monumenta.ch > Hieronymus > 52
Hieronymus, Epistulae, 3, 51 S. EPIPHANII AD IOANNEM Episcopum Ierosolymorum A Hieronymo Latine reddita. <<< >>> 53. AD PAULINUM.
Hieronymus, Epistulae, 3, 52. AD NEPOTIANUM. [De Vita Clericorum et Monachorum.]
1 Petis a me, Nepotiane carissime, litteris transmarinis, et crebro petis, ut tibi brevi volumine digeram praecepta vivendi, et qua ratione is, qui saeculi militia derelicta, vel Monachus coeperit esse, vel Clericus, rectum Christi tramitem teneat, ne ad diversa vitiorum diverticula rapiatur. Dum essem adolescens, imo pene puer, et primos impetus lascivientis aetatis eremi duritia refrenarem, scripsi ad avunculum tuum sanctum Heliodorum exhortatoriam Epistulam, plenam lacrymis quaerimoniisque, et quae deserti sodalis monstraret affectum. Sed in illo opere pro aetate tunc lusimus, et calentibus adhuc Rhetorum studiis atque doctrinis, quaedam scholastico flore depinximus. Nunc iam cano capite, et arata rugis fronte, et ad instar bovum pendentibus a mento palearibus, Frigidus obsistit circum praecordia sanguis [Virgil. Georg. lib. 2] Unde et in alio loco idem Poeta canit: Omnia fert aetas, animum quoque. Et post modicum: Nun coblita mihi tot carmina, vox quoque Moerin Iam fugit ipsa. [In Bucol. Eclog. 8]2 Quod ne de Gentili tantum litteratura proferre videamur, divinorum voluminum sacramenta cognosce. David annos natus septuaginta, bellicosus quondam vir, senectute frigescente, non poterat calefieri. Quaeritur itaque puella de universis finibus Israel Abisag Sunamitis, quae cum rege dormiret, et senile corpus calefaceret . Nonne tibi videtur, si occidentem sequaris litteram, vel figmentum esse de mimo, vel Atellanarum ludicra? Frigidus senex obvolvitur vestimentis, et nisi complexu adolescentulae non tepescit. Vivebat adhuc Bethsabee, supererat Abigail, et reliquae uxores eius, et concubinae, quas Scriptura commemorat. Omnes quasi frigidae repudiantur, et in unius tantum adolescentulae grandaevus calescit amplexibus. Abraham multo David senior fuit, et tamen vivente Sara, aliam non quaesivit uxorem. Isaac duplices David annos habuit; et cum Rebecca iam vetula nunquam friguit. Taceo de prioribus ante Diluvium viris, qui post annos nongentos, non dico senilibus, sed pene iam cariosis artubus, nequaquam puellares quaesiere amplexus. Certe Moyses dux Israelitici populi, centum et viginti annos habebat, et Sephoram non mutavit .3 Quae est igitur ista Sunamitis uxor et virgo, tam fervens, ut frigidum calefaceret, tam sancta, ut calentem ad libidinem non provocaret? Exponat sapientissimus Salomon patris sui delicias, et pacificus bellatoris viri narret amplexus. 'Posside sapientiam, posside intelligentiam. Ne obliviscaris, et ne declinaveris a verbis oris mei. Neque derelinquas illam et apprehendet te: ama illam, et servabit te. Principium sapientiae, posside sapientiam, et in omni possessione tua posside intelligentiam: circumda illam, et exaltabit te: honora illam, et amplexabitur te; ut det capiti tuo coronam gratiarum. Corona quoque deliciarum protegat te' . Omnes pene virtutes corporis mutantur in senibus, et crescente sola sapientia, decrescunt caetera: ieiunia, vigiliae, et eleemosynae, chameuniae, huc illucque discursus, peregrinorum susceptio, defensio pauperum, instantia orationum, perseverantia, visitatio languentium, labor manuum, unde praebeantur eleemosynae: et, ne sermonem longius traham, cuncta quae per corpus exercentur, fracto corpore minora fiunt. Nec hoc dico, quod in iuvenibus et adhuc solidioris aetatis, his dumtaxat qui labore, et ardentissimo studio, vitae quoque sanctimonia, et orationis ad Dominum Iesum frequentia, scientiam consecuti