monumenta.ch > Hieronymus > 46
>>> Hieronymus, Epistulae, 3, 47. AD DESIDERIUM.
Hieronymus, Epistulae, 3, 46. PAULAE ET EUSTOCHII AD MARCELLAM. [De Sanctis locis.]
1 Mensuram caritas non habet, et impatientia nescit modum, et desiderium non sustinet. Unde et nos oblitae virium nostrarum, et non quid possimus, sed quid velimus tantum cogitantes, magistram cupimus docere discipulae; et ut est vulgare proverbium: Sus artium repertricem [Sus Minervam]. Tu quae prima [al. primam] scintillam nostro fomiti subiecisti, quae ad hoc studium nos et sermone hortata es, et exemplo; et quasi gallina congregasti sub alas pullos tuos [Matth. 23]: nunc nos libere absque matre volitare patieris [al pateris], et accipitris pavere formidinem, et ad omnem umbram praetervolantium avium formidare? Igitur, quod solum absentes facere possumus, querulas fundimus preces; et desiderium nostrum non tam fletibus, quam eiulatibus contestamur, ut Marcellam nostram nobis reddas, et illam mitem, illam suavem, illam omni melle et dulcedine dulciorem non patiaris apud eas esse rigidam, et tristem rugare frontem, quas affabilitate sua ad simile vitae studium provocavit.2 Certe si sunt meliora quae poscimus, non est impudens desiderium. Si cunctae Scripturarum voces nostrae sententiae congruunt, non facimus audacter, ad ea te provocantes, ad quae tu nos saepissime cohortata es. Prima vox Dei ad Abraham: 'Exi, inquit, de terra tua, et de cognatione tua, et vade in terram quam monstravero tibi' . Iubetur Patriarchae, ad quem primum de Christo facta est repromissio, ut relinquat Chaldaeos, relinquat confusionis urbem, et Rooboth; id est , latitudines eius: relinquat campum Sennaar, in quo superbiae usque ad coelum erecta turris est: et post fluctus istius saeculi, post flumina, super quae sederunt sancti, et fleverunt cum recordarentur Sion, post gravem gurgitem Chobar, de quo Ezechiel capillo verticis sublevatus, Ierusalem usque transfertur; ut habitet terram repromissionis, quae non rigatur ut Aegyptus de deorsum, sed de sursum: nec facit olera languentium cibos; sed temporaneum et serotinum de coelo exspectat imbrem. Haec terra montuosa, et in sublimi sita: quantum a deliciis saeculi vacat, tantum maiores habet delicias spiritus. Denique et Maria mater Domini, postquam ad eam Angeli est facta promissio, et uterum suum intellexit esse domum filii Dei, derelictis campestribus ad montana perrexit. De hac urbe, allophylo quondam hoste superato, et diabolicae percussa frontis audacia, postquam ille in faciem corruit, exultantium animarum turba processit: et concinens chorus decem millium, David nostri victoriam praedicavit. In hac Angelus gladium tenens, et totam impietatis devastans urbem, in Ornam Iebusaeorum regis area templum Domini designavit: iam tunc significans Ecclesiam Christi, non in Israel, sed in gentibus consurgentem. Recurre ad Genesim, et Melchisedech regem Salem huius principem invenies civitatis: qui iam tunc in typo Christi panem et vinum obtulit, et mysterium Christianum in Salvatoris sanguine et corpore dedicavit.3 Tacita forsitan mente reprehendes, cur non sequamur ordinem Scripturarum; sed passim, et ut quidquid obviam venerit, turbidus sermo perstringat. Et in principio testatae sumus, dilectionem ordinem non habere, et impatientiam nescire mensuram. Unde et in Cantico Canticorum quasi difficile praecipitur: Ordinate in me caritatem ; et nunc eadem dicimus nos, non ignoratione, sed affectu labi. Denique ut multo