monumenta.ch > Hieronymus > 53
Hieronymus, Epistulae, 3, 52. AD NEPOTIANUM. <<< >>> 54. AD FURIAM.
Hieronymus, Epistulae, 3, 53. AD PAULINUM. [De studio Scripturarum]
1 Frater Ambrosius tua mihi munuscula perferens, detulit et suavissimas litteras, quae a principio amicitiarum, fidem iam probatae fidei et veteris amicitiae praeferebant. Vera enim illa necessitudo est, et Christi glutino copulata, quam non utilitas rei familiaris, non praesentia tantum corporum, non subdola et palpans adulatio; sed Dei timor et divinarum Scripturarum studia conciliant. Legimus in veteribus historiis, quosdam lustrasse provincias, novos adisse populos, maria transisse, ut eos quos ex libris noverant, coram quoque viderent. Sic Pythagoras Memphiticos vates; sic Plato Aegyptum et Architam Tarentinum, eamque oram Italiae, quae quondam magna Graecia dicebatur, laboriosissime peragravit; ut qui Athenis magister erat et potens, cuiusque doctrinam Academiae gymnasia personabant, fieret peregrinus atque discipulus, MALENS ALIENA verecunde discere, quam sua impudenter ingerere. Denique cum litteras quasi toto fugientes orbe persequitur, captus a piratis et venundatus, etiam tyranno crudelissimo (Dionysio Siciliae) paruit, captivus, vinctus, et servus; tamen quia Philosophus, maior emente se fuit. Ad T. Livium lacteo eloquentiae fonte manantem, de ultimis Hispaniae (a Gadibus,) Galliarumque finibus quosdam venisse nobiles legimus; et quos ad contemplationem sui Roma non traxerat, unius hominis fama perduxit. Habuit illa aetas inauditum omnibus saeculis celebrandumque miraculum, ut urbem tantam ingressi, aliud extra urbem quaererent. Apollonius (sive ille Magus, ut vulgus loquitur, sive Philosophus, ut Pythagorici tradunt) intravit Persas, pertransivit Caucasum, Albanos, Scythas, Massagetas, opulentissima Indiae regna penetravit: et ad extremum latissimo Physon amne (Gange) transmisso, pervenit ad Brachmanas; ut Hiarcam in throno sedentem aureo et de Tantali fonte potantem, inter paucos discipulos, de natura, de motibus, ac siderum cursu audiret docentem: inde per Elamitas, Babylonios, Chaldaeos, Medos, Assyrios, Parthos, Syros, Phoenices, Arabes, Palaestinos, reversus Alexandriam, perrexit Aethiopiam, ut Gymnosophistas, et Tamosissimam Solis mensam videret in sabulo. Invenit ille vir ubique quod disceret: et semper proficiens, semper se melior fieret. Scripsit super hoc plenissime octo voluminibus Philostratus.2 Quid loquar de saeculi hominibus? cum Apostolus Paulus vas electionis et magister gentium, qui de conscientia tanti in se hospitis loquebatur. An experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christus? post Damascum Arabiamque lustratam, ascenderit Ierosolymam, ut videret Petrum, et manserit apud eum diebus quindecim. Hoc enim mysterio hebdomadis et ogdoadis, futurus Gentium praedicator instruendus erat. Rursumque post annos quatuordecim, assumpto Barnaba et Tito exposuerit Apostolis Evangelium, ne forte in vacuum curreret, aut cucurrisset. Habet nescio quid latentis energiae viva vox; et in aures discipuli de auctoris ore transfusa fortius sonat. Unde et Eschynes, cum Rhodi exularet; et legeretur illa Demosthenis Oratio, quam adversus eum habuerat, mirantibus cunctis atque laudantibus, suspirans ait : Quid si ipsam audissetis bestiam, sua verba resonantem?3 Haec non dico, quod sit in me aliquid tale, quod vel possis, vel velis discere: sed quod ardor tuus ac discendi studium, etiam absque nobis per se probari debeat. Ingenium docile, et sine doctore laudabile est. Non quid invenias, sed quid quaeras, consideramus. Mollis cera et ad formandum facilis, etiam si artificis et plastae cessent manus , tamen τῇ δυνάμει totum est, quidquid esse potest. Paulus Apostolus ad pedes Gamalielis legem Moysi et Prophetas didicisse se gloriatur, ut armatus spiritualibus telis, postea diceret confidenter: 'Arma militiae nostrae, non carnalia sunt, sed potentia Dei, ad destructionem munitionum: Concilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei; et captivantes [al. captivantem] omnem intellectum, ad obediendum Christo: et parati subiugare cunctam inobedientiam' [4. Cor. 10. 