monumenta.ch > Hieronymus > 48
Hieronymus, Epistulae, 3, 47. AD DESIDERIUM. <<< >>> 49 AD PAMMACHIUM.
Hieronymus, Epistulae, 3, 48, SEU LIBER APOLOGETICUS, AD PAMMACHIUM, PRO LIBRIS CONTRA IOVINIANUM.
1 Quod ad te hucusque non scripsi, causa fuit silentium tuum. Verebar enim, ne si tacenti scriberem, molestum me magis quam officiosum putares. Nunc autem provocatus dulcissimis litteris tuis, et huiuscemodi litteris, quae me ad philosophiam nostri dogmatis provocarent, et condiscipulum quondam et sodalem et amicum obviis, ut aiunt, manibus excipio; defensoremque [fort. defensionem] meorum opusculorum paro: ita tamen si ante te placatum iudicem habuero: imo si oratorem meum super omnibus quae in me arguuntur, instruxero. Hoc enim et Tullius tuus; et ante illum in brevi et solo volumine scripsit Antonius, Primam causam esse victoriae, diligenter causam, pro qua dicturus es, discere.2 Reprehendunt me quidam, quod in libris quos adversus Iovinianum scripsi, nimius fuerim, vel in laude virginum, vel in sugillatione nuptarum [al. nuptiarum]; et aiunt condemnationem quodammodo esse matrimonii, in tantum pudicitiam praedicare, ut nulla videatur inter uxorem et virginem comparatio derelinqui. Ego si bene problematis memini, inter Iovinianum et nos ista contentio est, quod ille exaequet virginitati nuptias, nos subiiciamus: ille vel parum, vel nihil: nos multum interesse dicamus. Denique idcirco te post Dominum faciente, damnatus est, quod ausus sit perpetuae castitati [al. virginitati] matrimonium comparare. Aut si idipsum virgo putatur, et nupta, cur piaculum vocis huius Roma audire non potuit? Virgo a viro, non vir a virgine generatur. Medium esse nihil potest: aut mea sententia sequenda est, aut Ioviniani. Si reprehendor quod nuptias virginitati subiicio, laudetur ipse qui comparat. Si autem damnatus est qui aequales putabat, damnatio eius mei operis testimonium sit. Si saeculi homines indignantur in minori gradu se esse quam virgines, miror Clericos et Monachos et continentes id non laudare quod faciunt. Castrant se ab uxoribus suis, ut imitentur virginum castitatem; et id ipsum volunt esse maritatas, quod virgines? Aut iungantur itaque uxoribus suis, quibus renuntiaverant: aut si se abstinuerint, etiam tacentes confitebuntur melius esse, quod nuptiarum operi praetulerunt. An ego rudis in Scripturis, et nunc primum sacra volumina legens, lineam, et (ut ita dicam) tenue dicendi filum inter virginitatem et nuptias servare non potui? Videlicet nesciebam dictum: Noli esse iustus multum : et dum unum latus protego, in altero vulneratus sum: atque, ut manifestius loquar, dum contra Iovinianum presso gradu pugno, a Manichaeo terga mea confossa sunt. 'Nonne, quaeso, statim in principio operis mei ista praefatus sum? Neque enim nos Marcionis et Manichaei dogma sectantes, nuptiis detrahimus. Nec Tatiani principis Encratitarum errore decepti, omnem coitum spurcum putamus; qui non solum nuptias, sed cibos quoque, quos Deus creavit ad utendum, damnat et reprobat. Scimus in domo magna, non solum vasa aurea et argentea esse, sed et lignea et fictilia: et super fundamentum Christi, quod Paulus architectus posuit , alios superaedificare aurum, argentum, lapides pretiosos: alios e contrario foenum, ligna, stipulam. Non ignoramus honorabiles nuptias, et cubile immaculatum. Legimus primam Dei sententiam: Crescite et multiplicamini, et replete terram . Sed ita nuptias recipimus, ut virginitatem, quae de nuptiis nascitur, praeferamus. Numquid argentum non erit argentum, si aurum argento pretiosius est? aut arboris et segetis contumelia est, si radici et foliis, culmo et aristis, poma praeferantur et fructus? Ut poma ex arbore, frumentum ex stipula, ita virginitas ex nuptiis. Centesimus et sexagesimus et tricesimus fructus, quanquam de una terra, et de una semente nascatur, tamen multum differt in numero. Triginta referuntur ad nuptias, quia et ipsa digitorum coniunctio, quasi molli osculo se complexans et foederans, maritum pingit et coniugem. Sexaginta vero ad viduas, eo quod in angustia et tribulatione sint positae. Unde et superiori digito deprimuntur: quia quanto maior est difficultas expertae quondam voluptatis illecebris abstinere, tanto maius est praemium. Porro numerus centesimus (quaeso diligenter lector attende) de sinistra transfertur ad dexteram: et iisdem quidem digitis; sed non eadem manu, quibus in laeva, nuptae significantur et viduae, circulum faciens, exprimit virginitatis coronam.'3 Oro te, qui haec loquitur, damnat nuptias? Aurum virginitatem, argentum diximus matrimonium. Centesimum et sexagesimum et tricesimum fructum de una terra exposuimus, et de una semente generari, licet multum differat in numero. Et quisquam tam iniquus lector erit, ut non ex meis dictis, sed ex suo me sensu iudicet? Et certe multo clementiores erga coniugia fuimus, omnibus pene Latinis et Graecis Tractatoribus, qui centesimum numerum ad Martyres referunt, sexagesimum ad Virgines, tricesimum ad Viduas: atque ita fit iuxta illorum sententiam, ut de bona terra, et de patrisfamilias semine excludantur mariti. Verum ne in principio cautus, in reliquis forsitan improvidus fuerim: nonne post partitionem opusculi, cum ad quaestiones venirem, statim intuli, 'Vos quaeso utriusque sexus virgines et continentes, mariti quoque et digami, ut conatus meos orationibus adiuvetis.' Cunctorum in commune Iovinianus hostis est. Quorum ego orationibus indigeo, et quos adiutores mei operis precor, eos possum Manichaei errore damnare.4 Curramus ad reliqua. Neque enim Epistulae brevitas patitur diutius in singulis immorari. Interpretantes illud Apostoli testimonium: 'Uxor proprii corporis sui non habet potestatem, sed vir: similiter et vir corporis sui non habet