inordinatius aliquid proferamus, antiquiora repetenda sunt. In hac urbe, imo in hoc tunc loco, et habitasse dicitur, et mortuus esse Adam. Unde et locus in quo crucifixus est Dominus noster, Calvaria appellatur, scilicet quod ibi sit antiqui hominis calvaria condita, ut secundus Adam, id est sanguis Christi de cruce stillans, primi Adam et iacentis protoplasti peccata dilueret: et tunc sermo ille Apostoli compleretur: 'Excitare qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus' . Quantos haec urbs Prophetas, quantos emiserit sanctos viros, longum est recensere. Totum mysterium nostrum, istius provinciae, urbisque vernaculum est. In tribus nominibus Trinitatis demonstrat fidem. Iebus, et Salem, et Ierusalem appellatur. Primum nomen, calcata: secundum, pax: tertium, visio pacis. Paulatim quippe pervenimus ad finem, et post conculcationem ad pacis visionem erigimur: ex qua pace Salomon, id est, pacificus, in ea natus est, et factus est in pace locus eius . Et in figura Christi, sub etymologia urbis, Dominus dominantium, et Rex regum nomen accepit. Quid referemus de David et tota progenie eius, quae in hac civitate regnavit? Quanto Iudaea caeteris provinciis, tanto haec urbs cuncta sublimior est Iudaea. Et (ut coactius disseramus) totius provinciae gloria metropoli vindicatur: et quidquid in membris laudis est, omne refertur ad caput.4 Iamdudum te cupientem in verba prorumpere, ipsi litterarum apices sentiunt, et venientem contra charta intelligit quaestionem. Respondebis quippe, et dices, hoc olim fuisse, quando 'dilexit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob' : et fuerunt fundamenta eius in montibus sanctis: licet et haec possint altius interpretari. Postquam vero consurgentis Domini vox illa pertonuit: 'Relinquetur vobis domus vestra deserta' ; et flebiliter ruinam eius prophetavit, dicens: 'Ierusalem, Ierusalem, quae occidis Prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt: quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos suos sub alis, et noluisti. Ecce dimittetur vobis domus vestra deserta' [. 35]: et postquam velum templi scissum est, et circumdata ab exercitu Ierusalem, et Dominico cruore violata, tunc ab ea etiam Angelorum praesidia, et Christi gratiam recessisse. Denique etiam Iosephum, qui vernaculus scriptor est Iudaeorum, asserere, illo tempore quo crucifixus est Dominus, ex adytis Templi Virtutum coelestium erupisse voces, dicentium: Transmigremus ex his sedibus [Iosephus de bello Iud. lib. 6. c. 5]. Ex quibus et aliis apparere, ubi abundavit gratia, ibi superabundasse peccatum. Et postquam audierunt Apostoli: 'Euntes docete omnes gentes' : Et ipsi Apostoli dixerunt. 'Oportebat quidem vobis primum annuntiare verbum Dei: quoniam autem noluistis, ecce transimus ad gentes' ; tunc omne sacramentum Iudaeae, et antiquam Dei familiaritatem, per Apostolos in nationes fuisse translatam.5 Valida quidem quaestio, et quae possit etiam eos, qui Scripturarum aliquid attigerunt, concutere: sed perfacile solvitur. Nunquam enim eam fleret Dominus corruentem, nisi diligeret. Flevit et Lazarum, quia amabat eum. Et hoc tamen prima fronte cognoscito, non loci, sed hominum fuisse peccatum. Verum quia interfectio populi, captivitas civitatis est, propterea urbem deletam, ut populus puniretur: ideo Templum subrutum, ut typicae hostiae tollerentur. Caeterum quantum ad locum pertinet, per profectus temporum multo nunc augustior [al. angustior] est, quam ante fuit. Venerabantur