monumenta.ch > Hieronymus > 44
Hieronymus, Epistulae, 2, 43. AD MARCELLAM. <<< >>> 45. AD ASELLAM.
Hieronymus, Epistulae, 2, 44. AD MARCELLAM. [De Muneribus.]
1 Ut absentiam corporum, Spiritus confabulatione solemur: facit unusquisque quod praevalet. Vos dona transmittitis: nos Epistulas remittimus gratiarum. Ita tamen ut, quia velatarum virginum munus est, aliqua in ipsis munusculis esse mysteria demonstremus. Saccus, orationis signum atque ieiunii est. Sellae, ut foras pedes virgo non moveat. Cerei, ut accenso lumine, sponsi exspectetur adventus. Calices mortificationem carnis ostendunt, et semper animum ad martyrium praeparatum. 'Calix quippe Domini inebrians, quam praeclarus est' . Quod autem et matronis offertis muscaria parva, parvis animalibus eventilandis, elegans significatio est, debere luxuriam cito restinguere; quia muscae moriturae, oleum sua vitatis exterminant. Hic typus sit virginum: haec figura matronarum. Nobis autem, licet in perversum, munera vestra conveniunt: Sedere aptum est otiosis, in sacco iacere poenitentibus, calices habere potantibus. Licet et propter nocturnos metus, et animos semper malo conscientiae formidantes, cereos quoque accendisse sit gratum.
Hieronymus HOME
bnf11864.91 bsb4610.256