4. 5]. Ad Timotheum scribit, ab infantia sacris litteris eruditum; et hortatur ad studium lectionis, ne negligat gratiam, quae data sit ei per impositionem manus Presbyterii. Tito praecipit, ut inter caeteras virtutes Episcopi, quem brevi sermone depinxit, scientiam quoque eligat [al. intelligat] Scripturarum: 'Obtinentem, inquit, eum qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem; ut potens sit exhortari in doctrina sana, et contradicentes revincere' [Tim. 1. 9]. Sancta quippe rusticitas solum sibi prodest: et quantum aedificat ex vitae merito Ecclesiam Christi, tantum nocet, si destruentibus non resistat. Aggaeus Propheta, imo per Aggaeum Dominus, interroga, ait, Sacerdotes Legem . In tantum Sacerdotis officium est, interrogatum respondere de Lege. Et in Deuteronomio legimus: Interroga patrem, tuum, et annuntiabit tibi; seniores tuos, et dicent tibi . In Psalmo quoque centesimo decimo octavo. Cantabiles mihi erant iustificationes tuae, in loco peregrinationis meae [v. 54]. Et in descriptione iusti viri, cum eum David arbori vitae, quae est in paradiso, compararet, inter caeteras virtutes et hoc intulit: In lege Domini voluntas eius: et in lege eius meditabitur die ac nocte . Daniel in fine sacratissimae Visionis iustos, ait, fulgere sicut stellas; et intelligentes, hoc est doctos, quasi firmamentum. Vides quantum inter se distent, iusta rusticitas, et docta iustitia? Alii stellis, alii coelo comparantur. Quanquam iuxta Hebraicam Veritatem, utrumque de eruditis possit intelligi: ita enim apud eos legimus: 'Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates' . Cur dicitur Paulus Apostolus vas electionis? Nempe quia legis et sanctarum Scripturarum armarium est. Pharisaei stupent ad doctrinam Domini; et mirantur in Petro et Ioanne quomodo legem sciant, cum litteras non didicerint. Quidquid enim aliis exercitatio et quotidiana in Lege meditatio tribuere solet, illis Spiritus Sanctus suggerebat: et erant, iuxta quod scriptum est, θεοδίδακτοι. Duodecim annos Salvator impleverat, et in Templo senes de quaestionibus legis interrogans, magis docet, dum prudenter interrogat.4 Nisi forte rusticum Petrum, rusticum dicimus Ioannem; quorum uterque dicere poterat: 'Etsi imperitus sermone, non tamen scientia' . Ioannes rusticus, piscator, indoctus? Et unde illa vox obsecro, 'In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum?' Λόγος enim Graece multa significat; nam et verbum est, et ratio, et supputatio, et causa uniuscuiusque rei, per quam sunt singula quae subsistunt. Quae universa recte intelligimus in Christo. Hoc doctus Plato nescivit: hoc Demosthenes eloquens ignoravit. 'Perdam, inquit, sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo' . Vera sapientia perdet falsam sapientiam: et quanquam stultitia praedicationis in Cruce sit, tamen Paulus 'Sapientiam loquitur inter perfectos. Sapientiam autem non saeculi huius, nec principum saeculi istius, qui destruuntur: sed loquitur Dei sapientiam in mysterio absconditam, quam praedestinavit Deus ante saecula' . Dei sapientia Christus est. 'Christus enim Dei virtus, et Dei sapientia' [Ibid. 24]. Haec sapientia in mysterio abscondita est: de qua et noni Psalmi titulus praenotatur, 'pro occultis filii:' in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi: et qui in mysterio absconditus erat, praedestinatus est ante saecula. Praedestinatus autem, et praefiguratus, in Lege et Prophetis. Unde et Prophetae appellabantur Videntes: quia videbant eum, quem caeteri non videbant. 'Abraham vidit diem eius: et laetatus est' . Aperiebantur coeli Ezechieli; qui populo peccatori erant. 