sunt, frigeat sapientia, quae in plerisque senibus aetate marcescit: sed quod adolescentia multa corporis sustineat bella, et inter incentiva vitiorum, et carnis titillationes, quasi ignis in lignis viridibus suffocetur, et suum non possit explicare fulgorem. Senectus vero eorum, qui adolescentiam suam honestis artibus instruxerunt, et in lege Domini meditati sunt die ac nocte, aetate fit doctior, usu tritior, processu temporis sapientior, et veterum studiorum dulcissimos fructus metit [Confer. Praefat. lib. 2. in Amos]. Unde et sapiens ille vir Graeciae Themistocles, cum expletis centum et septem annis, se mori cerneret, dixisse fertur, se dolere, quod tunc egrederetur e vita, quando sapere coepisset. Plato octogesimo primo anno scribens, mortuus est. Et Isocrates, nonaginta novem annos in docendi scribendique labore complevit. Taceo caeteros Philosophos, Pythagoram, Democritum, Xenocratem, Zenonem, et Cleantem, qui iam aetate longaeva in sapientiae studiis floruerunt. Ad Poetas venio, Homerum, Hesiodum, Simonidem, Stesichorum, qui grandes natu, cygneum nescio quid, et solito dulcius, vicina morte, cecinerunt. Sophocles cum propter nimiam senectutem et rei familiaris negligentiam, a filiis accusaretur amentiae, Oedipi fabulam, quam nuper scripserat, recitavit iudicibus; et tantum sapientiae in aetate iam fracta specimen dedit, ut severitatem tribunalium in theatri favorem verteret. Nec mirum, cum etiam Cato Censorius, Romani generis disertissimus iam et senex, Graecas litteras discere, nec erubuerit, nec desperaverit. Certe Homerus refert, quod de lingua Nestoris, iam vetuli et pene decrepiti, dulcior melle oratio duxerit. Sed et ipsius nominis Abisag sacramentum, sapientiam senum indicat ampliorem. Interpretatur enim, pater meus superfluus, vel patris mei rugitus. Verbum superflui, ambiguum est; sed in praesenti loco virtutem sonat, quod amplior sit in senibus, et redundans ac larga sapientia. In alio autem loco superfluus, quasi non necessarius ponitur. Abisag autem, id est, rugitus, proprie nuncupatur, cum maris fluctus resonat, et ut ita dicam, de pelago veniens fremitus auditur. Ex quo ostenditur abundantissimum, et ultra humanam vocem divini sermonis in senibus tonitruum commorari. Porro Sunamitis in lingua nostra coccinea dicitur: ut significet calere sapientiam et divina lectione fervere: quod licet Dominici sanguinis indicet sacramentum, tamen et fervorem ostendit sapientiae. Unde et obstetrix illa in Genesi [c. 38] coccinum ligat in manu Phares, qui ab eo quod parietem diviserat, duos ante populos separantem, divisoris, id est, Phares, sortitus est nomen. Et Rahab meretrix in typo Ecclesiae resticulam, mysterium sanguinis continentem, ut Iericho pereunte domus eius salvaretur, appendit [al. additur in fenestra]. Unde et in alio loco de viris sanctis Scriptura commemorat: Hi sunt, qui venerunt de calore domus patris Rechab . Et Dominus noster in Evangelio: Ignem, inquit, veni mittere in terram, et quam volo ut ardeat . Qui in discipulorum corda succensus, cogebat eos dicere: 'Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas?' [Ib. 24. 32.]4 Quorsum haec tam longo repetita principio? Ne a me quaeras pueriles declamationes, sententiarum flosculos, verborum lenocinia, et per fines capitulorum singulorum acuta quaedam breviterque conclusa, quae plausus et clamores excitent audientium. Amplexetur me modo sapientia, et Abisag nostra, quae nunquam senescit, in meo requiescat sinu. Impolluta enim est, virginitatisque perpetuae, et quae in similitudinem Mariae, cum quotidie generet, semperque parturiat, incorrupta est. Hinc reor dixisse et Apostolum, spiritu ferventes . Et in Evangelio Dominum