potestatem, sed uxor,' , hoc subiunximus [Lib. 1. c. 4]: 'Omnis haec quaestio de his est qui in matrimonio sunt, an eis liceat uxores dimittere, quod et Dominus in Evangelio prohibuit. Unde et Apostolus: Bonum est, ait, homini uxorem vel mulierem non tangere : quasi in tactu eius periculum sit, quasi qui eam tetigerit non evadat. Unde et Ioseph, quia illum tangere volebat Aegyptia, fugiens de manibus eius pallium abiecit. Sed quia qui semel duxit uxorem, nisi ex consensu se non valet abstinere, nec dare repudium non peccanti, reddat coniugi debitum, quia sponte se alligavit, ut reddere cogeretur.' Qui Domini dicit esse praeceptum, ne dimittantur uxores, et absque consensu, 'Quod Deus coniunxit, homo non separet' , hic potest dici nuptias condemnare? Rursum in sequentibus: 'Sed unusquisque, ait, habet proprium donum ex Deo. Alius quidem sic, alius autem sic' . Quam sententiam nos exponentes [Lib. 1. c. 8], haec intulimus: 'Quid, inquit, velim, perspicuum est. Sed quoniam in Ecclesia diversa sunt dona, concedo et nuptias, ne videar damnare naturam. Simulque considera, quod aliud donum virginitatis sit, aliud nuptiarum. Si enim eadem esset merces nuptarum et virginum, nequaquam dixisset post praeceptum continentiae: Sed unusquisque proprium habet donum ex Deo: Alius quidem sic, alius autem sic. Ubi proprietas singulorum est, ibi altrinsecus diversitas. Concedo et nuptias esse donum Dei, sed inter donum et donum magna diversitas est. Denique et Apostolus de quodam post incestum poenitente: E contrario, inquit, donate ei et consolamini; et si cui quid donastis, et ego . Ac ne putaremus donum hominis contemnendum, addidit: Nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos coram Christo [al. in persona Christi]. Diversa sunt dona Christi. Unde et Ioseph in typo eius variam habebat tunicam. Et in Psalmo quadragesimo quarto legimus: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate. Et Petrus Apostolus: Sicut cohaeredes, ait, multiplicis gratiae Dei . Quod significantius Graece dicitur ποικίλης, id est, variae.'5 Rogo, quae est ista contentio claudere oculos, nec apertissimum lumen aspicere? In Ecclesia diximus esse dona diversa: et aliud donum virginitatis, et aliud nuptiarum. Et post paululum: 'Concedo et nuptias esse donum Dei. Sed inter donum et donum magna diversitas est.' Et quod Dei donum voce apertissima pronuntiamus, damnare dicimur? Porro si Ioseph in typo Domini accipitur, tunica eius varia atque distincta in virginibus, viduis, continentibus, ac maritatis est. Et potest videri quasi alienus, qui de tunica Christi est: cum et ipsam reginam, hoc est Ecclesiam Salvatoris in vestitu deaurato, eadem varietate circumdatam dixerimus? 'Sed et in consequentibus de coniugio disputantes, eumdem sensum secuti sumus. Hic locus ad praesentem controversiam non pertinet. Docet enim iuxta sententiam Domini, uxorem excepta causa fornicationis non repudiandam, et repudiatam, vivo marito, alteri non nubere: aut certe viro suo debere reconciliari. Necnon et in alio loco: Mulier alligata est, quanto tempore vir eius vivit. Quod si dormierit vir eius, liberata est a lege viri: cui vult nubat, tantum in Domino , id est, Christiano.' Qui secundas nuptias tertiasque concedit in Domino, primas cum Ethnico prohibet.6 Aperiant, quaeso, aures obtrectatores mei, et videant me secundas et tertias nuptias concessisse in Domino. Qui secundas et tertias non damnavi, primum potui damnare matrimonium? In eo quoque loco, ubi interpretamur capitulum Apostoli: 'Circumcisus aliquis vocatus est, non adducat praeputium. In praeputio vocatus est, non circumcidatur' [Ibid. v. 18] (licet quidam prudentissimi Interpretes Scripturarum hoc de circumcisione et servitute Legis dictum esse contendant) nonne apertissime foedera servamus nuptiarum? Diximus enim [Lib. 1. c. 6]: 'Si in praeputio quis vocatus est, non circumcidatur. Habebas, inquit, uxorem, cum credidisti: noli fidem Christi causam putare dissidii; quia in pace nos vocavit Deus. Circumcisio nihil est, et praeputium nihil est: sed observatio mandatorum Dei [et Galat. 5. 6]. Nihil enim prodest absque operibus coelibatus et nuptiae: cum etiam fides, quae proprie Christianorum est, si opera non habuerit, mortua esse dicatur, et hac lege virgines quoque Vestae et Iunonis univirae, in sanctarum queant ordine numerari. Et post paululum: Servus vocatus es, non sit tibi curae: sed et si potes fieri liber, magis utere . Etiam si habes, inquit, uxorem, et illi alligatus es: et solvis debitum, et non habes tui corporis potestatem: atque (ut manifestius loquar) servus uxoris es, noli propter hoc habere tristitiam, nec de amissa virginitate suspires. Sed etiam si potes causas aliquas invenire dissidii, ut libertate pudicitiae perfruaris, noli salutem tuam cum alterius interitu quaerere.' Habeto paulisper uxorem, nec praecurras morantem: expecta dum sequitur. Si egeris patienter, coniux mutabitur in sororem.7 In eo quoque loco ubi tractavimus, cur dixisset Paulus: 'De virginibus autem Domini praeceptum non habeo: consilium autem do, tanquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis,' ita virginitatem praetulimus [al. extulimus], ut nuptiarum ordinem servaremus. 'Si virginitatem Dominus imperasset, videbatur nuptias condemnare, et homiminum auferre seminarium, unde et ipsa virginitas nascitur. Si praecidisset radicem, quomodo fruges quaereret? Nisi ante fundamenta iecisset, qua ratione aedificium exstrueret, et operturum cuncta desuper culmen imponeret?' Si radicem nuptias, si virginitatem diximus fructus: si fundamentum matrimonium, et aedificium vel culmen perpetuam castitatem; quis vel tam invidus, vel tam caecus obtrectator mei erit, ut in eadem domo aedificium vel culmen videat, et fundamentum quod aedificium et culmen portat, ignoret? Porro et in alio loco proponentes Apostoli testimonium, in quo ait: 'Alligatus es uxori, noli quaerere solutionem. Solutus es ab uxore, noli quaerere uxorem' . Illico haec subiecimus [Lib. 1. c. 7]: 'Habet unusquisque nostrum terminos suos, redde mihi meum, et tu tene tuum. Si alligatus es uxori tuae, ne illi des repudium. Si solutus sum ab uxore, non quaeram uxorem. Ut ego non solvo coniugia, si semel ligata sunt: ita tu non liges, quod solutum est.' Sed et in alio testimonio, quid de virginitate et nuptiis senserimus, manifestissime declaratur [Lib. 1. c. 7]. 'Non imponit nobis Apostolus laqueum, nec cogit esse quod nolumus, sed suadet quod honestum est et decorum, et intente facit servire Domino, et semper esse sollicitos, et exspectare paratam Domini voluntatem, ut cum quid imperaverit, quasi strenuus et armatus miles, statim impleat quod praeceptum est, et hoc faciat sine ulla distentione, quae data est secundum Ecclesiasten hominibus huius mundi, ut distendantur in ea.' In fine quoque comparationis nuptarum et virginum, disputationem nostram hoc sermone conclusimus [Lib. 1. c. 7]. Ubi bonum et melius est, ibi boni et melioris non unum est praemium, et ubi non est unum praemium, ibi utique dona diversa. 'Tantum igitur interest inter nuptias et virginitatem: quantum inter non peccare et benefacere: imo ut levius dicam, quantum inter bonum et melius.'8 Porro in consequentibus, cum dicimus [Lib. 1. c. 8]: 'Finita disputatione coniugiorum et virginitatis, ut inter utrumque cauto moderamine praeceptorum, nec ad sinistram, nec ad dexteram diverteret, sed via regia graderetur, et illud impleret: Ne sis multum iustus' , rursus monogamiam digamiae comparat, et quomodo nuptias subdiderat virginitati, ita digamiam nuptiis subiicit: nonne perspicue ostendimus; quae sit in Scripturis sanctis sinistra, quae dextra: et quid significet, 'ne sis multum iustus?' Quod videlicet sinistra sit, si Iudaeorum, et Gentilium sequamur libidinem, et semper aestuemus ad coitum; dextra, si Manichaeorum sequamur errorem, et simulata pudicitia, impudicitiae retibus implicemur. Via autem regia sit, ita appetere virginitatem, ne nuptiae condemnentur. Praeterea quis tam iniquus meorum opusculorum iudex erit, ut prima matrimonia damnare me dicat, cum etiam de secundis dixisse me legerit? 'Concedit Apostolus secundas nuptias; sed volentibus, sed his quae se continere non possunt: ne luxuriatae in Christo, nubere velint: habentes damnationem, quod primam fidem irritam fecerint; et hoc concedit, quia multae abierunt retrorsum post Satanam . Caeterum beatiores erunt, si sic permanserint. Continuoque subiungit Apostolicam auctoritatem: secundum consilium meum. Porro ne auctoritas Apostoli quasi hominis, levior videretur, addidit: Puto autem quod et ego spiritum Dei habeam. Ubi ad continentiam provocat: ibi non hominis, sed spiritus Dei consilio usus est. Ubi autem nubendi concedit veniam, spiritum Dei non nominat; sed prudentiae librat consilium: ita singulis relaxans, ut unusquisque ferre possit.' Propositis ergo testimoniis, in quibus Apostolus secundas concedit nuptias, statim subiecimus. Quomodo virginibus ob fornicationis periculum, concedit nuptias; et excusabile facit, quod per se non appetitur: ita ob eamdem fornicationem, concedit viduis secunda matrimonia. 'Melius est enim, licet alterum et tertium, unum virum nosse, quam plurimos: id est, tolerabilius est uni homini prostitutam esse, quam multis.' Facessat calumnia. De secundo hic et de tertio et quarto (si libet) matrimonio disputavimus, non de primo. Sed ne quis in eo quod diximus, tolerabilius est uni homini prostitutam esse quam multis, ad primum maritum [al. matrimonium] referat, cum omnis nobis quaestio de digamia et trigamia fuerit; denique digamiae, et trigamiae disputationem hac calce signavimus 'Omnia licent, sed non omnia expediunt' . 'Non damno digamos, imo nec trigamos, et si dici potest, octogamos. Plus aliquid inferam; etiam scortatorem recipio poenitentem. Quidquid aequaliter licet, aequali lance pensandum est.'9 Erubescat calumniator meus, dicens me prima damnare matrimonia, quando legit, 'Non damno digamos, et trigamos, et si dici potest, octogamos.' Aliud est non damnare, aliud praedicare: aliud est veniam concedere, aliud laudare virtutem. Si autem durus in eo videor, quia dixi: 'quidquid aequaliter licet, aequali lance pensandum est;' puto non me crudelem iudicabit et rigidum, qui alia loca virginitati et nuptiis, alia trigamis, et octogamis, et poenitentibus legerit praeparata. Christum in carne virginem, in spiritu monogamum, quod unam haberet Ecclesiam, noster in reliquis sermo testatus est: et crediti sumus nuptias condemnare! Damnare dicor nuptias, cuius hic sermo est? [Lib. 1. c. 13.] Nullique dubium est, 'Sacerdotes de Aaron et Eleazar et Phinees stirpe generatos; qui cum et ipsi uxores habuerint, recte nobis opponerentur, si errore Encratitarum ducti contenderemus matrimonia reprobanda.' Tatianum Encratitarum principem, qui abiicit matrimonia, reprehendimus, et ipsi nuptias condemnamus? Rursumque ubi virgines, et viduas comparo, quid de nuptiis senserim; et quomodo tres gradus virginitatis, viduitatisque vel continentiae et coniugii fecerim, declarant ipsa quae scripta sunt. 'Non nego beatas esse viduas, quae ita post baptismum manserint: nec illarum detraho merito, quae cum viris in castitate perdurant: sed sicut hae maioris praemii apud Deum sunt, quam nuptae coniugali officio servientes: ita et ipsae aequo patiantur animo, virginitatem sibi praeferri.'10 Ad Galatas quoque testimonium Apostoli proponentes: 'Ex operibus legis non iustificabitur omnis caro' , huiuscemodi sensum intulimus [Lib. 1. c. 23]. 