusdem Vatic. lectione, sed qui ita disserunt aiunt quod secundum, etc. verior fortasse sensus constabit. Paulo infra sui commixtione pro sua, etc.] Sunt qui ita edisserant, quod secundum Scripturam uxor viri corpus sit, et quicumque fuerit fornicatus, peccet in corpus suum, hoc est in uxorem, dum eam sua fornicatione commaculat, et facit eam non peccantem, sua commixtione peccare.3 [Editi omnes ante Martianaeum libri tertiam hoc loco quaestionem obtrudunt, cui proxime quae hic subsequuntur de muliere, quae alterum virum accepit, serie immutata, in fine subiiciunt. Et revera concinnior ille ordo videri possit, sed cum nullius quod viderimus, aut sciamus Ms. exemplaris auctoritate nitatur, ab eorum fide recedere nobis non licet. Forte etiam haec iunxerit ipse Hieronymus, quod ad ipsam quam modo edisserit quaestionem, respectum nescio quem habeant. Interim Vatic. indicata legit pro indita.] Reperi iunctam Epistulae et Commonitoriolo [al. Commentariolo] tuo brevem chartulam, in qua haec indita ferebantur: Quaerendum ab eo, id est a me, utrum mulier relicto viro adultero, et sodomita, et alio per vim accepto, possit absque poenitentia communicare Ecclesiae, vivente adhuc eo quem prius reliquerat. Quod legens, illius versiculi recordatus sum: 'Ad excusandas excusationes in peccatis'[Ps. 140]. Omnes enim homines vitiis nostris favemus; et quod propria facimus voluntate, ad naturae referimus necessitatem. Quomodo si dicat adolescens: vim patior corporis, me ad libidinem ardor impellit, ipsa organa membrorum genitalium, et compositio corporis, femineos quaerit amplexus. Et rursum si homicida, in egestate, inquit, eram, indigebam cibo, tegmen corporis non habebam; ideo alienum sanguinem fudi, ne ipse fame et frigore morerer. Responde itaque sorori, quae a nobis super suo statu quaerit, non nostram, sed Apostoli sententiam. 'An ignoratis, fratres, scientibus enim Legem loquor, quoniam lex dominatur homini, quanto tempore vivit? Mulier enim quae sub viro est, vivente viro, astricta est Legi. Quod si mortuus fuerit vir eius, liberata est a lege viri. Ergo vivente viro, adultera erit, si duxerit alterum virum'[Rom. 7. 1. et seqq.]. Et in alio loco: 'Mulier alligata est, quanto tempore vivit vir eius. Si autem dormierit vir eius, liberata est: cui vult nubat, tantum in Domino'[1. Cor. 7, 39]. Omnes igitur causationes Apostolus amputans, apertissime definivit, vivente viro adulteram esse mulierem, si alteri nupserit. Nolo mihi proferas raptoris violentiam, matris persuasionem, patris auctoritatem, propinquorum catervam, [Vatic. aliter servorum insidias, parentum damna, etc. Vetus editio utraque voce retenta, atque contemptu parentum, damna.] servorum insidias atque contemptum, damna rei familiaris. Quamdiu vivit vir, ficet adulter sit, licet sodomita, licet flagitiis omnibus coopertus, et ab uxore propter haec scelera derelictus, maritus eius reputatur, cui alterum virum accipere non licet. Nec Apostolus haec propria auctoritate decernit, sed Christo in se loquente, Christi verba secutus est, qui ait in Evangelio: 'Qui dimittit uxorem suam, excepta causa fornicationis, facit eam moechari: et qui dimissam acceperit, adulter est.'[Matth. 5. 32]. Animadverte quid dicat: 'Qui dimissam acceperit, adulter est:' sive ipsa dimiserit virum, sive a viro dimissa sit, adulter est qui eam acceperit. Unde et Apostoli gravem coniugii sarcinam intelligentes: 'Si ita est, inquiunt, non expedit homini uxorem accipere.' Ad quos Dominus: 'Qui potest, inquit, capere, capiat'[Matth. 19. 10][. et 12]. Statimque sub exemplo trium eunuchorum, virginitatis infert beatitudinem, quae nulla carnis lege tenetur.4 Neque satis animadvertere potui, quid sit quod dicere voluit, alio viro per vim accepto. Quid est, per vim accepto? Congregata videlicet multitudine, nolentem rapuit: [Idem Vatic., et virum postea non raptorem rapta dimisit. Legat, etc.] et quare postea raptorem rapta non dimisit? Legat libros Moysi, et inveniet desponsatam viro, si in civitate fuerit oppressa, et non clamaverit, puniri quasi adulteram [Deut. 22]. Si autem in agro oppressa sit, innoxiam esse a scelere; et violentum legibus subiacere. Ergo et ista soror, quae, ut dicit, vim passa est, ut alteri iungeretur, si vult corpus Christi accipere, et non adultera reputari, agat poenitentiam: ita duntaxat, ut secundo viro, qui non appellatur vir, sed adulter, a tempore poenitentiae non copuletur. Quod si ei durum videtur, et semel dilectum non potest derelinquere, nec praeferre Dominum voluptati, audiat Apostolum conclamantem: 'Non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum. Non potestis mensae Domini communicare, et mensae daemoniorum'[1. Cor. 10. 