praedicasse, quod in fine mundi, quando iuxta Prophetam Zachariam, stultus pastor esse coeperit, sapientia decrescente, refrigescet caritas multorum [Zach. 11]. Audi igitur, ut Beatus Cyprianus ait, non diserta, sed fortia. Audi fratrem collegio, patrem senio, qui te ab incunabulis fidei, usque ad perfectam ducat aetatem, et per singulos gradus vivendi praecepta constituens, in te caeteros erudiat. Scio quidem ab avunculo tuo beato Heliodoro, qui nunc Pontifex Christi est, te et didicisse, quae sancta sunt, et quotidie discere: normamque vitae eius, exemplum habere virtutum. Sed et nostra qualiacumque sunt suscipe, et libellum hunc, libello illius copulato, ut cum ille te Monachum erudierit, hic Clericum doceat esse perfectum.5 Igitur Clericus qui Christi servit Ecclesiae, interpretatur primo vocabulum suum, et nominis definitione prolata, nitatur esse quod dicitur. Si enim κλῆρος Graece, sors Latine appellatur: propterea vocantur Clerici, vel quia de sorte sunt Domini, vel quia ipse Dominus sors, id est, pars Clericorum est. Qui autem vel ipse pars Domini est, vel Dominum partem habet, talem se exhibere debet, ut et ipse possideat Dominum, et possideatur a Domino. Qui Dominum posidet, et cum Propheta dicit, Pars mea Dominus [. et 72. 26], nihil extra Dominum habere potest. Quod si quippiam aliud habuerit praeter Dominum, pars eius non erit Dominus. Verbi gratia: si aurum, si argentum, si possessiones, si variam supellectilem: cum istis partibus, Dominus pars eius fieri non dignabitur. Si autem ego pars Domini sum, et funiculus haereditatis eius: nec accipio partem inter caeteras tribus, sed quasi Levita et Sacerdos vivo de decimis, et altari serviens, altaris oblatione sustentor, habens victum et vestitum, his contentus ero, et nudam crucem nudus sequar. Obsecro itaque te, et repetens, iterum iterumque monebo, ne officium Clericatus genus antiquae militiae putes: id est, NE LUCRA SAECULI in Christi quaeras militia: ne plus habeas quam quando Clericus esse coepisti: et dicatur tibi, Cleri eorum non proderunt eis . Mensulam tuam pauperes et peregrini, et cum illis Christus conviva noverit. NEGOTIATOREM Clericum, et ex inope divitem, ex ignobili gloriosum, quasi quamdam pestem fuge. Corrumpunt mores bonos confabulationes pessimae . Tu aurum contemnis, alius diligit: tu calcas opes, ille sectatur: tibi cordi est silentium, mansuetudo, secretum; illi verbositas attrita frons, fora placent et plateae, ac medicorum tabernae. In tanta morum discordia, quae potest esse concordia? HOSPITIOLUM tuum aut raro, aut nunquam mulierum pedes terant. Omnes puellas et virgines Christi, aut aequaliter ignora, aut aequaliter dilige. Ne sub eodem tecto mansites: nec in praeterita castitate confidas. Nec David sanctior : nec Salomone potes esse sapientior. MEMENTO semper, quod paradisi colonum, de possessione sua mulier eiecerit . Aegrotanti tibi quilibet sanctus frater assistat, et germana, vel mater, aut probatae quaelibet apud omnes fidei. Quod si huiuscemodi non fuerint consanguinitatis, castimoniaeque personae, multas anus nutrit Ecclesia, quae et officium praebeant, et beneficium accipiant ministrando, ut infirmitas quoque tua fructum habeat eleemosynae. Scio quosdam convaluisse corpore, et animo aegrotare coepisse. PERICULOSE TIBI ministrat, cuius vultum frequenter attendis. Si propter officium Clericatus, aut vidua a te visitatur, aut virgo, nunquam domum solus introeas. Tales habeto socios, quorum contubernio non infameris. Si Lector, si Acolytus, si Psaltes, te sequitur, non ornentur veste, sed moribus: nec calamistro crispent comas; sed pudicitiam habitu polliceantur. SOLUS CUM SOLA, secreto, et absque arbitro, vel teste, non sedeas. Si familiarius est aliquid loquendum, habet nutricem maiorem domus, virginem, viduam, vel maritam: non est tam inhumana, ut nullum praeter te habeat, cui se audeat credere. Caveto omnes suspiciones, et quidquid probabiliter fingi potest, ne fingatur, ante devita. CREBRA MUNUSCULA, et sudariola, et fasciolas, et vestes ori applicitas, et oblatos ac degustatos cibos, blandasque et dulces litterulas sanctus amor non habet. 