quondam Iudaei Sancta sanctorum, quia ibi erant Cherubim, et propitiatorium, et Arca testamenti, manna, et virga Aaron, et altare aureum. Nonne tibi venerabilius videtur sepulcrum Domini? quod quotiescumque ingredimur, toties iacere in sindone cernimus Salvatorem: et paululum ibidem commorantes, rursum videmus Angelum sedere ad pedes eius, et ad caput sudarium convolutum. Cuius sepulcri gloriam, multo antequam excideretur a Ioseph, scimus Isaiae vaticinio prophetatam, dicentis: 'Et erit requies eius honor' : quod scilicet sepulturae Domini locus esset ab omnibus honorandus.6 Sed dices, quomodo in Apocalypsi Ioannis legimus: 'Et occidet illos [haud dubium quin Prophetas] bestia quae ascendit ex abysso, et corpora eorum iacebunt in plateis civitatis magnae, quae vocatur spiritualiter Sodoma et Aegyptus, ubi et Dominus eorum crucifixus est' [. 8. 13. et seqq.]. Si enim, ais: Civitas magna, in qua crucifixus est Dominus nulla est alia nisi Ierusalem; ubi autem crucifixus est Dominus, spiritualiter Sodoma appellatur et Aegyptus; ergo Ierusalem Sodoma est et Aegyptus, in qua crucifixus est Dominus. Primum te scire volumus, omnem sanctam Scripturam non posse sibi esse contrariam; et maxime unum adversum se non discrepare librum: et ut plus adiiciamus, eumdem eiusdemque libri locum. In Apocalypsi quippe, de qua nunc testimonium protulisti, ante decem circiter versiculos scribitur: 'Surge et metire Templum Dei, et altare, et adorantes in eo. Atrium autem quod est foris templum, eiice foras, et ne metiaris illud, quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus' [. 2]. Si enim Apocalypsis multo post passionem Domini scripta est a Ioanne, et in ea Ierusalem sancta civitas appellatur, quomodo rursum spiritualiter Sodoma vocatur et Aegyptus? Nec statim potes dicere, sanctam diei Ierusalem coelestem, quae futura est, et Sodomam quae corruit appellari, quia de futura dicitur, quod bestia quae ascensura est de abysso, faciet adversus duos prophetas bellum, et vincet illos et occidet, et corpora eorum iacebunt in platea civitatis magnae. De qua civitate et in fine eiusdem libri scribitur: 'Et civitas in quadro posita est, et longitudo eius et latitudo tanta est quanta et altitudo: et mensus est civitatem de arundine aurea, per stadia duodecim millia. Longitudo et latitudo et altitudo eius aequalia sunt. Et mensus est muros eius centum quadraginta quatuor cubitorum mensura hominis, quae est Angeli. Et erat structura muri eius ex lapide iaspide. Ipsa vero civitas ex auro mundo,' et caetera. Ubi quadrum est, ibi nec longitudo, nec latitudo appellari potest. Et quae est ista mensura, ut tanta sit longitudo et latitudo, quanta altitudo eius, et muri de lapide iaspide, et tota civitas de auro mundo, et fundamenta et plateae eius de lapidibus pretiosis, et duodecim portae fulgentes margaritis?7 Cum ergo haec non possint carnaliter accipi (absurdum quippe est, per duodecim millia stadiorum tantam civitatis longitudinem et latitudinem, quantam et altitudinem praedicari) spiritualiter intelligenda sunt singula: et civitas magna, quam videlicet prius aedificavit Cain, et nominavit eam ex vocabulo filii sui, hic mundus intelligendus est, quem accusator fratrum suorum diabolus, et fratricida periturus exstruxit vitiis, sceleribus condidit, iniquitate complevit: quae spiritualiter appellatur Sodoma et Aegyptus. De qua Sodoma scribitur: Restituetur Sodoma in antiquum; quod scilicet ita restituendus sit mundus, ut ante fuit. Neque