20]. Et in alio loco: 'Quae communicatio luci ac tenebris? Qui consensus Christo, et Belial?'[2. Cor. 6. 14][. 15.] Rem novam loquor, imo non novam, sed veterem, quae veteris Testamenti auctoritate firmatur. Si reliquerit secundum virum, et reconciliari voluerit priori, non potest. Scriptum est enim in Deuteronomio: 'Si acceperit homo uxorem, et habuerit eam: et non invenerit gratiam in conspectu eius propter aliquam foeditatem, scribet libellum repudii, et [Quidam Ms. et dabit ei, et dimittet, vitiose tamen ut puto.] dabit in manus eius; et dimittet eam de domo sua. Cumque egressa alterum maritum duxerit; et ille quoque oderit eam, dederitque ei libellum repudii, et dimiserit de domo sua, vel certe mortuus fuerit, non poterit prior maritus recipere eam in uxorem: quia polluta est, et abominabilis facta est coram Domino. Ne peccare facias terram tuam, quam Dominus Deus tuus tradidit tibi possidendam'[Deut. 24. 1. et seqq.]. Unde obsecro te, ut consoleris eam, imo provoces ad salutem. Putridae carnes ferro indigent et cauterio: nec est medicinae culpa, sed vulneris, cum clementi crudelitate non parcit medicus, ut parcat, saevit, ut misereatur.5 [Hinc alteram epistolam incipiunt Mss. veteres libri Vaticanus, Nonantulanus, aliique, hac praeposita epigraphe ex minio, «Epistolaris sermo ad quem supra. Vel eiusdem Epistolaris responsio, unde supra. Propositio fuit de eadem Apostoli,» etc. Vel «Propositio tua fuit.»] Tertia, id est, extrema propositio tua fuit de eadem Apostoli Epistula, ubi de resurrectione disputans, venit ad eum locum, in quo scriptum est: 'Oportet enim eum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis. Novissime autem inimica destruetur mors. Omnia enim subiecta sunt sub pedibus eius'[1. Cor. 15. 25][. 26]. Cum autem dixerit, quia omnia subiecta sunt ei, haud dubium quin praeter eum qui subiecit ei omnia. Cum vero subiecta ei fuerint omnia, tunc et ipse Filius subiicietur ei, qui sibi subiecit omnia; 'ut sit Deus omnia in omnibus.' Et miror te hoc a me quaerere voluisse, cum sanctus Hilarius Pictaviensis Episcopus, undecimum librum contra Arianos hac quaestione et solutione compleverit. Tamen pauca saltem dicamus. Omne in hoc scandalum est, quare Filius Patri subiectus esse dicatur. Quid est turpius sive inferius, Patri subiici (quod saepe pietatis est, ut in Psalmo scribitur: 'Nonne Deo subiecta erit anima mea?'[Ps. 61. 1] an crucifigi, et maledictum crucis fieri? 'Maledictus enim omnis qui pendet in ligno'[Deut. 21. 23]. Qui ergo pro nobis maledictum factus est, ut nos de maledictione liberaret, miraris si pro nobis subiectus sit, ut nos Patri faciat esse subiectos dicens in Evangelio: 'Nemo vadit ad Patrem, nisi per me'[Ioan. 14. 6]: Et 'Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me'[Ib. 12. 32]. Christus in his qui fideles sunt, subiectus est Patri: quia omnes credentes, imo omne hominum genus, corporis ipsius membra reputantur. In his autem qui increduli sunt, id est, Iudaeis et Ethnicis et Haereticis, insubiectus esse dicitur, quia pars membrorum eius non est subiecta fidei. In fine autem mundi cum omnia membra regnantem viderint Christum, id est, corpus suum, etiam ipsa subiicientur Christo, id est, corpori suo, ut omne Christi corpus subiiciatur Deo, et Patri; 'ut sit Deus omnia in omnibus.' Non ait: 'ut sit Pater omnia in omnibus;' sed 'ut sit Deus:' quod proprium nomen est Trinitatis, et tam ad Patrem, quam ad Filium et Spiritum Sanctum referri potest, ut humanitas subiiciatur divinitati. Humanitatem hoc loco dicimus, non mansuetudinem et clementiam, quam Graeci φιλανθρωπίαν vocant, sed omne hominum genus. Porro quod ait, 'ut sit Deus omnia in omnibus,' hoc sensu accipiendum est: Dominus atque Salvator noster nunc omnia non est in omnibus, sed pars in singulis. Verbi gratia, in Salomone sapientia, in David bonitas, in Iob patientia, in Daniele cognitio futurorum, in Petro fides, in Phinees et Paulo zelus, in Ioanne virginitas, in caeteris caetera. Cum autem rerum omnium finis advenerit, tunc omnia in omnibus erit, ut singuli Sanctorum omnes virtutes habeant, ut sit Christus totus in cunctis.
Hieronymus HOME

bsb4610.282

Hieronymus, Epistulae, 3, 54. AD FURIAM. <<<     >>> 56 AUGUSTINI AD HIERONYMUM.
monumenta.ch > Hieronymus > 55