monumenta.ch > Hieronymus > 49
Hieronymus, Epistulae, 3, 48, SEU LIBER APOLOGETICUS, AD PAMMACHIUM, PRO LIBRIS CONTRA IOVINIANUM. <<<     >>> 50. AD DOMNIONEM.

Hieronymus, Epistulae, 3, 49[Alias 32. Scripta eodem tempore, ac superiori iuncta.] AD PAMMACHIUM.

1 [Apologeticam superiorem Epistulam Pammachio mittit, eidemque gratulatur quod ab omnibus dignus haberetur Sacerdotio; tandem eum invitat ad lectionem translationum suarum ex Hebraeo, et aliorum opusculorum.]
Christiani interdum pudoris est, etiam apud amicos tacere, et humilitatem suam magis silentio consolari, quam retractando veteres amicitas, ambitionis crimen incurrere. Quamdiu tacuisti, tacui, nec expostulare unquam super hac re volui: ne non amicum quaerere, sed potentiorem viderer expetere. Nunc autem provocatus officio litterarum, primas semper partes habere tentabo: et non tam rescribere, quam scribere; ut et verecunde hucusque tacuisse, et verecundius loqui coepisse cognoscar.2 De opusculis meis contra Iovinianum, quod et prudenter et amanter feceris, exemplaria subtrahendo, optime novi. Sed nihil profuit ista diligentia, cum aliquanti ex Urbe venientes, mihi eadem lectitarent, quae se Romae excepisse referebant. In hac quoque provincia iam libri fuerant divulgati: et ut ipse legisti, 'nescit vox missa reverti'[Horat. de Art. Poet.]. Non sum tantae felicitatis, quantae plerique huius temporis Tractatores, ut nugas meas quando voluerim emendare possim. Statim ut aliquid scripsero, aut imatores mei, aut invidi, diverso quidem studio, sed pari certamine, in vulgus nostra disseminant: et vel in laude, vel in vituperatione nimii sunt: non meritum stili, sed suum stomachum sequentes. Itaque quod solum facere potui, ἀπολογετικὸν ipsius operis tibi [Erasm. et Vict. tibi misi, quem προσεφώνησα, et le poscente edidi, e glossatoris imperiti manu, qui verbi προσφωνεῖν, quod est nuncupare, aut inscribere, hoc loco significationem non intellexit.] προσεφώνησα; quem cum legeris, ipse pro nobis caeteris satisfacies: aut si tu quoque narem contraxeris, illam Apostoli περικοπὴν, in qua de virginitate et nuptiis disputat, aliter disserere compelleris.3 Nec hoc dico, quod te ad scribendum provocem: cuius in sacris litteris studium mihi praefero: sed ut alios qui nos lacerant, hoc facere compellas. Norunt litteras, videntur sibi scioli: possunt me non reprehendere, sed docere. Si quid scripserint, magis ex operis corum comparatione, mea interpretatio negligetur. Lege, quaeso te, et diligenter Apostoli verba considera, et tunc videbis me propter calumniam declinandam multo plus quam ille voluit in maritos fuisse clementem. Origenes, Dionysius, Pierius, Eusebius Caesariensis, Dydimus, Apollinaris latissime hanc Epistulam interpretati sunt: quorum Pierius cum sensum Apostoli ventilaret atque edisseret, et proposuisset illud exponere: 'Volo autem omnes esse sicut meipsum'[1. Cor. 1. 7], adiecit, ταῦτα λέγων Παῦλος ἀντικρὺς ἀγαμίαν κηρύσσει. Quod hic quaeso peccatum meum, quae duritia? Universa quae scripsi, huic sententiae comparata lenissima [al. levissima] sunt. Revolve omnium quos supra memoravi, commentarios et Ecclesiarum Bibliothecis fruere, et magis concito gradu ad optata coeptaque pervenies.4 Audio totius in te Urbis studia concitata. Audio Pontificis et populi voluntatem pari mente congruere. MINUS EST tenere Sacerdotium, quam mereri. Libros sedecim Prophetarum, quos in Latinum de Hebraeo sermone verti, si legeris, et delectari te hoc opere comperero, provocabis nos etiam caetera clausa armario non tenere. Transtuli nuper Iob in linguam nostram: cuius exemplar a sancta Marcella consobrina tua poteris mutuari. Lege eumdem Graecum et Latinum; et veterem Editionem nostrae Translationi compara: et liquido pervidebis quantum distet inter veritatem, et mendacium. Miseram [Benedictinus ad marginem: Non extant, inquit, haec Commentaria in duodecim Prophetas; ratus videlicet (quae aliis quoque Criticis viris opinio persuasit) in singulos quosque duodecim Prophetas Commentaria hic innui, quae alia certe ab his quae supersunt, putanda essent, siquidem priores tres, ac postremos duos non nisi post decennium et quod excurrit, est commentatus. At Hieronymus quaedam tantum τῶν ὑπομνημάτων, seu commentariorum suorum dixit, non omnia; eaque non in singulos minores Prophetas, sed in eum simpliciter librum, qui duodecim Prophetae inscribitur. Unde facile est opinari a Michea usque ad Aggeum, quas a superiori anno 392. interpretationes elucubraverat, ad Domnionem misisse, nec proinde alias, quae perieriat, excogitare oportere.] quaedam τῶν ὑπομνημάτων in Prophetas duodecim sancto patri Domnioni, Samuelem quoque et Malachim, id est, quatuor Regum libros. Quae si legere volueris, probabis quantae difficultatis sit divinam Scripturam, et maxime Prophetas intelligere: et Interpretum vitio quae apud suos purissimo cursu orationis labuntur, apud nos scatere vitiis. Porro eloquentiam quam pro Christo in Cicerone contemnis, in parvulis ne requiras. Ecclesiastica interpretatio etiam si habet eloquii venustatem, dissimulare eam debet et fugere, ut non otiosis Philosophorum scholis paucisque discipulis, sed universo loquatur hominum generi.
Hieronymus HOME

bsb4610.256