enim possumus credere rursum aedificandam Sodomam et caeteras, Gomorram scilicet et Adamam et Seboim, sed in perpetuos cineres relinquendas. Aegyptum autem nunquam pro Ierusalem legimus, sed semper pro hoc mundo. Et quia longum est de Scripturis innumerabilia exempla congerere, unum testimonium proferamus, ubi manifestissime mundus hic Aegyptus appellatur. In Epistula Catholica Iudas Apostolus, frater Iacobi, scribit, dicens: 'Commonere autem vos volo, scientes semel omnia, quoniam Iesus populum de terra Aegypti salvans, secundo eos qui non crediderunt, perdidit' . Et ne putares de Iesu dici filio Nave, statim sequitur: 'Angelos vero qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in iudicium magni diei vinculis aeternis sub caligine reservavit.' Et ut credas ubicumque simul Aegyptus et Sodoma et Gomorra nominantur, non loca, sed mundum hunc interpretari, statim iungit exemplum: 'Sicut Sodoma et Gomorra et finititimae civitates, simili modo fornicatae, et abeuntes post carnem alteram, factae sunt exemplum, ignis aeterni poenam sustinentes.' Et quid necesse est plura conquirere, cum post passionem et resurrectionem Domini Matthaeus Evangelista commemoret: 'Et petrae scissae sunt, et sepulcra aperta, et plurima corpora dormientium sanctorum surrexerunt: et egredientes de sepulcris post resurrectionem suam ingressi sunt sanctam civitatem, et apparuerunt multis' . Nec statim Ierosolyma coelestis, sicut plerique ridicule arbitrantur, in hoc loco intelligitur, cum signum nullum esse potuerit apud homines Domini resurgentis, si corpora Sanctorum in coelesti Ierusalem visa sunt. Cum ergo et Evangelistae, et omnes Scripturae Ierosolymam sanctam nominent civitatem; et Psalmista praecipiat, ut adoremus in loco ubi steterunt pedes eius , ne patiaris eam appellari Sodomam et Aegyptum, per quam Dominus iurare vetat, quia sit civitas magni regis.8 Maledictam terram nominant, quod cruorem Domini hauserit. Et quomodo benedicta loca putant, in quibus Petrus et Paulus, Christiani exercitus duces sanguinem fudere pro Christo? Si servorum et hominum confessio gloriosa est, cur Domini et Dei non sit gloriosa confessio? Et Martyrum ubique sepulcra veneramur, et sanctam favillam oculis apponentes, si liceat etiam ore contingimus: et monumentum in quo Dominus conditus est, quidam aestimant negligendum? Si nobis non credimus, credamus saltem diabolo et angelis eius, qui quotiescumque ante illud de obsessis corporibus expelluntur, quasi in conspectu tribunalis Christi stantes contremiscunt, rugiunt, et sero dolent crucifixisse, quem timeant. Si post passionem Domini (ut scelerata vox concrepat) hic detestabilis locus est, quid sibi voluit Paulus Ierosolymam festinare, ut ibi faceret Pentecosten? qui renitentibus se loquutus est, dicens. 'Quid facitis flentes et conturbantes cor meum? Ego enim non solum ligari, sed et mori in Ierusalem paratus sum pro nomine Domini Iesu' . Quid caeteri Sancti et illustres viri, quorum vota et oblationes post praedicationem Christi ad fratres, qui erant Ierosolymis, deferebantur.9 Longum est nunc ab ascensu Domini usque ad praesentem diem per singulas aetates currere, qui Episcoporum, qui Martyrum, qui eloquentium in doctrina Ecclesiastica virorum venerint Ierosolymam, putantes minus se religionis, minus habere scientiae; nec summam, ut dicitur, manum accepisse virtutum, nisi in illis Christum adorassent locis, de quibus primum Evangelium de patibulo coruscaverat. Certe si etiam