monumenta.ch > Hieronymus > 47
Hieronymus, Epistulae, 3, 46. PAULAE ET EUSTOCHII AD MARCELLAM. <<<     >>> 48, SEU LIBER APOLOGETICUS, AD PAMMACHIUM, PRO LIBRIS CONTRA IOVINIANUM.

Hieronymus, Epistulae, 3, 47. [Alias 154. Scripta circa annum 393.] AD DESIDERIUM.

1 [Desiderium et Serenillam sororem, a quibus litteras acceperat, ex nominum etymologia ducto initio, commendat; et ut ad sancta loca, suum implentes propositum, accedant, hortatur, et cur suorum operum interea nihil illis mittat, rationem reddit.]
Lecto sermone Dignationis tuae, quem mihi nec opinanti tua benevolentia tribuit, gavisus quidem sum testimonio honesti et eloquentis viri: sed in memet reversus, satis dolui, indignum tantis laudibus atque praeconio opprimi me potius quam levari. Scis enim dogma nostrum, humilitatis tenere vexillum, et per ima gradientes, ad summa nos scandere. Quotus igitur ego, vel quantus sum, ut eruditae vocis merear testimonium; ut mihi ab eo palma eloquentiae deferatur, qui scribendo disertissime, deterruit ne scriberem? Verumtamen [Veronen. Verumtamen audiendum est; et caritas, etc. nec incongruo sensu.] audendum est, ut caritas, quae non quaerit quae sua sunt, sed quae proximi, reddat salutationis officia, quoniam locum implere non valet praeceptoris.2 Gratulor tibi et sanctae atque venerabili [Facile est opinari Serenillam Desiderii sororem de Ecclesiastico sensu dici, quemadmodum et Therasia S. Paulini, quae de coniuge facta soror in Chronico ab Idatio dicitur, atque aliae innumerae. Scilicet uxor conversa, quae carnis commercio penitus abdicato, non nisi sancte ac pudice cum viro degeret, eumque non ut maritum, sed ut fratrem haberet iam non amplius coniux, sed soror audiebat. Verissime adeo in Vita Germani Antisiodorensis Constantius presbyter: Uxor in sororem ex coniuge mutatur. Vid. Hier. Epist. ad Lucinium de Theodora, atque in illa ad Abigaum, etc.] sorori tuae Serenillae, quae [Graecam vocem et litteras ex uno Veronensi Ms. accepimus. Graece autem φερονύμος dicitur, cui suum apprime convenit nomen, unde Serenillam, quod in tranquillitate versetur, φερονύμως, se dicit egisse. Sic initio in Abdiam, «Abdias, inquit, Christi pascit Ecclesias, et φερονύμως, sicut in Actis Apostolorum Stephanus martyrio coronatus est, ita et hic servus appellatus est Domini.»] φερονύμος calcatis fluctibus saeculi, ad Christi tranquilla pervenit: quanquam hoc nominis [Quidam Mss. quanquam hoc munus, vaticiniumque in te, etc. quod minime placet. Vocula etiam, quam nos ex Veronensi supplevimus, atque olim Gravius voluit interserendam, locum plane restituit, et Hieronymi mentem prodit.] vaticinio etiam in te praedestinatum sit. Legimus enim sanctum quoque Danielem appellatum desideriorum virum [Dan. 9], et amicum Dei, quia mysteria eius scire desideravit. Itaque quod venerabilis Paula me est deprecata, ut facerem, sponte facio: hortorque vos et precor per Domini caritatem, ut nobis vestros tribuatis aspectus, et per occasionem sanctorum Locorum, tanto nos ditetis munere. Certe si consortia nostra displicuerint; adorasse ubi steterunt pedes Domini, pars fidei est; et quasi recentia nativitatis et crucis ac passionis vidisse vestigia.3 Opusculorum meorum, quia plurima evolaverunt de nidulo suo, et temerario editionis honore vulgata sunt, nihil misi; ne eadem forsitan mitterem quae habebas. Quod si exemplaria libuerit mutuari, vel a sancta Marcella, quae manet [Eruditos viros hic locus in eam sententiam traxit, ut alium ab Aquitano Presbytero, cuius hortatu contra Vigilantium postea Hier. scripsit, Desiderium hunc esse arbitrarentur, et Romanum facerent. Verum ex hoc ipso, quod Marcellae domus illi monstratur in Aventino, Romam hospes advenisse, eiusque civitatis, ac locorum nescius ostenditur; neque adeo distinguendus videtur nobis ab Aquitano, quem unum praeterea facimus cum illo, cui idem Hieron. Pentateuchum ex Hebraeo vertit et ad quem extet S. Paulini Epistola XLIII. et cui denique S. Martini vitam Sulpicius inscripsit.] in Aventino, vel a Lot temporis nostri, Domnione, viro sanctissimo accipere poteris. Ego autem operiens praesentiam tuam, aut totum tibi dabo cum affueris, aut si hoc aliquae impedierint difficultates, quaecumque praeceperis, libens mittam. Scripsi librum de Illustribus Viris, ab Apostolis usque ad nostram aetatem, imitatus Tranquillum, Graecumque Apollonium: et post catalogum plurimorum, me quoque in calce voluminis quasi abortivum et minimum omnium Christianorum posui; ubi mihi necesse fuit usque ad decimum quartum annum Theodosii Principis [al. Imperatoris et Principis] quae scripserim breviter annotare: quem librum cum a supradictis sumpseris, quidquid de indice minus habueris, paulatim scribi faciam, si volueris.
Hieronymus HOME

bsb4610.256