'Mel meum, meum desiderium: omnes delicias, et lepores,' et risu dignas urbanitates, et caeteras ineptias amatorum, in Comoediis erubescimus, in saeculi hominibus detestamur: quanto magis in Monachis et in Clericis, quorum et Sacerdotium proposito, et propositum ornatur Sacerdotio? Nec hoc dico, quod aut inte aut in sanctis viris ista formidem; sed quod in omni proposito, in omni gradu et sexu, et et boni et mali reperiantur: MALORUMQUE condemnatio, laus bonorum sit.6 Pudet dicere, sacerdotes idolorum, mimi, et aurigae, et scorta, haereditates capiunt: solis Clericis et Monachis hoc Lege prohibetur: et prohibetur non a persecutoribus, sed a Principibus Christianis. Nec de lege conqueror; sed doleo cur meruerimus hanc legem. Cauterium bonum est, sed quo mihi vulnus, ut indigeam cauterio? Provida severaque legis cautio, et tamen nec sic refrenatur avaritia. Per fideicommissa legibus illudimus; et quasi maiora sint Imperatorum scita, quam Christi, leges timemus, Evangelia contemnimus. Sit haeres, sed mater filiorum, id est, gregis sui Ecclesia, quae illos genuit, nutrivit et pavit. Quid nos inserimus, inter matrem et liberos? GLORIA EPISCOPI EST, pauperum inopiae [Plerique Mss. opibus] providere. Ignominia omnium Sacerdotum est, propriis studere divtiis. Natus in paupere domo, et in tugurio rusticano; qui vix milio et cibario pane, rugientem saturare ventrem poteram, nunc similam et mella fastidio. Novi et genera et nomina piscium, in quo littore coneha lecta sit calleo: saporibus avium discerno provincias; et ciborum pretiosorum me raritas, ac novissime damna ipsa delectant. Audio praeterea in senes, et anus absque liberis, quorumdam turpe servitium. Ipsi apponunt matulam [al. mappulam], obsident lectum, purulentiam stomachi, et phlegmata pulmonis, manu propria suscipiunt. Pavent ad introitum medici, trementibusque labiis, an commodius habeant, sciscitantur: et si paululum senex vegetior fuerit, periclitantur: SIMULATAQUE laetitia, mens intrinsecus avara torquetur. Timent enim, ne perdant ministerium; et vivacem senem, Mathusalae annis comparant. O quanta apud Deum merces, si in praesenti pretium non sperarent! Quantis sudoribus haereditas cassa expetitur! Minori labore margaritum Christi emi poterat.7 Divinas Scripturas saepius lege, imo nunquam de manibus tuis sacra lectio deponatur. Disce quod doceas: obtine eum qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem; ut possis exhortari in doctrina sana, et contradicentes revincere. Permane in his quae didicisti, et credita sunt tibi; sciens a quo didiceris: paratus semper ad satisfactionem omni poscenti te rationem, de ea quae in te est spe et fide. Non confundant opera tua sermonem tuum: ne cum in Ecclesia loqueris, tacitus quilibet respondeat, Cur ergo haec quae dicis, ipse non facis? DELICATUS MAGISTER EST, qui pleno ventre de ieiuniis disputat. Accusare avaritiam et latro potest. Sacerdotis Christi os, mens, manusque concordent. Esto subiectus Pontifici tuo, et quasi animae parentem suscipe. Amare filiorum, timere servorum est. 