praeclarus Orator reprehendendum nescio quem putat, quod litteras Graecas non Athenis, sed Lilybaei, Latinas non Romae, sed in Sicilia didicerit: quod videlicet unaquaeque provincia habeat aliquid proprium, quod alia aeque habere non possit; cur nos putamus absque Athenis nostris quemquam ad studiorum fastigia pervenisse?10 Nec hoc dicimus, quod renuamus regnum Dei intra nos esse, et sanctos viros etiam in caeteris esse regionibus; sed quod hoc asseramus vel maxime, eos qui in toto orbe sunt primi, huc pariter congregari. Ad quae nos loca non ut primae , sed ut extremae venimus; ut primos in eis omnium gentium cerneremus. Certe flos quidam et pretiosissimus lapis inter Ecclesiastica ornamenta, Monachorum et Virginum chorus est. Quicumque in Gallia fuerit primus, huc properat. Divisus ab orbe nostro Britannus, si in religione processerit, occiduo sole dimisso, quaerit locum fama sibi tantum et Scripturarum relatione cognitum. Quid referamus Armenios, quid Persas, quid Indiae, et Aethiopiae populos, ipsamque iuxta Aegyptum, fertilem Monachorum, Pontum et Cappadociam, Syriam Coelen et Mesopotamiam, cunctaque Orientis examina? quae iuxta Salvatoris eloquium, dicentis. 'Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur aquilae' . Concurrunt ad haec loca, et diversarum nobis virtutum specimen ostendunt. Vox quidem dissona, sed una religio. Tot pene psallentium chori, quot gentium diversitates. Inter haec (quae vel prima in Christianis virtus est) nihil arrogans, nihil de continentia supercilii: humilitatis inter omnes contentio est. Quicumque novissimus fuerit, hic primus putatur. In veste nulla discretio, nulla admiratio. Utcumque placuerit incedere, nec detractionis est, nec laudis. Ieiunia quoque neminem sublevant; nec defertur inediae, nec moderata saturitas condemnatur. Suo Domino stat unusquisque aut cadit. Nemo iudicat alterum, ne a Domino iudicetur. Et quod in plerisque provinciis familiare est, ut genuino dente se lacerent, hic penitus non habetur. Procul luxuria, procul voluptas. Tanta in ipsa urbe orationum loca, ut ad ea peragranda dies sufficere non possit.11 Verum ut ad villulam Christi, et Mariae diversorium veniamus (plus enim laudat unusquisque quod possidet) quo sermone, qua voce speluncam tibi possumus Salvatoris exponere? Et illud praesepe, in quo infantulus vagiit, silentio magis, quam infirmo [al. infimo] sermone honorandum est. Ubi sunt latae porticus? ubi aurata laquearia? ubi domus miserorum poenis, et damnatorum labore vestitae? ubi instar palatii, opibus privatorum exstructae basilicae, ut vile corpusculum hominis pretiosius inambulet, et quasi mundo quidquam possit esse ornatius, recta magis sua velit aspicere, quam coelum? Ecce in hoc parvo terrae foramine, coelorum conditor natus est: hic involutus pannis, hic visus a pastoribus, hic demonstratus a stella, hic adoratus a Magis. Et hic puto locus sanctior est rupe Tarpeia, quae de coelo saepius fulminata ostendit, quod Domino displiceret.12 Lege Apocalypsim Ioannis, et quid de muliere purpurata, et scripta in eius fronte blasphemia, septem montibus, aquis multis, et Babylonis cantetur exitu, contuere. 