'Revela, inquit David, oculos meos: et considerabo mirabilia de lege tua' . Lex enim spiritualis est, et revelatione opus est, ut intelligatur, ac revelata facie Dei gloriam contemplemur.5 Liber in Apocalypsi septem sigillis signatus ostenditur : quem si dederis homini scienti litteras, ut legat, respondebit tibi: Non possum, signatus est enim. Quanti hodie putant se nosse litteras, et tenent signatum librum; nec aperire possunt, nisi ille reseraverit 'qui habet clavem David: qui aperit, et nemo claudit, claudit et nemo aperit?' [Ibid. 3. 7.] In Actis Apostolorum sanctus eunuchus, imo vir (sic enim eum Scriptura cognominat), cum legeret Isaiam, interrogatus a Philippo: 'Putasne intelligis quae legis?' respondit, 'Quomodo possum, nisi aliquis me docuerit?' Ego, ut de me interim loquar, nec sanctior sum hoc eunucho, nec studiosior; qui de Aethiopia, id est, de extremis mundi finibus venit ad Templum, reliquit aulam regiam: et tantus amator Legis, divinaeque scientiae fuit, ut etiam in vehiculo sacras litteras legeret: et tamen cum librum teneret, et verba Domini cogitatione conciperet, lingua volveret, labiis personaret, ignorabat eum, quem in libro nesciens venerabatur. Venit Philippus, ostendit ei Iesum, qui clausus latebat in littera. O mira doctoris virtus! Eadem hora credit eunuchus, baptizatur, fidelis et sanctus est; ac de discipulo magister: plus in deserto fonte Ecclesiae, quam in aurato synagogae Templo reperit.6 Haec a me perstricta sunt breviter (neque enim Epistularis angustia evagari longius patiebatur) ut intelligeres te in Scripturis sanctis, sine praevio et monstrante semitam, non posse ingredi. Taceo de Grammaticis, Rhetoribus, Philosophis, Geometris, Dialecticis, Musicis, Astronomis, Astrologis, Medicis, quorum scientia mortalibus vel utilissima est, et in tres partes scinditur, τό δὸγμα, τὴν μέθοδον, τὴν ἐμπειριαν. Ad minores artes veniam, et quae non tam λογω, quam manu administrantur. Agricolae, caementarii, fabri, metallorum, lignorumve caesores, lanarii quoque et fullones, et caeteri qui variam supellectilem et vilia opuscula fabricantur, absque doctore non possunt esse quod cupiunt. 'Quod Medicorum est,' Promittunt Medici, tractant fabrilia fabri. [Horat. Epist. lib. 1. Epist. 1]7 Sola Scripturarum ars est, quam sibi omnes passim vindicant. Scribimus indocti, doctique poemata passim. [Ibid.]. Hanc garrula anus, hanc delirus senex, hanc sophista verbosus, hanc universi praesumunt, lacerant, docent, antequam discant. Alii adducto supercilio, grandia verba trutinantes, inter mulierculas de sacris litteris philosophantur. Alii discunt, proh pudor, a feminis, quod viros doceant: et ne parum hoc sit, quadam facilitate verborum, imo audacia edisserunt aliis, quod ipsi non intelligunt. Taceo de mei similibus, qui si forte ad Scripturas sanctas, post saeculares litteras venerint; et sermone composito aurem populi mulserint, quidquid dixerint, hoc legem Dei putant: nec scire dignantur, quid Prophetae, quid Apostoli senserint; sed ad sensum suum incongrua aptant testimonia; quasi grande sit, et non vitiosissimum docendi genus, depravare sententias, et ad voluntatem suam Scripturam trahere repugnantem. Quasi non legerimus, Homerocentonas, et Virgiliocentonas: ac non sic etiam Maronem sine Christo possimus dicere Christianum, qui scripserit: Iam redit et virgo, redeunt Saturnia regna. Iam nova progenies coelo demittitur alto. [Virgil. Eclog. 