monumenta.ch > Hieronymus > 51
Hieronymus, Epistulae, 3, 50. AD DOMNIONEM. <<<     >>> 52. AD NEPOTIANUM.

Hieronymus, Epistulae, 3, 51[Alias 60. Scripta ac latine reddita circa eumdem annum 394.] S. EPIPHANII AD IOANNEM Episcopum Ierosolymorum A Hieronymo Latine reddita.

1 [Epiphanius Episcopus Salaminae Cypri excusat se Ioanni Episcopo Ierosolymitano, quod Paulinanium Presbyterum ordinasset ipso inconsulto. Deinde commonet, ut ab Origenis erroribus abstineat.]
Domino dilectiss. Fratri IOANNI Episc. EPIPHANIUS. Oportebat [Consule infra epist. 57. de optimo genere interpretandi, qua se tuetur Hier. contra Ruffinum cavillantem priora haec Epiphanii verba, quae in Graecc sunt, ἔδει γὰρ ἡμᾶς, αγαπητὲ, μή τῇ ὀιήσει τῶν κλὴρων φέρεσθαι a S. Doctore male conversa in Latinum.] nos, dilectissime, Clericatus honore non abuti in superbiam, sed custodia mandatorum Dei, et observatione diligentissima hoc esse quod dicimur. Si enim sancta Scriptura loquitur: 'Cleri eorum non proderunt eis [Ierem.' 12. iuxta. LXX]: quae arrogantia clericatus conducere nobis poterit, qui non solum cogitatione, et sensu, verum etiam sermone peccamus? Audivi quippe quod tumeas contra nos, et irascaris, et miniteris scribere in extremos fines terrae, ut loca provinciasque non nominem. Et ubi est Dei timor, qui nos debet illo tremore concutere, qui dictus est a Domino: 'Si quis irascitur fratri suo sine causa, reus erit iudicio?' [Matth. 3. 23.] Non quod magnopere curem, si scribas quod placuerit. Scribebantur enim, et [In Hebraeo Isaiae textu est , quod est in vasis papyri, at LXX. aliam litteram pro quae facillime commutantur, legentes ἐπιστολὰς βιβλίνας transtulerunt, accipientes seu papyrum pro epist. quod videlicet in papyro scriberentur. Videndus Plinius lib. XIII. c. 11. et Cassiodor. l. XI. epist. 38. Hinc Aldelmus de Nycticorace, Romuleis scribor biblis, sed voce Pelasga. Et Ennodius: Otia Niliacis non passus carmina biblis Sulcavi, etc. Sed de penitiori huius loci scasu atque usu, plura dicenda nobis erunt in lib. 2. advers. Pelag. Interim superiorem tibi voculam reposuimus e Mss.] epistulae biblinae iuxta Isaiam: et mittebantur super aquas, quae cito cum saeculo transeunt. Nihil tibi nocuimus, nihil iniuriae fecimus, nec quicquam violenter extorsimus. In monasterio fratrum, et fratrum Peregrinorum, [Duo vetustiores codd. Vatic. qui provinciae nihil debuere. Erat autem Paulinianus S. Hieronymi frater, quem Diaconum, et mox Presbyterum ordinavit Epiphanius, in Peregrinorum monasterio, quod ad Ioannis dioecesin non pertinebat. Porro Cisterciens. Ms. «ne viderentur quadam duritia et conscientia fidei antiquae, quam simul habuimus, ab Ecclesia separari.» Sed Ambrosian. paulo ante coeperunt habere consortia, nec viderentur quadam duritia, etc.] qui provinciae nihil tuae deberent: et propter nostram parvitatem, et litteras, quas ad eos crebro direximus, communionis quoque tuae coeperunt habere discordiam, ne viderentur quadam duritia, et conscientia nostra, antiquae fidei ab Ecclesia separari, ordinavimus Diaconum: et postquam ministravit, rursum Presbyterum, super quo debueras gratulari, intelligens quod ob Dei timorem hoc sumus facere compulsi: maxime cum nulla sit diversitas in sacerdotio Dei, et ubi utilitati Ecclesiae providetur. Nam, et si [Praepostero ordine vetustiss. Vatic. exemplar 355. singulae Ecclesiae Episcoporum habent, etc. quemadmodum etiam in veteri prima editione legendum est. Mox Ambros. super unam mensuram.] singuli Ecclesiarum Episcopi habent sub se Ecclesias, quibus curam videntur impendere: et nemo super alienam mensuram extenditur, tamen praeponitur omnibus caritas Christi, in qua nulla simulatio est: nec considerandum quid factum sit, sed quo tempore, et quo modo, et in quibus, et quare factum sit. Cum enim vidissem, quia multitudo sanctorum fratrum in monasterio consisteret, et sancti Presbyteri Hieronymus, et Vincentius propter verecundiam, et humilitatem nollent debita nomini suo exercere sacrificia, et laborare in hac parte ministerii, quae Christianorum praecipua salus est: invenire autem, et