'Opera legis et nuptiae sunt. Unde et maledicuntur in ea, quae non habent filios: quae si conceduntur etiam in Evangelio, aliud tamen est indulgentiam infirmitati tribuere, aliud est virtutibus praemia polliceri.' Ecce perspicue nuptias diximus concedi in Evangelio: sed tamen easdem in suo officio permanentes, praemia castitatis capere non posse. Quod si indigne accipiunt mariti, non mihi irascantur, sed Scripturis sanctis: imo Episcopis, et Presbyteris, et Diaconis, et universo choro Sacerdotali et Levitico, qui se noverunt hostias offerre non posse, si operi serviant coniugali. Sed et in eo loco ubi de Apocalypsi testimonium posuimus [Lib. 1. c. 25], nonne manifestum est, quid de virginibus et viduis et coniugibus senserimus? 'Hi sunt qui cantant canticum novum, quod nemo potest cantare, nisi qui virgo est. Hi sunt primitiae Dei et Agni, et sine macula . Si virgines primitiae Dei sunt, ergo viduae, et in matrimonio continentes, erunt post primitias, hoc est, in secundo et tertio gradu. In secundo et tertio gradu viduas ponimus et maritatas: et haeretico furore dicimur damnare nuptias?'11 Multa sunt quae per omnem librum cauto moderamine de virginitate, de viduis, de nuptiis diximus. Sed brevitatis studio unum adhuc ponam testimonium, cui non reor contradicturum, nisi eum, qui aut se inimicum probare voluerit, aut vecordem. Nam cum proposuissem, quod Dominus isset ad nuptias in Cana Galilaeae, post quaedam etiam haec addidi [Lib. 1. c. 25]: 'Qui enim semel ivit ad nuptias, semel docuit esse nubendum, et tunc virginitati posset officere, si nuptias post virginitatem, et viduitatis castimoniam, non in gradu tertio poneremus. Nunc autem cum Haereticorum sit damnare coniugia, et Dei spernere conditionem: quidquid de laude dixerit nuptiarum, libenter audimus. Ecclesia enim non damnat matrimonia, sed subiicit: nec abiicit, sed dispensat, sciens (sicut supra diximus) in domo magna, non solum esse vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia: et alia esse in honorem, alia in contumeliam . Et quicumque se mundaverit, eum futurum esse vas honorabile et necessarium, in omne opus bonum praeparatum.' Quidquid, inquam, de laude dixerit [al. dixerint] nuptiarum, libenter audimus. Laudari nuptias, libenter audimus, et nuptias condemnamus? Ecclesia matrimonia non damnat, sed subiicit. Velitis, nolitis, maritus subiicitur virginitati, et viduitati. Ecclesia nuptias, sed nuptias in suo opere permanentes, subiicit, non damnat, nec abiicit, sed dispensat. In potestate vestra est, si velitis secundum pudicitiae gradum scandere. Quid indignamini, si in tertio stantes, nolitis ad superiora properare?12 Igitur cum toties et crebro lectorem admonuerim, et per singula pene tractuum millia, cautus viator incesserim, me ita recipere nuptias, ut eis continentes, viduas, virginesque praeferrem; debuerat prudens et benignus Lector, etiam ea quae videntur dura, aestimare de caeteris, et non in uno atque eodem libro, criminari, me diversas sententias protulisse. Quis enim tam hebes, et sic in scribendo rudis est, ut idem laudet et damnet? aedificata destruat, et destructa aedificet? et cum adversarium vicerit, suo novissime mucrone feriatur? Si rusticani homines, et vel rhetoricae, vel dialecticae artis ignari detraherent mihi, tribuerem veniam imperitiae, nec accusationem reprehenderem, ubi non voluntatem in culpa cernerem, sed ignorantiam. Nunc vero cum diserti homines, et liberalibus studiis eruditi, magis velint laedere, quam intelligere, breviter a me responsum habeant, corrigere eos debere peccata, non reprehendere. Patet campus, stat e contra acies, adversarii dogma manifestum est, et (ut Virgilianum aliquid inferam) 'illum aspice contra, Qui vocat' [Aeneid. II]: Respondeant adversario. Aliter teneant modum in disputando, aliter virgam in docendo; et me in libris suis, quid vel praetermiserim, vel addiderim, doceant. Reprehensores non audio, sequor magistros. Delicata doctrina est, pugnanti ictus dictare de muro, et cum ipse unguentis delibutus sis, cruentum militem accusare formidinis. Nec hoc dicens, statim iactantiae reus sum, quod caeteris dormientibus solus certaverim; sed hoc dico, cautius eos posse pugnare, qui me viderint vulneratum. Nolo tale certamen adeas, in quo tantum te protegas, et torpente dextra, sinistra clypeum circumferas. Aut feriendum tibi est, aut cadendum. Non possum te aestimare victorem, nisi adversarium video [al. videro] trucidatum.13 Legimus, eruditissimi viri, in scholis pariter; et Aristotelea illa vel de Gorgiae fontibus manantia, simul didicimus, plura esse videlicet genera dicendi: et inter caetera, aliud esse γυμνατικῶς scribere, aliud δογματικῶς. In priori vagam esse disputationem; et adversario respondentem, nunc haec, nunc illa proponere. Argumentari ut libet, aliud loqui, aliud agere, panem, ut dicitur, ostendere; lapidem tenere. In sequenti autem aperta frons, et ut ita dicam, ingenuitas necessaria est. Aliud est quaerere, aliud definire. In altero pugnandum: in altero docendum est. Tu me stantem in praelio, et de vita periclitantem studiosus magister doceas. Noli ex obliquo, et unde non putaris, vulnus inferre. Directo percute gladio. Turpe tibi est hostem dolis ferire, non viribus. Quasi non et haec ars summa pugnantium sit, alibi minari, alibi percutere. Legite, obsecro vos, Demosthenem, legite Tullium: ac ne forsitan Rhetores vobis displiceant (quorum artis est, verisimilia magis quam vera dicere), legite Platonem, Theophrastum, Xenophontem, Aristotelem, et reliquos qui de Socratis fonte manantes, diversis cucurrere rivulis: quid in illis apertum, quid simplex est? quae verba non sensuum? qui sensus non victoriae? Origenes, Methodius, Eusebius, Apollinaris [al. Apollinarius], multis versuum millibus scribunt adversus Celsum et Porphyrium. Considerate quibus argumentis, et quam lubricis problematibus diaboli spiritu contexta subvertant: et quia interdum coguntur loqui, non quod sentiunt, sed quod necesse est, dicunt adversus ea, quae dicunt Gentiles. Taceo de Latinis Scriptoribus, Tertulliano, Cypriano, Minutio, Victorino, Lactantio, Hilario, ne non tam me defendisse, quam alios videar accusasse. Paulum Apostolum proferam, quem quotiescumque lego, videor mihi non verba audire, sed tonitrua. Legite Epistulas eius, et maxime ad Romanos, ad Galatas, ad Ephesios, in quibus totus in certamine positus est; et videbitis eum in testimoniis quae sumit de veteri Testamento, quam artifex, quam prudens, quam dissimulator fit eius quod agit. Videntur quidem verba simplicia, et quasi innocentis hominis et rusticani; et qui nec facere nec declinare noverit insidias: sed quocumque respexeris, fulmina sunt. Haeret in causa, capit omne quod tetigerit: tergum vertit, ut superet: fugam simulat, ut occidat. Calumniemur ergo illum, atque dicamus ei: Testimonia quibus contra Iudaeos, vel caeteras haereses usus es, aliter in suis locis, aliter in tuis Epistulis sonant. Videmus exempla captiva servire tibi ad victoriam, quae suis in voluminibus non dimicant. Nonne nobis loquitur cum Salvatore: aliter foris, aliter domi loquimur? Turbae parabolas, discipuli audiunt veritatem . Proponit Pharisaeis Dominus quaestiones, et non edisserit. Aliud est docere discipulum, aliud adversarium vincere. 'Mysterium, inquit, meum mihi, mysterium meum mihi et meis' .14 Indignamini mihi, quod Iovinianum non docuerim, sed vicerim. Imo indignantur mihi, qui illum anathematizatum dolent: et cum laudent quod sunt, accusant quod esse se simulant. Quasi vero rogandus fuerit, ut mihi cederet, et non invitus ac repugnans in veritatis vincula ducendus. Et haec dicerem, si vincendi studio, contra regulam Scripturarum quippiam locutus fuissem; et sicut viri fortes in controversiis solent facere, culpam praemio redimerem. Nunc vero cum interpres magis Apostoli fuerim, quam dogmatistes, et commentatoris sim usus officio, quidquid durum videtur, ei magis imputetur quem exposuimus, quam nobis qui exposuimus. Nisi forte ille aliter dixit, et nos simplicitatem verborum eius maligna interpretatione detorsimus. Qui hoc arguit, de ipsis Scripturis probet. 'Diximus: Si bonum est mulierem non tangere, malum ergo est tangere: nihil enim bono contrarium est, ni malum. Si autem malum est et ignoscitur, ideo conceditur, ne malo quid deterius fiat:' et caetera usque ad propositionem alterius capituli. Hoc ideo subiecimus, quia Apostolus dixerat: 'Bonum est homini mulierem non tangere: propter fornicationem autem unusquisque uxorem suam habeat, et unaquaeque suum virum habeat' . In quo differunt verba mea a sensu Apostoli? Nisi forte in eo, quod ille pronuntiat, ego dubito: ille definit, ego sciscitor: ille aperte dicit: 'Bonam est homini mulierem non tangere,' ego timide [al. quotidie.] quaero, si bonum est mulierem non tangere. Si dubitantis est, non confirmantis. Ille dicit: 'Bonum est non tangere: ego quid bono contrarium esse possit, adiungo. Statimque in consequentibus: Animadvertenda Apostoli prudentia. Non dixit: 'Bonum est homini uxorem non habere, sed Bonum est mulierem non tangere:' quasi et in tactu eius periculum sit; quasi qui illam tetigerit, non evadat. Vides igitur non de coniugibus nos exponere, sed de coitu simpliciter disputare, quod ad comparationem pudicitiae et virginitatis, et Angelicae similitudinis, bonum est homini mulierem non tangere. 'Vanitas vanitatum, et omnia vanitas', dicit Ecclesiastes . Si omnes creaturae bonae, ut a bono Creatore conditae, quomodo universa vanitas? Si terra vanitas, numquid et coeli, et Angeli, et Throni. Dominationes, Potestates, caeteraeque Virtutes? Sed quae per se bona sunt, ut a bono Creatore condita, ad comparationem meliorum vanitas appellantur. Verbi gratia: lucerna lampadis comparatione pro nihilo est: lampas stellae collatione non lucet: stellam lunae confer, caeca est: lunam soli iunge, non rutilat: solem Christo confer, et tenebrae sunt. Ego sum, inquit, qui sum . Omnem igitur creaturam si Deo contuleris, non subsistit. 'Ne tradas, inquit Esther, haereditatem tuam his qui non sunt' , idolis scilicet et daemonibus. Et certe erant idola et daemones, quibus ne traderentur, orabat. In Iob quoque legimus, a Baldad [al. Baldach] dictum de impio: 'Avellatur de tabernaculo suo fiducia eius, et calcet super eum quasi rex interitus. Habitent in tabernaculo eius socii eius, qui non est:' haud dubium quin diaboli, qui cum habeat socios, non autem haberet nisi esset: tamen quia Deo periit, non esse dicitur. Ergo secundum hunc comparationis sensum, 'malum diximus mulierem tangere (licet uxori nulla facta sit mentio) quia bonum est non tangere.' Et subiecimus: 'Virginitatem frumentum, nuptias hordeum, fornicationem stercus bubulum nuncupantes.' Utique frumentum et hordeum creatura Dei est. Verum in Evangelio maior turba hordeaceis panibus, minor frumentaceis pascitur : 'Homines, inquit, et iumenta salvos facies, Domine' . Aliis verbis id ipsum locuti sumus, quando aurum virginitatem, argentum nuptias diximus: et centum quadraginta quatuor millia virginum signatorum, qui cum mulieribus non sunt coinquinati: in quo ostendi voluimus, omnes qui virgines non permanserint, ad comparationem purissimae et Angelicae castitatis, et ipsius Domini nostri Iesu Christi, esse pollutos. Quod si cui asperum et reprehensione dignum videtur, tantam nos inter virginitatem et nuptias fecisse distantiam; quanta inter frumentum et hordeum est, legat S. Ambrosii de Viduis librum, et inveniet illum inter caetera quae de virginitate et nuptiis disputavit, etiam hoc dixisse. 