'Si pater sum, inquit, ubi est honor meus? Si Dominus ego sum, ubi est timor meus?' Plura tibi in eodem viro observanda sunt nomina; Monachus, Pontifex, avunculus tuus, qui te iam in omnibus, quae sancta sunt, docuit. Illud etiam dico, quod Episcopi, Sacerdotes se esse noverint, non dominos [Alibi se Patres esse non dominos]: honorent Clericos quasi Clericos, ut et ipsis a Clericis, quasi Episcopis honor deferatur. Scitum illud est oratoris Domitii; Cur ego te, inquit, habeam ut principem, cum tu me non habeas ut Senatorem? Quod Aaron et filios eius, hoc esse Episcopum et Presbyteros noverimus: Unus Dominus, unum templum, unum sit etiam ministerium. Recordemur semper quid Apostolus Petrus praecipiat Sacerdotibus: 'Pascite eum qui in vobis est gregem Domini: providentes non coacte, sed spontanec secundum Deum: neque turpis lucri gratia, sed voluntarie: neque ut dominantes in clerum, sed forma facti gregis ex animo: ut cum apparuerit princeps pastorum, percipiatis immarcescibilem gloriae coronam' . Pessimae consuetudinis est in quibusdam Ecclesiis, tacere Presbyteros, et praesentibus Episcopis non loqui, quasi aut invideant, aut non dignentur audire. 'Et si alii,' inquit Apostolus Paulus, 'fuerit revelatum sedenti, prior taceat. Potestis enim per singulos prophetare, ut omnes discant, et omnes consolentur: et spiritus Prophetarum Prophetis subiectus est. Non enim est dissensionis Deus, sed pacis' . 'Gloria patris est filius sapiens' . Gaudeat Episcopus iudicio suo, cum tales Christo elegerit Sacerdotes.8 Docente te in Ecclesia, non clamor populi, sed gemitus suscitetur. Lacrymae auditorum, laudes tuae sint. Sermo Presbyteri, Scripturarum lectione conditus sit. Nolo te declamatorem esse et rabulam garrulumque sine ratione, sed mysteriorum peritum, et sacramentorum Dei tui eruditissimum. Verba volvere, et celeritate dicendi apud imperitum vulgus admirationem sui facere, indoctorum hominum est. Attrita frons interpretatur saepe quod nescit: et cum aliis persuaserit, sibi quoque usurpat scientiam. Praeceptor quondam meus Gregorius Nazianzenus, rogatus a me ut exponeret, quid sibi vellet in Luca sabbatum δευτερόπρωτον, id est, secundo primum , eleganter lusit, docebo te, inquiens, super hac re in Ecclesia: in qua mihi omni populo acclamante, cogeris invitus scire quod nescis. Aut certe si solus tacueris, solus ab omnibus stultitiae condemnaberis. Nihil tam facile, quam vilem plebeculam et indoctam concionem, linguae volubilitate decipere. quae quidquid non intelligit, plus miratur. M. Tullius (in quem pulcherrimum illud elogium est: 'Demosthenes tibi praeripuit, ne esses primus Orator:' tu illi, ne solus) in oratione pro Quinto Gallio, quid de favore vulgi, et de imperitis concionatoribus loquatur, attende, ne his fraudibus ludaris. Loquor enim, quae sum ipse nuper expertus. Unus quidam Poeta nominatus homo, perlitteratus, cuius sunt illa colloquia Poetarum ac Philosophorum, cum facit Euripidem et Menandrum inter se, et alio loco Socratem atque Epicurum disserentes, quorum aetates non annis, sed saeculis scimus esse disiunctas, quantos is plausus et clamores movet? Multos enim condiscipulos habet in theatro, qui simul litteras non didicerunt.9 Vestes pullas aeque devita, ut candidas. Ornatus ut sordes pari modo fugiendae sunt, quia alterum delicias, alterum gloriam redolet. Non absque amictu lineo incedere, sed pretium vestium linearum non habere, laudabile est. Alioqui ridiculum et plenum dedecoris est, referto marsupio, quod sudarium orariumque non habeas, gloriari. Sunt qui pauperibus paulum tribuunt, ut amplius accipiant; et sub praetextu eleemosynae quaerunt divitias, quae magis venatio appellanda est, quam eleemosynae genus. Sic bestiae, sic aves, sic capiuntur et pisces. Modica in hamo esca ponitur, ut matronarum in eo sacculi protrahantur. Sciat