4] Et patrem loquentem ad filium, Nate, meae vires, mea magna potentia solus. Et post verba Salvatoris in cruce. Talia perstabat memorans, fixusque manebat. Puerilia sunt haec, et circulatorum ludo similia, docere quod ignores: imo, ut cum stomacho loquar, ne hoc quidem scire quod nescias.8 Videlicet manifestissima est Genesis, in qua de natura mundi, de exordio generis humani, de divisione terrae, de confusione linguarum, et descensione usque ad Aegyptum, gentis scribitur Hebraeorum. Patet Exodus cum decem plagis, cum decalogo, cum mysticis divinisque praeceptis In promptu est Leviticus liber, in quo singula sacrificia, imo singulae pene syllabae, et vestes Aaron, et totus ordo Leviticus, spirant coelestia sacramenta. Numeri vero, nonne totius arithmeticae, et Prophetiae Balaam, et quadraginta duarum per eremum mansionum mysteria continent? Deuteronomium quoque secunda lex, et Evangelicae legis praefiguratio, nonne sic ea habet quae priora sunt, ut tamen nova sint omnia de veteribus? Hucusque Pentateuchus: quibus quinque verbis , loqui se velle Apostolus in Ecclesia gloriatur. Iob exemplar patientiae, quae non mysteria suo sermone complectitur? Prosa incipit, versu labitur, pedestri sermone finitur: omnesque leges dialecticae, propositione, assumptione, confirmatione, conclusione determinat. Singula in eo verba plena sunt sensibus. Et, ut de caeteris sileam, resurrectionem corporum sic prophetat; ut nullus de ea vel manifestius, vel cautius scripserit: 'Scio, inquit, quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra resurrecturus sum: et rursum circumdabor pelle mea; et in carne mea videbo Deum. Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius. Reposita est haec spes mea in sinu meo' [. 26]. Veniam ad Iesum Nave, qui typus Domini non solum in gestis, sed etiam in nomine, transiit Iordanem, hostium regna subvertit, divisit terram victori populo, et per singulas urbes, viculos, montes, flumina, torrentes, atque confinia, Ecclesiae, coelestisque Ierusalem spiritualia regna describit. In Iudicum libro quot principes populi, tot figurae sunt. Ruth Moabitis. Isaiae explet vaticinium, dicentis: 'Emitte agnum, Domine, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion' . Samuel in Heli mortuo, et in occiso [al. occisione], Saul, veterem legem abolitam monstrat. Porro in Sadoc atque David, novi Sacerdotii, novique Imperii sacramenta testatur. Malachim, id est, Regum tertius, et quartus liber a Salomone usque ad Iechoniam: et ab Ieroboam filio Nabath, usque ad Osee, qui ductus est in Assyrios, regnum Iuda et regnum describit Israel. Si historiam respicias, verba simplicia sunt: si in litteris sensum latentem inspexeris, Ecclesiae paucitas, et Haereticorum contra Ecclesiam bella narrantur. Duodecim Prophetae in unius voluminis angustias coarctati, multo aliud quam sonant in littera, praefigurant. Osee crebro nominat Ephraim. Samariam, Ioseph, Iezrael, et uxorem fornicariam, et fornicationis filios, et adulteram cubiculo clausam mariti, multo tempore sedere viduam, et sub veste lugubri, viri ad se reditum praestolari. Ioel filius Phathuel, describit terram duodecim tribuum, heruca, brucho, locusta, rubigine vastante corruptam: et post eversionem prioris populi, effusum iri Spiritum Sanctum super servos Dei, et ancillas, id est, super centum viginti credentium nomina, qui effundendus erat in coenaculo Sion: qui centum viginti, ab uno usque ad quindecim paulatim et per incrementa surgentes, quindecim graduum numerum efficiunt, qui in Psalterio mystice continentur. Amos pastor et rusticus, et 'ruborum mora distringens,' paucis verbis explicari non potest. Quis enim digne exprimat tria, aut quatuor scelera Damasci, Gazae, et Tyri, et Idumeae, et filiorum Ammon, et Moab, et in septimo octavoque gradu, Iudae et Israel? Hic loquitur ad vaccas pingues, quae sunt in monte Samariae, et ruituram domum maiorem minoremque testatur. Ipse cernit fictorem locustae; et stantem Dominum super murum litum vel adamantinum, et uncinum pomorum, attrahentem supplicia peccatoribus, et famem in terram: non famem panis, nec sitim aquae, sed audiendi verbum Dei. Abdias qui interpretatur 'servus Dei' [al. Domini], pertonat contra Edom sanguineum, terrenumque hominem. Fratris quoque Iacob semper aemulum hasta percutit spirituali. Ionas 'columba' pulcherrima, naufragio suo