'Neque ita coniugium praetulit Apostolus, ut studia virginitatis [Amb. integritatis] extingueret: sed a continentiae persuasione [al. perfectione] incipiens, ad incontinentiae remedia descendit. Et cum bravium supernae vocationis fortibus demonstrasset, deficere tamen in via neminem passus est: ita plaudens prioribus, ut non despiceret et sequentes. Didicerat enim et ipse, quia Dominus Iesus aliis panem hordeaceum, ne in via deficerent : aliis corpus suum, ut ad regnum contenderent , demonstravit. Et in consequentibus: Non ergo copula nuptialis quasi culpa vitanda, sed quasi necessitatis sarcina declinanda est. Lex enim astringit uxorem, ut in laboribus et tristitia filios generet: conversio eius ad virum sit, ut ei ipse dominetur . Ergo laboribus et doloribus in generatione filiorum addicitur nupta, non vidua: et dominatui viri sola subditur copulata, non virgo. Et in alio loco: Pretio, inquit, empti estis, nolite fieri servi hominum . Videtis quam evidens coniugalis sit definitio servitutis. Et post pusillum. Si igitur bonum coniugium servitus est, malum quid est, quando nequeunt se invicem sanctificare, sed perdere.' Universa quae nos de virginitate ac nuptiis lato sermone diffudimus, ille brevi arctavit compendio, in paucis multa comprehendens. Virginitas ab eo persuasio continentiae: nuptiae, remedia incontinentiae praedicantur. Et significanter a maioribus ad minora descendens, virginibus bravium supernae vocationis ostendit, nuptas ne in via deficiant, consolatur. Alios laudat, alios non despicit. Coniugium hordeo, virginitatem corpori Christi comparat. Et puto multo minorem distantiam inter frumentum esse et hordeum, quam inter hordeum et corpus Christi. Denique nuptias dicit, quasi necessitatis sarcinam declinandas, et definitionem esse evidentissimae servitutis. Et multa alia quae tribus libellis de virginibus latissime prosecutus est.15 Ex quibus universis perspicuum est, me nihil novi de virginibus nuptisque dixisse: sed maiorum in omnibus secutum esse sententiam, tam huius videlicet, quam reliquorum, qui de Ecclesiasticis dogmatibus disputarunt: QUORUM AEMULARI exopto negligentiam potius, quam aliorum obscuram diligentiam. Tumeant contra me mariti, quare dixerim: 'Oro te, quale illud bonum est, quod orare prohibet: quod corpus Christi accipere non permittit? Quando impleo mariti officium, non impleo continentis.' Iubet idem Apostolus in alio loco, ut semper oremus . 'Si semper orandum est, nunquam ergo coniugio serviendum. Quoniam quotiescumque uxori debitum reddo, orare non possum.' Hoc quare dixerim, perspicuum est, quia interpretabar illud Apostoli dictum: Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi . Paulus Apostolus dicit, quando coimus cum uxoribus, nos orare non posse. Si per coitum quod minus est impeditur, id est, orare: quanto plus quod maius est, id est, Corpus Christi prohibetur accipere? Petrus ad continentiam hortatur: Ne impediantur orationes nostrae. Quod hic, quaeso, peccatum meum est? quid commerui? quid deliqui? Si turbidae, et nebulosae aquae fluunt, non est alvei culpa, sed fontis. An idcirco arguor, quod de meo ausus sum adiicere: 'Quale illud bonum est, quod Corpus Christi accipere non permittit? Ad hoc breviter respondebo. Quid est maius orare, an Corpus Christi accipere?' Utique accipere corpus Christi. Si per coitum quod minus est impeditur, multo magis quod maius est. Diximus in eodem volumine [Lib. 1. c. 10]. Panes propositionis ex Lege non potuisse comedere David, et socios eius nisi se triduo mundos a mulieribus respondissent . non utique a meretricibus, quod damnabatur a Lege: sed ab uxoribus, quibus licite iungebantur. Populum quoque quando accepturus erat Legem in Monte Sina, tribus dicbus iussum esse ab uxoribus abstinere Scio Romae hanc esse consuetudinem, ut fideles semper Christi corpus accipiant, quod nec reprehendo, nec probo: Unusquisque enim in suo sensu abundat Sed ipsorum conscientiam convenio, qui eodem die post coitum communicant, et iuxta Persium, noctem flumine purgant [Satyr. 2]; quare ad Martyres ire non audent? quare non ingrediuntur Ecclesias? An alius in publico, alius in domo Christus est? Quod in Ecclesia non licet, nec domi licet. Nihil Deo clausum est, et tenebrae quoque lucent apud Deum. Probet se unusquisque, et sic ad Corpus Christi accedat; non quod dilatae communionis unus dies, aut biduum sanctiorem efficiat Christianum, ut quod hodie non merui, cras vel perendie merear: sed quod dum doleo me non communicasse Corpori Christi, abstineam me paulisper ab uxoris amplexu: ut amori coniugis, amorem Christi praeferam. Durum est, et non ferendum est. Quis hoc saecularium sustinere potest? Qui potest sustinere, sustineat: qui non potest, ipse viderit. Nobis curae est, NON QUID UNUSQUISQUE POSSIT, aut velit; sed quid Scripturae praecipiant, dicere.16 Illud quoque in commentariolis meis eiusdem Apostoli carpitur, in quibus, dixi [Lib. 1 c. 4], 'Verum ne quis putet ex eo quod sequitur: ut vacetis orationi, et iterum ad idipsum revertimini , Apostolum hoc velle, et non propter maiorem ruinam concedere, statim infert, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram. Pulchra nimirum indulgentia, et iterum revertimini ad idipsum. Quod erubescit suo vocare nomine: quod tentationi praefert Satanae, quod causam habet incontinentiam; laboramus quasi obscurum disserere, cum exposuerit se ipse qui scripsit? Hoc autem dico, inquit, iuxta indulgentiam, non secundum imperium. Et mussitamus adhuc nuptias non vocare indulgentiam; sed praeceptum: quasi non eodem modo, et secunda, et tertia matrimonia concedantur, et reliqua? Quid hic locutus sum, quod Apostolus non dixerit? Nimirum illud, Quod erubescit suo vocare nomine?' Ego arbitror quando dicit, ad idipsum, et rem ipsam tacet, non eum nominare palam coitum, sed verecunde ostendere. An quia sequitur, 'Quod tentationi praefert Satanae, quod habet causam incontinentiam?' Nonne alio verborum ordine idipsum est, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram? An quia dixi, 'Et mussitamus adhuc nuptias non vocare indulgentiam, sed praeceptum?' Quod si durum est, imputetur Apostolo, qui ait: Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium; non mihi, qui excepto praepostero ordine, nec sensum, nec verba mutavi.17 Transeamus ad reliqua, epistulari enim brevitate festinat oratio: 'Dico, inquit Apostolus, innuptis, et viduis, bonum est eis, si sic permanserint, ut ego. Si autem se non continent, nubant: melius est enim nubere, quam uri' [. 9]. Quod capitulum nos sic interpretati sumus: 'Postquam nuptis concesserat usum coniugii, et ostenderat ipse quid vellet, quidve concederet, transit ad innuptas, et viduas, et sui proponit exemplum, et felices vocat, si sic permanserint: si autem se non continent, nubant: idipsum, dicens quod supra: Propter fornicationem autem: et, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram. Redditque causam cur dixerit, Si se non continent, nubant: Melius est enim nubere, quam uri. Ideo melius est nubere, quia peius est uri. Tolle ardorem libidinis, et non dicet, quia melius est nubere. Melius semper ad comparationem deterioris respicit: non ad simplicitatem incomparabilis per se boni. Velut si diceret: Melius est unum oculum habere, quam nullum. Et post paululum cum apostropham fecissem ad Apostolum; intuli: Si per se bonae nuptiae sunt, noli eas incendio comparare: sed die simpliciter, bonum est nubere. Suspecta est mihi bonitas eius rei, quam magnitudo alterius mali, malum cogit esse inferius. Ego autem non levius malum, sed simplex per se bonum volo. Vult Apostolus innuptas, et viduas absque coitu permanere, et ad exemplum sui provocat, et feliciores vocat, si sic permanserint. Si autem se continere non possunt, et ardorem libidinis, non tam continentia volunt quam fornicatione restinguere, melius est nubere, quam uri. Ad quod nos intulimus; ideo melius est nubere, quia peius est uri: non nostram sententiam proferentes, sed interpretantes illud Apostoli, melius est nubere, quam uri, id est, melius est maritum ducere, quam fornicari. Si uri vel fornicari bonum esse docueris, tunc bono melius praeferetur. Si autem nubere melius est, quod malo praefertur, non est germanae, et purae integritatis, nec eius beatitudinis, quae Angelis comparatur. Si dixero, melius est virginem esse, quam nuptam: bono melius praetuli. Si autem alterum gradum fecero, melius est nubere, quam fornicari, ibi non bono melius, sed malo bonum praetuli. Multa diversitas est inter id melius, quod nuptiis, et inter id quod fornicationi anteponitur. Obsecro te, quid in hac dissertione peccavi? Propositum mihi erat, non ad meam voluntatem Scripturas trahere, sed id dicere, quod Scripturas velle intelligebam. Commentatoris officium est, non quid ipse velit: sed quid sentiat ille quem interpretatur, exponere. Alioqui si contraria dixerit, non tam interpres erit, quam adversarius eius, quem nititur explanare. Certe ubicumque Scripturas non interpretor, et libere de meo sensu loquor, arguat me cui libet, durum quid dixisse contra nuptias. Quod si non repererit, quidquid vel austerum esse videtur, vel durum, id Scriptoris auctoritati, non interpretis officio deputet.18 Illud vero ferre quis possit, quod in me reprehenditur: quare exponens capitulum Apostoli, in quo de coniugibus scripsit, 'tribulationem carnis habebunt huiusmodi' , dixerim: 'Nos ignari rerunt putabamus nuptias saltem carnis habere laetitiam. Si autem nubentibus et in carne tribulatio est, in qua sola videbantur habere delicias, quid erit relicum propter quod nubant, cum et in spiritu, et in anima, et in ipsa carne tribulatio sit?' Quae haec condemnatio matrimonii est, si infantium vagitus, filiorum mortes, abortia [al. divortia], damna domus, et caetera huiusmodi tribulationem diximus nuptiarum? Dum adviveret [al. adhuc viveret] sanctae memoriae Damasus, librum contra Helvidium 'de Beatae Mariae virginitate perpetua' scripsimus, in quo necesse fuit nobis ad virginitatis beatitudinem praedicandam, multa de molestiis dicere nuptiarum. Num vir egregius, et eruditus in Scripturis, et virgo Ecclesiae virginis doctor, aliquid in illo sermone reprehendit? In libro quoque ad Eustochium multo duriora de nuptiis diximus, et nemo super hac re laesus est. AMATOR QUIPPE castitatis, praeconium pudicitiae intenta aure captabat. Lege Tertullianum, lege Cyprianum, lege Ambrosium; et cum illis me vel accusa, vel libera. Inventae sunt Plautinae familiae [al. fabulae], et scioli tantum ad detrahendum, qui in eo se doctos ostentare velint, si omnium dicta lacerent, et in una atque eadem causa, utrumque, id est, et me, et adversarium reprehendant, et cum e duobus alterum necesse sit vincere, ambos victos esse contendant. 'Porro ubi de digamis, et trigamis disserentes diximus, melius est licet alterum, et tertium, unum virum nosse, quam plurimos, id est, tolerabilius est uni homini prostitutam esse, quam multis, nonne statim cur hoc dixerim, subiecimus? Siquidem et illa in Evangelio Samaritana, sextum maritum habere se dicens, arguitur a Domino, quod non sit vir eius' [Iaon. 4]. Ego etiam nunc libera voce proclamo, non damnari in Ecclesia digamiam, imo nec trigamiam, et ita licere quinto, et sexto, et ultra, quomodo, et secundo marito nubere: sed quomodo non damnantur istae nuptiae, ita nec praedicantur. So- LATIA MISERIAE SUNT, non laudes continentiae. 'Unde et in alio loco dixi: Ubi unus maritus exceditur, nihil refert, secundus an tertius sit: quia desinit esse monogamus. Omnia licent, sed non omnia expediunt. Non damno digamos, imo nec trigamos, et si dici potest, octogamos: habeat cuilibet octavum maritum, et esse desinat prostituta.19 Veniam et ad illum locum in quo arguor, quare dixerim [Lib. 1. c. 9] dumtaxat iuxta Hebraicam Veritatem, in die secundo non additum, sicut in primo et in tertio, et reliquis: 'Vidit Deus, quia bonum est' ; statimque subiecerim: 'Nobis intelligentiam derelinqui: non esse bonum duplicem numerum, qui ab unione dividat, et praefiguret foedera nuptiarum. Unde et in arca Noc omnia animalia quaecumque bina ingrediuntur, immunda sunt. Impar numerus est mundus.' In hoc nescio quid reprehendatur interim de secunda die: utrum quia scriptum est, et scriptum non esse diximus: an quia etiam si scriptum est, nos aliter intelleximus, quam Scripturae simplicitas patitur. Scriptum non esse in secundo die, 'Vidit Deus quia bonum est:' non meum accipiant testimonium, sed cunctorum Hebraeorum, et aliorum Interpretum, Aquilae videlicet, et Symmachi, et Theodotionis. Si autem scriptum non est, cum in caeteris diebus scriptum sit, aut reddant aliam probabiliorem causam, quare non scriptum sit: aut si non repererint, ingratis suscipiant quod a nobis dictum est. Porro si in arca Noe omnia animalia, quae bina ingrediuntur immunda sunt, et impar numerus mundus est, et hoc scriptum esse nemo dubitat; quare scriptum si edisserant. Si autem non edisserunt, quod a me expositum est, velint, nolint, suscipient. Aut profer meliores epulas, et me conviva utere: aut qualicumque nostra coenula contentus esto. Scilicet nunc enumerandum mihi est, qui Ecclesiasticorum de impari numero disputarint, Clemens, Hippolytus, Origenes, Dionysius, Eusebius, Didymus, nostrorumque Tertullianus, Cyprianus, Victorinus, Lactantius, Hilarius: quorum Cyprianus de septenario, id est, impari numero disserens, quae, et quanta dixerit ad Fortunatum, liber illius testimonio est. An forsitan Pythagoram, et Architam Tarentinum, et Publium Scipionem in sexto de Republica, de impari numero proferam disputantes? Et si hos audire noluerint obtrectatores mei, Grammaticorum scholas eis faciam conclamare: 'Numero Deus impare gaudet' [Virg. Eclog. 8].20 Grande piaculum, eversae sunt Ecclesiae, orbis audire non potest, si mundiorem virginitatem diximus esse quam nuptias: si parem numerum impari subiecimus, et veteris Testamenti typos, Evangelicae veritati profecisse monstravimus. Caetera quae in libro nostro reprehensa sunt, vel leviora puto, vel ad eumdem sensum pertinentia: unde ad ea respondere nolui, ne libelli excedere magnitudinem, et tuo viderer ingenio diffidere, quem patronum causae meae ante habui, quam rogarem. Igitur hoc extrema voce protestor, ME NEC damnasse nuptias, nec damnare; respondisse adversario, non meorum insidias formidasse. Virginitatem autem in coelum fero, non quia habeam, sed quia magis mirer quod non habeo. Ingenua, et verecunda confessio est, quo ipse careas, id in aliis praedicare. Numquid quia gravi corpore terrae haereo, avium non miror volatus, nec columbam praedico, quod 'Radit iter liquidum, celeres neque commovet alas' [Aeneid. 5]? Nullus se decipiat: nemo blando adulatore se praecipitet. Prima est virginitas a nativitate, secunda virginitas a secunda nativitate. Non est meus sermo, antiqua sententia est: 'Nemo potest duobus dominis servire' , carni et spiritui. 'Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem; haec invicem sibi adversantur, ut non quae volumus illa faciamus . Quando aliquid tibi asperum videtur in nostro opusculo, non ad mea verba respicias, sed ad Scripturam, unde mea tracta sunt verba.21 Christus virgo, Mater virginis nostri Virgo perpetua, mater, et virgo. Iesus enim clausis ingressus est ostiis, et in sepulcro eius, quod novum, et in petra durissima fuerat excisum, nec antea quis, nec postea positus est. Hortus conclusus, fons signatus : de quo fonte ille fluvius manat iuxta Ioel (3. 18), qui irrigat torrentem, vel funium, vel spinarum: funium peccatorum, quibus ante alligabantur [al. alligabamur]; spinarum, quae suffocabant [al. suffocant] sementem patrisfamilias. Haec est porta orientalis, ut ait Ezechiel, semper clausa, et lucida, et operiens in se, vel ex se proferens Sancta sanctorum; per quam sol iustitiae, et Pontifex noster secundum ordinem Melchisedech ingreditur, et egreditur. Respondeant mihi, quomodo Iesus ingressus est clausis ostiis, cum palpandas manus, et latus considerandum, et ossa carnemque monstraverit, ne veritas corporis, phantasma putaretur; et ego respondebo, quomodo sancta Maria sit et mater, et virgo. Virgo post partum, mater ante quam nupta. Igitur, ut dicere coeperamus, Christus virgo, virgo Maria, utrique sexui virginitatis dedicavere principia. Apostoli, vel virgines, vel post nuptias continentes. Episcopi, Presbyteri, Diaconi, aut virgines eliguntur, aut vidui, aut certe post Sacerdotium in aeternum pudici. Quid nobismetipsis illudimus, et irascimur, si subantibus nobis semper ad coitum, praemia pudicitiae denegentur? Volumus opipare comedere, uxorum adhaerere complexibus, et in numero virginum, et viduarum regnare cum Christo. Idem ergo habebit fames praemium, et ingluvies, sordes, et munditiae, saccus, et sericum? Lazarus recepit mala in vita sua, et dives ille purpuratus, crassus et nitidus, fruitus est carnis bonis dum adviveret: sed diversa post mortem tenent loca : MISERIAE DELICUS, et deliciae miseriis commutantur. In nostro arbitrio est, vel Lazarum sequi, vel divitem.
Hieronymus HOME
bsb4610.256
Hieronymus, Epistulae, 3, 47. AD DESIDERIUM. <<< >>> 49 AD PAMMACHIUM.
monumenta.ch > Hieronymus > 48