Episcopus, cui commissa est Ecclesia, quem dispensationi pauperum curaeque praeficiat. MELIUS EST non habere quod tribuam, quam impudenter petere quod recondam. Sed et genus arrogantiae est, clementiorem te velle videri, quam Pontifex Christi est. Non omnia possumus omnes. Alius in Ecclesia oculus est, alius lingua, alius manus, alius pes, auris, venter, et caetera. Lege Pauli Epistulam ad Corinthios: quomodo diversa membra unum corpus efficiunt . Nec rusticus tamen et simplex frater ideo se sanctum putet, si nihil noverit: nec peritus et eloquens, lingua aestimet sanctitatem. MULTOQUE MELIUS EST e duobus imperfectis, rusticitatem habere sanctam, quam eloquentiam peccatricem.10 Multi aedificant parietes, et columnas ecclesiae substruunt: marmora nitent, auro splendent laquearia, gemmis altare distinguitur, et ministrorum Christi nulla electio est. Neque vero mihi aliquis opponat, dives in Iudaea Templum, mensam, lucernas, thuribula, patellas, scyphos, mortariola, et caetera ex auro fabrefacta [et 6]. Tunc haec probabantur a Domino, quando Sacerdotes hostias immolabant, et sanguis pecudum erat redemptio peccatorum. Quanquam haec omnia praecesserint in figura: 'Scripta sunt autem propter nos, in quos fines saeculorum devenerunt' . Nunc vero cum paupertatem domus suae pauper Dominus dedicarit, COGITEMUS crucem eius, et divitias lutum putabimus. Quid miramur, quod Christus vocat iniquum mammona? Quid suspicimus [al. suscipimus] et amamus, quod Petrus se non habere, gloriose testatur? . Alioqui si tantum litteram sequimur, et in auro atque divitiis simplex nos delectat historia, cum auro observemus et caetera. Ducant Pontifices Christi, uxores virgines: quamvis bonae mentis sit qui cicatricem habuerit, et deformis est, privetur Sacerdotio: lepra corporis, animae vitiis praeferatur. Crescamus et multiplicemur, et repleamus terram: nec immolemus agnum, nec mysticum Pascha celebremus, quia haec absque Templo fieri lege prohibentur. Figamus septimo mense tabernaculum, et solemne ieiunium buccina concrepemus. Quod si haec omnia spiritualibus spiritualia comparantes, scientesque cum Paulo, quod lex spiritualis est , et David verba cantantis [al. cantantes]: 'Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua' , sic intelligimus, ut Dominus quoque noster intellexit, et interpretatus est sabbatum: aut aurum repudiemus cum caeteris superstitionibus Iudaeorum: aut, si aurum placet, placeant et Iudaei, quos cum auro, aut probare nobis necesse est, aut damnare.11 Convivia tibi vitanda sunt saecularium, et maxime eorum, qui honoribus tument. Turpe est ante fores Sacerdotis Christi crucifixi et pauperis, et qui cibo quoque vescebatur alieno, lictores Consulum, et milites excubare, iudicemque provinciae melius apud te prandere, quam in palatio. Quod si obtenderis te facere haec, ut roges pro miseris atque subiectis, IUDEX SAECULI plus deferet Clerico continenti, quam diviti: et magis sanctitatem tuam venerabitur, quam opes. Aut si talis est, qui non audiat Clericos pro quibuslibet tribulatis, nisi inter phialas [al. inter calices et phialas], libenter carebo huiuscemodi beneficio; et Christum rogabo pro iudice, qui magis et citius subvenire potest, quam iudex: 'Melius enim est confidere in Domino, quam confidere in homine. Melius est sperare in Domino, quam sperare in principibus' [. 