passionem Domini praefigurans, mundum ad poenitentiam revocat: et sub nomine Ninive, salutem gentibus nuntiat. Michaeas de Morasthi, 'cohaeres' Christi, vastationem annuntiat filiae latronis, et obsidionem ponit contra eam: quia maxillam percusserit iudicis Israel. Nahum 'consolator' orbis, increpat civitatem sanguinum, et post eversionem illius loquitur: 'Ecce super montes pedes evangelizantis et annuntiantis pacem' . Abacuc 'luctator' fortis et rigidus, stat super custodiam suam, et figit gradum super munitionem, ut Christum in cruce contempletur, et dicat: 'Operuit coelos gloria eius, et laudis eius plena est terra. Splendor eius, ut lux erit: cornua in manibus eius, ibi abscondita est fortitudo eius' . Sophonias 'speculator' et arcanorum Domini cognitor, audit clamorem a porta piscium, et eiulatum a secunda, et contritionem a collibus. Indicit quoque ululatum habitatoribus pilae: quia conticuit omnis populus Chanaam: disperierunt universi, qui involuti erant argento. Aggaeus 'festivus' et laetus, qui seminavit in lacrymis, ut in gaudio meteret, destructum Templum reaedificat, Dominumque Patrem inducit loquentem: 'Adhuc unum modicum, et ego commovebo coelum et terram, et mare, et aridam, et movebo omnes gentes: et veniet desideratus cunctis gentibus' [. 8]. Zacharias 'memor Domini sui,' multiplex in Prophetia, Iesum vestibus sordidis indutum, et lapidem oculorum septem, candelabrumque aureum cum totidem lucernis, quot oculis, duas quoque olivas a sinistris lampadis cernit et dextris: ut post equos, rufos, nigros et albos, et varios, et dissipatas quadrigas ex Ephraim, et equum de Ierusalem, pauperem regem vaticinetur et praedicet, sedentem super pullum filium asinae subiugalis. Malachias aperte, et in fine omnium Prophetarum, de abiectione Israel et vocatione gentium: 'Non est mihi, ait, voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra. Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus: et in omni loco sacrificatur, et offertur nomini meo oblatio munda' . Isaiam, Ieremiam, Ezechielem, et Danielem quis possit vel intelligere, vel exponere? Quorum primus non Prophetiam mihi videtur texere, sed Evangelium. Secundus virgam nuceam [Vulg. vigilantem] et ollam succensam a facie Aquilonis, et pardum spoliatum suis coloribus; et quadruplex diversis metris nectit alphabetum [Lamentationes]. Tertius principia et finem tantis habet obscuritatibus involuta, ut apud Hebraeos istae partes cum exordio Geneseos ante annos triginta non legantur. Quartus vero qui et extremus inter quatuor Prophetas, temporum conscius, et totius mundi φιλοΐστωρ, lapidem praecisum de monte sine manibus, et regna omnia subvertentem, claro sermone pronuntiat. David, Simonides noster, Pindarus et Alcaeus, Flaccus quoque, Catullus et Serenus, Christum lyra personat, et in decachordo psalterio ab inferis suscitat resurgentem. Salomon, pacificus, et amabilis Domini, mores corrigit, naturam docet, Ecclesiam iungit et Christum, sanctarumque nuptiarum dulce canit epithalamium. Esther in Ecclesiae typo populum liberat de periculo, et interfecto Aman, qui interpretatur 'iniquitas,' partes convivii et diem celebrem mittit in posteros. Paralipomenon liber, id est, Instrumenti veteris ἑπιτομὴ tantus ac talis est, ut absque illo si quis scientiam Scripturarum sibi voluerit arrogare, seipsum irrideat. Per singula quippe nomina, iuncturasque verborum, et praetermissae in Regum libris tanguntur historiae, et innumerabiles explicantur Evangelii quaestiones. Ezras et Neemias, 'adiutor' videlicet et 'consolator a Domino,' in unum volumen coarctantur: instaurant Templum, muros extruunt civitatis: omnisque illa turba populi redeuntis in patriam, et descriptio Sacerdotum, Levitarum, Israelis, proselytorum ac per singulas familias murorum ac turrium opera divisa, aliud in cortice praeferunt, aliud retinent in medulla.9 Cernis me Scripturarum amore raptum excessisse modum Epistulae, et tamen non implesse quod volui. Audivimus tantum quid nosse, quid cupere debeamus, ut et nos quoque possimus dicere: 'Concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni tempore' . Caeterum Socraticum illud impletur in nobis; Hoc tantum scio, quod nescio. Tangam et novum breviter Testamentum. Matthaeus, Marcus, Lucas, et Ioannes, quadriga Domini, et verum Cherubim, quod interpretatur 'scientiae multitudo, per totum corpus oculati sunt, scintillae emicant, discurrunt fulgura, pedes habent rectos et in sublime tendentes, terga pennata et ubique volitantia. Tenent se mutuo, sibique perplexi sunt, et quasi rota in rota volvuntur, et pergunt quocumque eos flatus Sancti Spiritus perduxerit. Paulus Apostolus ad septem Ecclesias scribit (octava enim ad Hebraeos a plerisque extra numerum ponitur.)' Timotheum instruit ac Titum, Philemonem pro fugitivo famulo (Onesimo) deprecatur. Super quo tacere melius puto, quam pauca scribere. Actus Apostolorum nudam quidem sonare videntur historiam, et nascentis Ecclesiae infantiam texere: sed si noverimus scriptorem eorum Lucam esse medicum, cuius 'Laus est in Evangelio,' animadvertemus pariter omnia verba illius, animae languentis esse medicinam. Iacobus, Petrus, Ioannes, Iudas Apostoli, septem Epistulas ediderunt tam mysticas quam succinctas, et breves pariter et longas: breves in verbis, longas in sententiis, ut rarus sit qui non in earum lectione caecutiat [al. concutiatur]. Apocalypsis Ioannis tot habet sacramenta, quot verba. Parum dixi pro merito voluminis. Laus omnis inferior est: in verbis singulis multiplices latent intelligentiae.10 Oro te, frater carissime, inter haec vivere, ista meditari, nihil aliud nosse, nihil quaerere, nonne tibi videtur iam hic in terris regni coelestis habitaculum? Nolo offendaris in Scripturis sanctis simplicitate, et quasi vilitate verborum, quae vel vitio interpretum, vel de industria sic prolata sunt, ut rusticam concionem [al. contentionem] facilius instruerent: et in una eademque sententia, aliter doctus, aliter audiret indoctus. Non sum tam petulans et hebes, ut haec me nosse pollicear, et eorum fructus in terra capere, quorum radices in coelo fixae sunt; sed velle fateor: sedenti me praefero, magistrum renuens, comitem spondeo. Petenti datur, pulsanti aperitur: quaerens invenit. Discamus in terris, quorum nobis scientia perseveret in coelo.11 Obviis te manibus excipiam, et, ut inepte aliquid, ac de Hermagorae tumiditate effutiam, quidquid quaesieris, tecum scire conabor. Habes hic amantissimum tui fratrem Eusebium, qui litterarum tuarum mihi gratiam duplicavit, referens honestatem morum tuorum, contemptum saeculi, fidem amicitiae, amorem Christi. Nam prudentiam et eloquii venustatem, etiam absque illo, ipsa Epistula praeferebat. Festina, quaeso te, et haerentis in salo naviculae funem magis praecide, quam solve. Nemo renuntiaturus saeculo bene potest vendere, quae contempsit ut venderet. Quidquid in sumptus de tuo tuleris, pro lucro computa. Antiquum dictum est: Avaro tam deest quod habet, quam quod non habet. 'Credenti totus mundus divitiarum est. Infidelis autem etiam obolo indiget.' Sic vivamus tanquam nihil habentes, et omnia possidentes. VICTUS et vestitus, divitiae Christianorum sunt. Si habes in potestate rem tuam, vende: si non habes, proiice. Tollenti tunicam, et pallium relinquendum est. Scilicet nisi tu semper recrastinans, et diem de die trahens, caute et pedetentim tuas possessiunculas vendideris, non habet Christus unde alat pauperes suos. Totum Deo dedit, qui seipsum obtulit. Apostoli navem tantum et retia reliquerunt. Vidua duo aera misit ad gazophylacium, et praefertur Croesi divitiis. FACILE contemnit omnia, qui se semper cogitat esse moriturum.
Hieronymus HOME
bsb4610.282
Hieronymus, Epistulae, 3, 52. AD NEPOTIANUM. <<< >>> 54. AD FURIAM.
monumenta.ch > Hieronymus > 53