comprehendere servum Dei non posses, qui [Rectius forte Ambrosian. exemplar te voculam non agnoscit.] te, eo quod grave onus sacerdotii nollet suscipere, saepe fugiebat: sed nec alius quis Episcoporum facile eum reperiret. Unde, et satis miratus sum, quomodo dispensatione Dei ad nos venerit cum Diaconis monasterii, et caeteris fratribus, ut mihi satisfaceret, quia nescio quid adversum eos habebam tristitiae. Cum igitur celebraretur Collecta in ecclesia villae, quae est iuxta monasterium nostrum, ignorantem eum, et nullam penitus habentem suspicionem, per multos Diaconos apprehendi iussimus, et teneri os eius, ne forte liberari se cupiens, adiuraret nos per nomen Christi: et primum Diaconum ordinavimus, proponentes ei timorem Dei, et compellentes, ut ministraret; valde quippe obnitebatur, indignum se esse [Verba clamitans, et grave onus ultra vires suas esse, quae in hucusque editis deerant, supplevimus ex Ambros. Ms.] clamitans, et grave onus ultra vires suas esse contestans. Vix ergo compulimus eum, et persuadere potuimus testimoniis Scripturarum, et propositione mandatorum Dei. Et cum ministrasset [al. ministraret] in sanctis sacrificiis, rursus cum ingenti difficultate tento ore eius, ordinavimus Presbyterum: et iisdem verbis, quibus antea suaseramus, impulimus ut sederet in ordine Presbyterii. Post haec scripsimus ad sanctos Presbyteros monasterii, et caeteros fratres: et increpavimus eos, quare non scripsissent super eo, cum ante annum multos eorum queri audissem, cur non haberent, qui sibi Domini sacramenta conficerent, et illum omnes suo poscerent testimonio, et grandem utilitatem in commune monasterii testarentur: quare tunc reperta opportunitate non scripsissent nobis, neque super ordinatione eius aliquid poposcissent.2 Haec ita acta sunt, ut locutus sum, in caritate Christi, quam te erga parvitatem nostram habere credebam: quanquam in monasterio ordinaverim, et non in paroecia, quae tibi subiecta sit. O vere benedicta Episcoporum Cypri mansuetudo et bonitas, et nostra rusticitas sensu tuo et arbitratu digna misericordia Dei. Nam multi Episcopi communionis nostrae et Presbyteros in nostra ordinaverunt provincia, quos nos comprehendere non poteramus, et miserunt ad nos Diaconos et Hypodiaconos, quos suscepimus cum gratia. Et ipse cohortatus sum beatae memoriae Philonem Episcopum, et sanctum [Sic emendavimus ex antiquiss. Vaticano et Ambrosiano exemplari, cum antea esset Theoprobum latino partim et partim graeco nomine. Paulo supra vocem Diaconos vetusta edit. non habet.] Theoprepum, ut in ecclesiis Cypri, quae iuxta se erant, ad meae autem paroeciae videbantur ecclesiam pertinere, eo quod grandis esset, et late patens provincia, ordina rent Presbyteros, et Christi Ecclesiae providerent. Nunquam autem ego ordinavi Diaconissas, et ad alienas misi provincias, neque feci quicquam ut ecclesiam scinderem. Quid ergo tibi visum est, sic graviter intumescere et iactari contra nos pro opere Dei, quod in aedificationem, et non in destructionem fratrum factum est? Sed et illud vehementer admiratus sum, quod meis locutus es Clericis, asserens te per sanctum Presbyterum et Abbatem monachorum Gregorium mandasse mihi, ne quemquam ordinarem: et ego hoc pollicitus sim, dicens: Nunquid iuvenis sum, aut canones ignoro? Audi igitur veritatem in sermone Dei, me hoc nec audisse, nec nosse, nec istius sermonis penitus recordari. Suspicatus autem sum, ne forsitan inter multa, quasi homo oblitus essem: et ob hanc causam sanctum Gregorium sciscitatus sum, et Zenonem Presbyterum, qui cum eo est. E quibus Abbas Gregorius respondit, se hoc penitus ignorare. Zenon autem dixit, quia cum ei Presbyter Ruffinus nescio quae alia transitorie loqueretur, etiam hoc dixerit: Putasne aliquos ordinaturus est sanctus Episcopus [al. Epiphanus]? et hucusque stetisse sermonem. Ego autem Epiphanius nec audivi quicquam, nec respondi. Unde, dilectissime, non te praeveniat furor, nec occupet indignatio, nec frustra movearis: et aliud dolens, te vertas ad alia, ut peccandi occasionem invenisse videaris. Quod Propheta devitans, Dominum precatur, dicens: 'Non declines cor meum in verba malitiae: ad excusandans excusationes in peccatis'[Ps. 140. 4].3 Illud quoque audiens admiratus sum, quod quidam, qui solent ultro citroque portare rumusculos, et his quae audierunt semper aliquid addere, ut tristitias et rixas inter fratres concitent, te quoque turbaverunt, et dixerunt, quod in oratione quando offerimus sacrificia Deo, soleamus pro te dicere: 'Domine, praesta Ioanni, ut recte credat.' Noli nos in tantum putare rusticos, ut hoc tam aperte dicere potuerimus. Quanquam enim hoc in corde meo semper orem, tamen ut simpliciter fatear, nunquam in alienas aures protuli, ne te viderer parvipendere, dilectissime. Quando autem complemus orationem secundum ritum mysteriorum, et pro omnibus et pro te quoque dicimus: 'Custodi illum qui praedicat veritatem:' vel certe ita: 'Tu praesta, Domine, et custodi, ut ille verbum praedicet veritatis:' sicut occasio sermonis se tulerit, et habuerit oratio consequentiam. Quapropter obsecro te, dilectissime, et advolutus pedibus tuis precor, praesta mihi et tibi, ut salveris, sicuti scriptum est, 'a generatione perversa;' et recede ab haeresi Origenis, et a cunctis haeresibus, dilectissime. Video enim quod propter hanc causam omnis vestra [al. nostra] indignatio concitata sit, quod dixerim vobis [Duo verba Origenem scilicet, post Arii patrem, hic inserunt editi, quae tamen nulli Mss. agnoscunt, et nos eorum auctoritate tanquam e glossatoris manu profecta expunximus.], Arii patrem, et aliarum haereseon radicem, et parentem laudare non debetis. Et cum vos rogarem, ne ita erraretis, et monerem, contradixistis, et [Absunt a Vatic. voculae me ad, et paulo post inde.] me ad tristitiam atque lacrymas adduxistis. Non solum autem me, sed et alios plurimos catholicos qui intererant. Inde, ut intelligo, haec est omnis indignatio, et iste furor. Et ideirco comminamini, quod mittatis adversum me epistulas, ut huc illucque sermo vester discurrat; et propter defensionem haereseos adversum me odia suscitantes, rumpitis caritatem quam in vos habuimus: intantum ut feceritis nos etiam poenitentiam agere, quare vobis communicaverimus, ita Origenis errores et dogmata [Illud defendentes ad nos commode referri potest: Ambrosian. tamen exemplar cum legat defendentibus, refert ad vobis.] defendentes.4 Simpliciter loquor [al. loquar]: nos secundum quod scriptum est, nec oculo nostro parcimus, ut non effodiamus eum, si nos scandalizaverit: nec manui, neque pedi, si nobis scandalum fecerit. Et vos ergo sive oculi nostri, sive manus, sive pedes fueritis, similia sustinebitis. Quis enim catholicorum possit aequo animo sustinere, et eorum qui fidem suam bonis operibus exornant, ut audiant Origenis doctrinam atque consilium, credant praeclarae illius praedicationi: Non potest Filius videre Patrem, neque Spiritus sanctus videre Filium? Haec in libris περὶ Ἀρχῶν scribuntur, his verbis legimus, et ita locutus est Origenes. 'Sicut enim incongruum est dicere, quod possit Filius videre Patrem, sic inconsequens est opinari, quod Spiritus sanctus possit videre Filium.' Illud quoque quis Origenem dicentem patiatur, quod animae, angeli fuerint in caelis: et postquam peccaverint in supernis, deiectas esse in istum mundum, et quasi in tumulos et sepulcra, sic in corpora ista relegatas, poenas antiquorum luere peccatorum? et corpora credentium non templa Christi esse, sed carceres damnatorum? Exinde veritatem historiae, allegoriae depravans mendacio, infinita verba multiplicat: et simplices quosque varia persuasione supplantans, nunc asserit animas, iuxta Graecam etymologiam [Vetustiores editi ὰπὸ τοῦ ψυχριξεσται id est a frigescendo, idcirco, etc. Al. ab angelescendo, leg. algescendo. Vitiose Vatic. iuxta graecam etymologiam, quod corpora carceres dicas, idcirco, etc. Porro sententiam hanc a Pythagora post Platonem, Origenem hausisse, est longe notissimum.] ψυχὰς ἀπὸ τοῦ ψύχεσθαι, idcirco vocitatas, quia de coelestibus ad inferiora venientes, calorem pristinum amiserint: nunc corpus hoc, ob id iuxta Graecos δέμας, id est, vinculum, sive iuxta aliam proprietatem, [Mallem ipsum etiam graecum nomen inseri, et legi iuxta aliam proprietatem πτῶμα id est cadaver, nam graece corpus examine πτῶμα dicitur ἀπὸ τοῦ πίπτειν, ut latine cadaver deducitur a cadendo, siquidem ipsam Graecam etymologiam, quam ad haeresim suam torquebat Origenes, hic afferre satius erat, ut supra sit, atque infra: ubi tamen Vatic. et Ambros. Mss. vocabulo σῶμα, et vocula id est expunctis, continuo legunt, «secundum variam Graeci sermonis supellectilem corpus σῆμα id est memoriam (al. monumentum) interpretari.» Plato ex cuius sententia Origenes locutus est, in Cratylo, et Gorgia, corpora animis deservire sepulcrorum vice, dixit, et σῶμα, quasi σῆμα nuncupatum. Καὶ γὰρ σῆμα τίνες φάσιν αὺτὸ ἐῖναι τῆς ψυχῆς ὡς τεθραμμένης ἐν τῶ νῦν παρόντι, et caetera quae latine praestat audire. «Etenim σῶμα nonnulli aiunt esse animi σῆμα, tanquam ad hoc quidem tempus anima sit in corpore, sepulta, vel recte ideo est σῆμα, quoniam corporis ministerio utitur anima ad eas res, quas sibi obsignarit significandas, explicandasque.» Et in Gorgia, Καὶ ἡμεῖς τῶ ὄντι ἴσως τὲθναμεν, ὅπερ ἤδηπου, ἔγωγε καὶ ἤκουσα τῶν σοφῶν ὡς νῦν ἡμεῖς τέθναμεν καὶ τὸ μἐν σῶμα ἐστιν ἡμῶν σῆμα. Et nos revera morimus. Illud enim a sapientibus audivi nos nunc mori, et nostrum σῶμα corpus, esse σῆμα, sepulcrum.] cadaver dici: quia animae de coelo rucrint: a plerisque autem secundum variam Graeci sermonis supellectilem σῶμα, id est, corpus, σῆμα, id est, monumentum interpretari: eo quod ita animam in se clausam habeat, quomodo sepulcra et tumuli cadavera mortuorum. Et si hoc verum est, ubi est fides nostra? ubi praeconium resurrectionis? ubi Apostolica doctrina, quae in ecclesiis Christi hucusque perdurat? ubi illa benedictio ad Adam, et ad semen eius, et ad Noe, et ad filios eius: Crescite et multiplicamini, et replete terram? [Genes. 1. 18, ][et 9. 7.] Iam enim non erit benedictio, sed maledictio, iuxta Origenem, qui angelos vertit in animas: et de sublimi fastigio dignitatis facit ad inferiora descendere, quasi Deus generi humano non possit animas per benedictionem dare, nisi angeli peccaverint: et tot in coelo sint ruinae, quot in terra nativitates. Dimittenda ergo nobis est doctrina Apostolorum et Prophetarum, et Legis et ipsius Domini Salvatoris in Evangelio pertonantis. Econtrario Origenes praecipit, et legem dat, ut non dicam constringit discipulos suos, ne quis oret in coelum ascendere, ne peius iterum peccans quam in terris ante peccaverat, praecipitetur in mundum. Quanquam istiusmodi nugas et deliramenta soleat ille Scripturarum interpretatione perversa et aliud significante, quam quod verum est affirmare, dicens: Priusquam a malitia humiliarer, ego deliqui [Ps. 118. 47]. Et illud: Revertere anima mea in requiem tuam [Ps. 114. 7]. Necnon et illud: Educ de carcere animam meam [Ps. 141. 8]. Et in alio loco: Confitebor Domino in regione vivorum [Ps. 114. 8]: cum alius procul dubio sensus Scripturae divinae sit, quam ille in haeresim suam maligna interpretatione detorquet. Quod faciunt et Manichaei, et Gnostici, et Hebionitae, et Marcionis sectatores, et aliae haereses numero [Ambrosian. triginta numerat, alii Mss. quadraginta; sed quod optime ante nos Victorius quoque animadverterat, propterea octoginta nominat Epiphanius, cuius haec est epistola, quod contra totidem haereses scripserit, quae ad sua usque tempora pullularant.] octoginta, quae de purissimo Scripturarum fonte assumentes testimonia, non ita interpretantur, ut scripta sunt, sed simplicitatem sermonis ecclesiastici id volunt significare, quod ipsi sentiunt.5 Illud quoque quod asserere nititur, doleamne an rideam nescio. Doctor egregius [Hinc Origenis nomen, quod neque Mss. neque editi vetustiores habent, expunximus.] audet docere, diabolum id rursum futurum esse quod fuerat, et ad eamdem rediturum dignitatem, et conscensurum regna coelorum. Proh nefas, quis tam vecors et stolidus, ut hoc recipiat, quod sanctus Ioannes Baptista, et Petrus, et Ioannes Apostolus et Evangelista, Isaias quoque, et Ieremias, et reliqui Prophetae cohaeredes fiant diaboli in regno coelorum? Praetereo frivolam eius expositionem super tunicis pelliceis, quanto conatu, quantisque egerit argumentis, ut tunicas pelliceas humana esse corpora crederemus. Qui inter multa ait: 'Nunquid coriarius aut sordiscarius [al. stortisarius] erat Deus, ut conficeret pelles animalium, et consueret ex eis tunicas pelliceas Adam et Evae? Manifestum est ergo, inquit, quod de corporibus nostris loquatur.' Et si hoc ita est, quomodo legimus ante pelliceas tunicas, et ante inobedientiam, et de paradiso ruinam Adam loquentem non secundum allegoriam, sed vere: 'Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea'[Gen. 2. 