9]. Nunquam vinum redoleas, ne audias illud Philosophi: Hoc non est osculum porrigere, sed vinum propinare. Vinolentos Sacerdotes et Apostolus damnat, et vetus lex prohibet . Qui altario deserviunt, vinum, et siceram non bibant. Sicera Hebraeo sermone omnis potio nuncupatur, quae inebriare potest; sive illa quae frumento conficitur; sive pomorum succo, aut cum favi decoquuntur in dulcem et barbaram potionem, aut palmarum fructus exprimuntur in liquorem, coctisque frugibus, aqua pinguior coloratur. Quidquid inebriat, et statum mentis evertit, fuge similiter ut vinum. Nec hoc dico, quod Dei a nobis creatura damnetur (siquidem et Dominus vini potator est appellatus : et Timotheo dolenti stomachum, modica vini sorbitio relaxata est , sed modum pro aetatis, et valetudinis et corporum qualitate exigimus in potando. Quod si absque vino ardeo adolescentia, et inflammor calore sanguinis, et succulento validoque sum corpore, libenter carebo poculo, in quo suspicio veneni est. Pulchre dicitur apud Graecos, et nescio an apud nos aeque resonet: Pinguis venter, non gignit sensum tenuem.12 Tantum tibi ieiuniorum modum impone, quantum ferre potes. Sint tibi pura, casta, simplicia, moderata, et non superstitiosa ieiunia. Quid prodest oleo non vesci, et molestias quasdam difficultatesque ciborum quaerere, carycas, piper, nuces, palmarum fructus, similam, mel, pistacia? Tota hortorum cultura vexatur, ut cibario non vescamur pane , et dum delicias sectamura, regno coelorum retrahimur. Audio praeterea quosdam contra rerum hominumque naturam, aquam non bibere, nec vesci pane; sed sorbitiunculas delicatas et contrita olera, betarumque succum, non calice sorbere, sed concha. Proh pudor, non erubescimus istiusmodi ineptiis; nec taedet superstitionis! Insuper etiam famam abstinentiae in deliciis quaerimus. FORTISSIMUM ieiunium est aqua et panis. Sed quia gloriam non habet, et omnes pane et aqua vivimus, quasi publicum et commune ieiunium non putatur.13 Cave ne hominum rumusculos aucuperis: ne in offensam Dei, populorum laudem commutes. Si adhuc, inquit Apostolus, hominibus placerem, Christi servus non essem . Desiit placere hominibus, et servus factus est Christi. Per bonam famam et malam, a dextris et a sinistris Christi miles graditur: nec laude extollitur, nec vituperatione frangitur: non divitiis tumet, non contrahitur paupertate, et laeta contemnit, et tristia. Per diem sol non urit eum, neque luna per noctem . Nolo te orare in angulis platearum, ne rectum iter precum tuarum frangat aura popularis. Nolo te dilatare fimbrias, et ostentui habere phylacteria, et conscientia repugnante, pharisaica ambitione circumdari . Quanto melius erat haec non in corpore, sed in corde gestare; et Deum habere fautorem, non aspectus hominum? Inde pendet Evangelium inde Lex et Prophetae; sive sacra et Apostolica doctrina. 'Melius est enim haec omnia in mente portare, quam in corpore.' Fidelis mecum Lector intelligis quid taceam, et quid magis tacendo loquar. Tot te regulae, quot species gloriarum percurrant. Vis scire quales Dominus quaerat ornatus? Habeto prudentiam, iustitiam, temperantiam, fortitudinem. His coeli plagis includere, haec te quadriga [al. additur in altum], velut aurigam Christi, ad metam concitum [al. concita] ferat. Nihil hoc monili pretiosius, nihil hac gemmarum varietate distinctius. Ex omni parte decoraris, cingeris, atque protegeris, et ornamento tibi sunt et tutamini, gemmae vertuntur in scuta.14 Cave quoque, ne aut linguam aut aures habeas prurientes, id est, ne aut ipse aliis detrahas, aut alios audias detrahentes. 'Sedens, inquit, adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum: haec fecisti et tacui. Existimasti inique, quod ero tui similis: aguam te et statuam contra faciem tuam' [. 21]. Parce a detractione linguae, custodi sermones tuos, et scito quia per cuncta, quae de aliis loqueris, tua sententia iudicaris, et in his ipse deprehenderis, quae in aliis arguebas. 