'Exite, inquit Dominus, de illa populus meus, et ne participes sitis delictorum eius, et de plagis eius non accipiatis' . Ad Ieremiam quoque regrediens, scriptum pariter attende, 'Fugite de medio Babylonis, et salvate unusquisque animam suam. Cecidit enim, cecidit Babylon magna, et facta est habitatio daemonum, et custodia omnis spiritus immundi' . Est quidem ibi sancta Ecclesia, sunt trophaea Apostolorum, et Martyrum; et Christi vera confessio; est ab Apostolo praedicata fides, et gentilitate calcata, in sublime se quotidie erigens vocabulum Christianum: sed ipsa ambitio, potentia, magnitudo urbis, videri et videre, salutari et salutare, laudare et detrahere, vel audire vel proloqui, et tantam frequentiam hominum saltem invitum videre, a proposito Monachorum et quiete aliena sunt. Aut enim videmus venientes ad nos, et silentium perdimus: aut non videmus, et superbiae arguimur. Interdumque ut visitantibus reddamus vicem ad superbas fores pergimus, et inter linguas rodentium ministrorum, postes ingredimur auratos. In Christi vero, ut supra diximus, villula tota rusticitas, et extra Psalmos silentium est. Quocumque te verteris, arator stivam lenens, alleluia decantat. Sudans messor Psalmis se avocat, et curva attondens vitem falce vinitor, aliquid Davidicum canit. Haec sunt in hac provincia carmina: hae, ut vulgo dicitur, amatoriae cantationes. Hic pastorum sibilus: haec arma culturae.13 Verum quid agimus, nec quid deceat cogitantes, solum quod cupimus, hoc videmus? O quando tempus illud adveniet, cum anhelus nuntium viator apportet, Marcellam nostram ad Palaestinae littus appulsam: et toti Monachorum chori, tota virginum agmina concrepabunt? Obviam iam gestimus occurrere: et non expectato vehiculo, concitum pedibus ferre corpus. Tenebimus manus, ora cernemus; et a desiderato vix avellemur amplexu. Ergo ne erit illa dies, quando nobis liceat speluncam Salvatoris intrare? in sepulcro Domini flere cum sorore, flere cum matre? Crucis deinde lignum lambere, et in Oliveti monte cum ascendente Domino, voto et animo sublevari? Videre exire Lazarum fasciis colligatum; et fluenta Iordanis ad lavacrum Domini puriora? Inde ad pastorum caulas pergere: in David orare Mausoleo? Amos Prophetam etiam nunc buccina pastorali in sua conspicere [al. prospicere] rupe clangentem? Ad Abraham, Isaac, et Iacob, trium quoque illustrium feminarum, vel tabernacula properare, vel memorias? Videre fontem, in quo a Philippo eunuchus est tinctus? Samariam pergere, et Ioannis Baptistae, Elisaei quoque et Abdiae pariter cineres adorare? Ingredi speluncas, in quibus persecutionis et famis tempore Prophetarum agmina sunt nutrita? Ibimus ad Nazareth, et iuxta interpretationem nominis eius, florem, videbimus Galilaeae. Haud procul inde cernetur [al. cernitur] Cana, in qua aquae in vinum versae sunt. Pergemus ad Itabyrium (Thabor montem) et tabernacula Salvatoris, non ut Petrus quondam voluit cum Moyse et Elia, sed cum Patre cernemus et Spiritu Sancto. Inde ad mare veniemus Genezareth, et de quinque et septem panibus videbimus in deserto quinque et quatuor hominum millia saturata. Apparebit oppidum Naim, in cuius portis [al. porta] viduae filius suscitatus est. Videbitur et Hermonim, et torrens Endor, in quo superatus est Sisara. Capharnaum quoque signorum Domini familiare, et omnis pariter Galilaea cernetur. Et tunc comitante Christo, cum per Silo et Bethel et caetera loca, in quibus Ecclesiae quasi quaedam victoriarum Domini sunt erecta vexilla, ad nostram speluncam redierimus, canemus iugiter, crebro flebimus, indesinenter orabimus, et vulneratae iaculo Salvatoris in commune dicemus: 'Inveni quem quaesivit anima mea: tenebo eum: et non dimittam illum' .
Hieronymus HOME
bsb4610.256
>>> Hieronymus, Epistulae, 3, 47. AD DESIDERIUM.
monumenta.ch > Hieronymus > 46