23] Aut unde assumptum est illud, quod divinus sermo testatur: 'Et iniecit Deus soporem in Adam, et dormivit: et sumpsit unam de costis eius; et adimplevit pro ea carnem, et aedificavit costam, quam tulerat ex eo, illi in uxorem?'[Ibid. 21] Aut quae corpora contegebat Adam et Eva foliis ficus, postquam comederunt de arbore vetita? Quis autem patienter ferat Origenem lubricis argumentationibus resurrectionem carnis huius negantem: sicut declarat manifestissime in volumine Explanationum primi psalmi, et in aliis multis locis? Aut quis audiat in tertio coelo donantem nobis Origenem paradisum, et illum quem Scriptura commemorat, de terra ad coelestia transferentem: et omnes arbores quae scribuntur in Genesi, sic allegorice intelligentem: quod scilicet arbores, angelicae Fortitudines sint, cum hoc veritas non recipiat? Neque enim dixit Scriptura divina: Deposuit Deus Adam et Evam in terram: sed, eiecit eos de paradiso, et habitare [Vatic. et vetus editio habitare fecit contra paradisum, et non adiecit eos sub paradiso.] fecit eos contra paradisum. Non ait, sub paradiso. Et posuit romphaeam flammeam, et Cherubim custodire introitum ligni vitae [Genes. 3]. Non dixit, ascensum. Et fluvius egrediebatur ex Eden: non dixit, descendit ex Eden. Iste dividitur in quatuor principia: nomen uni Phison, et nomen secundi Geon [Ibid. 2. 10]. Ego vidi aquas Geon, aquas quas his carneis oculis aspexi. Iste est Geon, quem Ieremias demonstrat dicens: Quid vobis et viae Aegypti, ut bibatis aquam Geon turbidam? [Ierem. 2. 10.] Bibi et de [Antea penes Martian. aliosque, de hoc magno. Mox duae priores Editiones, ac totidem Mss. flumina sunt et aquae bibuntur et videntur: rectissime.] magno flumine Euphrate aquas simpliciter, quas manu potes tangere, ore sorbere, non aquas spiritales. Ubi autem flumina sunt, quae et videntur et bibuntur, ibi consequens est quod et ficus et alia ligna sint: de quibus dicit Deus: Ex omni ligno quod est in paradiso comedes [Genes. 2. 16]: [Duos versus istos, similia sunt lignis aliis, etc. Victorius expunxit, quod in suis Mss. exemplaribus non invenisset, et sensum perturbare sibi viderentur. Nobis e contra cum satis probe sensum persequi visi sint, ex tribus Mss. antiquissimis, atque editis omnibus reposuimus.] similia sunt lignis aliis et arboribus, sicut flumina similia sunt fluminibus et aquis. Si autem aqua quae cernitur, vere aqua est, necesse est ut et ficus vera sit, et alia ligna: et Adam verus statim a principio plasmatus in corpore, sicut et Eva, et non in phantasmate, et post ruinam (ut vult Origenes) propter peccatum postea corpus acceperit. Sed dicis: Legimus quod sanctus Paulus raptus sit usque ad tertium coelum, et usque in paradisum [2. Cor. 12]. Bene dicis: Quando ponit tertium coelum, et postea addit, et in paradisum, ostendit alibi esse coelum, et alibi paradisum. Illas vero praestigias quis non statim abiiciat atque contemnat: dicente Origene de aquis quae super firmamentum sunt, non esse aquas, sed Fortitudines quasdam angelicae potestatis, et rursum aquas quae super terram sunt, hoc est, sub firmamento, esse Virtutes contrarias, id est, daemones? Et quomodo legimus, in diluvio apertas cataractas coeli, et aquas inundasse diluvii? unde aperti sunt fontes abyssi, et totus mundus opertus est aquis [Genes. 7].6 O furor hominum iunctus stultitiae, qui reliquerunt illud quod in Proverbiis dicitur: 'Audi fili sermonem patris tui, et ne abiicias legem matris tuae'[Prov. 6. 20], et conversi sunt ad errorem, et dicunt stulto, ut princeps sui sit; nec contemnunt res fatuatas, quae dicuntur a fatuo, sicut Scriptura testatur: 'Fatuus autem fatua loquitur, et cor eius vana intelligit'[Isai. 32. 6]. Unde obsecro te, dilectissime, et quasi membris meis parcens, propter caritatem quam in te habeo, precor scribens et orans, ut impleas illud quod dicitur: 'Nonne odientes te, Domine, odivi, et super inimicos tuos tabescebam?'[Psal. 138. 21.] Inimica et digna odio Origenis verba sunt, et Deo repugnantia, et sanctis eius, et non ista sola quae dixi, sed et alia innumerabilia. Ne que enim nunc mihi propositum est adversus omnia Origenis dogmata disputare. Nihil mihi subripuit Origenes, nec in mea generatione fuit: nec propter aliquas res mundi et haereditatem, odium adversum illum, pugnasque suscepi: sed (ut simpliciter fatear) doleo, et val dedoleo, videns plurimos fratrum, et eorum praecipue, qui professionem habent non minimam, et in gradum quoque sacerdotii maximum pervenerunt, eius persuasionibus deceptos, et perversissima doctrina cibos factos esse diaboli: in quibus completum est illud, quod dicitur: 'Super omnem munitionem ludit, et escae eius electae, et congregavit sicut arenam captivitatem'[Abac. 1]. Te autem, frater, liberet Deus, et sanctum populum Christi, qui tibi creditus est, et omnes fratres qui tecum sunt, et maxime Ruffinum Presbyterum ab haeresi Origenis, et ab aliis haeresibus et perditione earum. Si enim propter unum verbum, aut duo quae contraria fidei sunt, multae haereses abiectae sunt ab Ecclesia, quanto magis hic inter haereticos habebitur, qui tantas perversitates, et tam mala dogmata contra fidem adinvenit, Deique et Ecclesiae hostis extitit? Inter multa enim mala etiam illud ausus est dicere, perdidisse imaginem Dei Adam, cum hoc in nullo penitus loco Scriptura significet. Si enim ita esset, nunquam omnia quae in mundo sunt, servirent semini Adam, id est, universo generi hominum: sicut et Iacobus Apostolus loquitur: 'Omnia domantur, et subiecta sunt humanae naturae [Iacob. 3. 7].' Nunquam enim universa subiecta essent hominibus, si non haberent homines iuxta id quod universis imperarent, imaginem Dei. Coniungens autem atque consocians Scriptura divina gratiam benedictionis, quam Adam donaverat, et generationibus quae ex eo erant, ne qui forsitan maligna interpretatione auderent dicere, uni datam gratiam Dei, et illum solum factum esse ad imaginem Dei: [Aliter et brevius Cistercienses chartae, qui plasmatus esset homo, et uxorem eius, eos vero, etc. Ambrosianae autem sic etiam in superioribus variant, «auderent dicere, imminutam gratiam Dei, et illum solum factum esse ex humo, et uxorem eius; eos vero, etc.] quia plasmatus esset ex humo, et uxorem eius, quam creasset de costa viri: eos vero qui conciperentur in utero, et non ita nascerentur ut Adam, Dei non habere imaginem, statim per ordinem iungit, et dicit: 'Et vixit Adam ducentos triginta annos, et cognovit Evam uxorem suam, et peperit ei filium iuxta speciem et iuxta imaginem eius, et vocavit nomen eius Seth'[Genes. 5. 3]. Rursumque in decima generatione post annos bis mille ducentos [Ab orbe condito ad perditos diluvio homines secundum LXX. bis mille ducentos quadraginta duos annos supputant Eusebius, Hieronymus, Beda, aliique. Sed alii itidem cum Augustino de Civit. Dei. lib. 15. numerant 2262. Cum itaque de Epiphanii mente haud constaret, atque impressi antea libri, quos etiam Martianaeus sequitur, legerent sexaginta duos, Victorius ex fide Mss. exemplarium, praetulit quadraginta duos, cui lectioni duo etiam nostri codices suffragantur, quibuscum et nos facimus. Omnium autem rectissime Ambrosianus lib. utramque lectionem hoc modo exhibet, «post annos bis mille ducentos septuaginta duos, sive ut in aliis exemplaribus ponitur, bis mille ducentos quadraginta duos,» ex quo facilis aliorum amanuensium lapsus ex vocum pene earumdem occursu apparet.] quadraginta duos, vindicans Deus imaginem suam, et ostendens, quod gratia quam dedisset hominibus perseveraret in eis, ait: 'Ne comederitis carnem in sanguinem [al. cum sanguine], ego enim ulciscar sanguinem vestrum de manu omnis hominis effundentis illum: quia ad imaginem Dei feci hominem'[Genes. 9]. Nec non post alteras decem generationes usque ad Abraham, et ab Abraham usque ad David alias generationes quatuordecim, quae viginti quatuor generationes simul faciunt annos bis mille centum decem et septem: Spiritus Sanctus in tricesimo octavo psalmo, cum quereretur de omnibus hominibus, quod in vanitate ambularent, et peccatis essent obnoxii, loquitur: 'Verumtamen in imagine perambulat omnis homo'[Ps. 38. 7]. Nec non post David, etiam sub Salomone filio eius, legimus tale quiddam super Dei imagine nominatum. Dicit enim in Sapientia, quae titulo eius inscribitur: 'Creavit Deus incorruptum hominem, et imaginem suae proprietatis dedit ei'[Sap. 2. 23]. Et rursum post annos [Sic vetustiores editiones duae ante an. 1500. tum Victorius e Mss. et Vaticanum ac Cisterciense exemplar ex illis quae nos contulimus; reliqui omnes libri, Erasm. et Martianaeus supino errore non nisi annos trecentos undecim numerant, cum palam sit ex historia a Salomone, unde numerandi initium hic sumitur, ad novum usque Testamentum, et Iacobum Fratrem Domini plusquam mille et centum annos intercessisse.] millenos centenos undenas plus minus, in novo legimus Testamento, quod non perdiderunt homines imaginem Dei. Iacobus enim Apostolus et frater Domini, cuius et supra meminimus, instruit nos, ne Origenis laqueis capiamur, habere hominem imaginem et similitudinem Dei. Nam cum de lingua hominis latius disputasset, adiecit: 'Instabile malum, in ipsa quippe benedicimus Deum patrem, et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei conditi sunt'[Iacob. 3. 8][. et 9]. Paulus quoque vas electionis, et qui doctrinam Evangelicam sua praedicatione complevit, docet nos, quod homo ad imaginem, et similitudinem Dei conditus sit, dicens: 'Vir non debet nutrire comam, cum gloria et imago Dei sit'[2. Cor. 11. 7]: imaginem simpliciter appellans suo nomine, similitudinem autem gloriae appellatione significans.7 Pro tribus igitur testimoniis, quae tibi, si de Scriptura sancta reperirem, dicebas posse sufficere: ecce septem testimonia dedimus. Quis ergo sustinebit Origenis ineptias? ut non gravius aliquid loquar, et similis efficiar vel ipsi vel discipulis eius, qui audent in periculo animae suae asserere, quodcumque eis in buccam venerit, et magis iubere Deo, et non ab eo vel orare vel discere veritatem. Quidam enim eorum dicunt, quod imago Dei, quam prius accepit Adam, illo peccante, perierit. Alii suspicantur corpus, quod Filius Dei habiturus esset ex Maria, ipsum esse imaginem [Deerant haec in aliis editis ac Mss. verba, quae inter utramque vocem imaginem, quae repetitur, modo sunt, eaque utpote necessaria, et quae veterum librariorum oscitantia facile exciderint, ex Ambrosiano exemplari supplevimus.] conditoris. Nonnulli animam esse imaginem, alii sensum, alii virtutem: isti baptisma: hi, quod homo ad imaginem Dei dominetur omnibus, ebriorum more haec vel illa ructantes, quos oportebat tantum effugere, discrimen, nec negare quae loquitur Deus, et credentes simpliciter salvos fieri, Deoque concedere donationis suae [Turpi errore in hucusque editis erat certamen, pro certam et duabus voculis, ut castigavimus e Mss.] certam et veram scientiam, in qua potissimum parte homines condiderit ad imaginem et similitudinem suam. Qui haec relinquentes, multis se quaestionibus implicacarunt, et per has in coenum demersi sunt peccatorum. Nos autem, dilectissime, credimus his, quae locutus est Dominus, et scimus, quod in cunctis hominibus imago Dei permaneat, ipsique concedimus nosse, in qua parte homo ad imaginem Dei conditus sit. Sed neque illud, quod quidam in epistula Ioannis legentes non intelligunt, quemquam decipiat, ubi loquitur: 'Nunc filii Dei sumus [Antea erat cum Vulgata quidem, et Graeco textu, et nondum apparet quod erimus. Sed Mss. Ambrosian. Vatic. Cisterciens. aliique cum veteri editione, ut edidimus; saepius autem locis e Scriptura petitis utitur Epiphanius in hac epistola, qui cum hodiernis exemplaribus haud satis conveniant.], et nescimus quales futuri sumus. Novimus autem, quia cum ille revelatus fuerit, similes ei erimus. Videbimus enim cum sicuti est'[1. Ioan. 3. 2]. Hoc enim propter gloriam, quae ibi revelanda est sanctis eius, dictum est: sicut et in alio loco legimus: 'A gloria in gloriam'[2. Cor. 3]: cuius gloriae iam in isto saeculo sancti arrabonem et portiunculam susceperunt. Primus eorum Moyses, cuius fulsit facies valde, et radiabat veluti fulgor et sol. Secundus Elias, igneo curru raptus in coelum, et ignis detrimenta non sentiens. Stephanus lapidabatur, et faciem habebat angeli, quae ab omnibus cernebatur. Hoc autem quod in paucis diximus, de omnibus intelligendum est, ut impleatur illud quod scriptum est: 'Omnis qui sanctificat semetipsum, inter beatos numerabitur. Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt'[Matth. 5. 8].8 Cum haec ita se habeant, dilectissime, custodi animam tuam, et desine contra [al. circa] nos murmurare. Dicit enim Scriptura divina: 'Nolite murmurare adinvicem, sicut quidam murmuraverunt, et a serpentibus perierunt'[1. Cor. 10. 9][. et 10]: magis acquiesce veritati, et dilige nos diligentes te, et veritatem. Deus autem pacis praestet nobis iuxta suam clementiam, ut conteratur Satanas sub pedibus Christianorum, et abiiciatur omnis occasio perversa, ne scindatur in nobis vinculum caritatis et pacis, et rectae fidei praedicatio.9 [Vitiose Martianaeus cum aliis quibusdam editis, Praeterea quod audivi; nisi forte legendum heic est, Praeterea] Praeterea audivi quosdam murmurare contra me, quia quando simul pergebamus ad sanctum locum qui vocatur Bethel, ut ibi Collectam tecum ex more ecclesiastico facerem, et venissem ad villam quae dicitur Anablatha, vidissemque ibi praeteriens lucernam ardentem, et interrogassem, quis locus esset, didicissemque esse ecclesiam, et intrassem ut orarem: inveni ibi velum pendens in foribus eiusdem ecclesiae tinctum atque depictum, et habens imaginem quasi Christi, vel sancti cuiusdam; non enim satis memini, cuius imago fuerit. Cum ergo hoc [Verba et detestatus essem, quae prius deerant, ex probae notae Mss. suffecimus.] vidissem, et detestatus essem in ecclesia Christi contra auctoritatem Scripturarum hominis pendere imaginem, scidi illud, et magis dedi consilium custodibus eiusdem loci, ut pauperem mortuum eo obvolverent et efferrent. 'Illique contra murmurantes dixerunt: Si scindere voluerat, iustum erat, ut aliud daret velum atque mutaret.' Quod cum audissem, me daturum esse pollicitus sum, et illico esse missurum. Paululum autem morarum fuit in medio, dum quaere optimum velum pro eo mittere; arbitrabar enim de Cypro mihi esse mittendum. Nunc autem misi quod potui reperire, et precor ut iubeas [Vulgati plurium numero, presbyteros, et mox a latore pro Lectore. Probabilior nobis et germanior visa est Mss. codicum lectio.] presbytero eiusdem loci suspicere velum a Lectore, quod a nobis missum est, et deinceps praecipere, in ecclesia Christi istiusmodi vela, quae contra religionem nostram veniunt, non appendi. Decet enim honestatem tuam hanc magis habere [Vatic. cui vetus editio concinit, «ut scrupulositate remota, quae digna est (leg. sunt) Ecclesia Christi, et populis, qui tibi crediti sunt, intumetur» (leg. intueatur) aut quid simile. Ambrosian. vero rectissime, habere sollicitudinem et scrupulositatem, quae digna est Ecclesia Christi, et populis, etc. Sed in tanta exemplarium varietate impressam lectionem immutare non placuit.] sollicitudinem, ut scrupulositatem tollat, quae indigna est ecclesia Christi, et populis qui tibi crediti sunt. Palladium vere Galatam, qui quondam nobis carus fuit, et nunc misericordia Dei indiget, cave, quia Origenis haeresim praedicat et docet, ne forte aliquos de populo tibi credito ad perversitatem sui inducat erroris. [Salutationem hanc plerique Mss. atque editi vetustiores libri non habent. Alii valeas habent, pro valeatis.] Opto ut valeatis in Domino.
Hieronymus HOME

bsb4610.256

Hieronymus, Epistulae, 3, 50. AD DOMNIONEM. <<<     >>> 52. AD NEPOTIANUM.
monumenta.ch > Hieronymus > 51