'Neque vero illa iusta est excusatio, Referentibus aliis iniuriam facere non possum.' Nemo invito auditori libenter refert. Sagitta in lapidem nunquam figitur, interdum resiliens percutit dirigentem. Discat detractor, dum te videt non libenter audire, non facile detrahere: 'Cum detractoribus, ait Salomon, ne miscearis, quoniam repente veniet perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit?' [. 22] tam videlicet eius qui detrahit, quam illius qui aurem accommodat detrahenti.15 Officii tui est visitare languentes, nosse domos matronarum, ac liberos earum, et nobilium virorum custodire secreta. Officii tui sit, non solum oculos castos servare, sed et linguam. Nunquam de formis mulierum disputes, nec quid agatur in alia, domus alia per te noverit . Hippocrates adiurat discipulos suos, antequam doceat, et in verba sua iurare compellit: extorquet sacramento silentium, sermonem, incessum, habitum, moresque praescribit. Quanto magis nos, quibus animarum medicina [al. cura] commissa est, omnium Christianorum domos debemus amare quasi proprias? Consolatores potius nos in moeroribus suis, quam convivas in prosperis noverint. FACILE CONTEMNITUR Clericus, qui saepe vocatus ad prandium, ire non recusat.16 Raro accipiendum. Nuptias Clericus non conciliat. Sacrilegium Ecclesiam fraudare.---Nunquam petentes, raro accipiamus rogati. Beatius enim est magis dare quam accipere . Nescio quo enim modo etiam ipse qui deprecatur, ut tribuat, cum acceperis, viliorem te iudicat, et mirum in modum si eum rogantem contempseris, plus te posterius veneratur. Praedicator continentiae , nuptias ne conciliet. Qui Apostolum legit, dicentem, Superest, ut qui habent uxores, sic sint, quasi non habeant ; cur virginem cogit ut nubat? qui de monogamia Sacerdos est, quare viduam hortatur ut digama sit? Procuratores et dispensatores domorum alienarum atque villarum, quomodo possunt esse Clerici, qui proprias iubentur contemnere facultates? AMICO QUIPPIAM rapere, furtum est: Ecclesiam fraudare, sacrilegium est. Accepisse quod pauperibus erogandum est, et esurientibus plurimis, vel cautum esse velle, vel timidum; aut quod apertissimi sceleris est, aliquid inde subtrahere, omnium praedonum crudelitatem superat. Ego fame torqueor, et tu iudicas quantum ventri meo satis sit? Aut divide statim quod acceperis, aut si timidus dispensator es, dimitte largitorem, ut sua ipse distribuat. NOLO SUB occasione mea sacculus tuus plenus sit. Nemo me melius, mea servare potest. Optimus dispensator est qui sibi nihil reservat.17 Coegisti me, Nepotiane carissime, lapidato iam Virginitatis libello [Epistula XXII. de Virginit. servanda], quem sanctae Eustochio Romae scripseram, post annos decem rursus Bethleem ora reserare, et confodiendum me linguis omnium prodere. Aut enim nihil scribendum fuit, ne hominum iudicium subiremus, quod tu facere prohibuisti: aut scribentes nosse, cunctorum adversum nos maledicorum tela esse torquenda. Quos obsecro ut quiescant et desinant maledicere; non enim ut adversariis, sed ut amicis scripsimus; nec invecti sumus in eos qui peccant, sed ne peccent, monuimus. Neque in illos tantum, sed et in nos metipsos severi iudices fuimus: volentesque festucam de oculo alterius tollere, nostram prius trabem eiecimus. Nullum laesi, nullius nomen saltem descriptione [al. mea scriptura] signatum est. Neminem specialiter meus sermo pulsavit. Generalis de vitiis disputatio est . Qui mihi irasci voluerit, prius ipse de se quod talis sit, confitebitur.
Hieronymus HOME
bsb4610.256
Hieronymus, Epistulae, 3, 51 S. EPIPHANII AD IOANNEM Episcopum Ierosolymorum A Hieronymo Latine reddita. <<< >>> 53. AD PAULINUM.
monumenta.ch > Hieronymus > 52
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik