monumenta.ch > Hieronymus > 42
Hieronymus, Epistulae, 2, 41. AD MARCELLAM . <<< >>> 43. AD MARCELLAM.
Hieronymus, Epistulae, 2, 42. AD MARCELLAM. [Contra Novatianos Haereticos.]
1 Brevis est quaestiuncula, quam misisti, et aperta responsio est. Si enim de eo quod in Evangelio scribitur: 'Quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro' [et Marc. 3. 29], Novatianus affimat non posse peccare in Spiritum Sanctum, nisi eum qui Christianus sit, et postea negaverit; manifestum est Iudaeos qui eo tempore blasphemabant, peccato blasphemiae non teneri: quippe, qui impii coloni, interfectis Prophetis, de nece Domini cogitabant, et in tantum erant perditi, ut ad salvandos eos, se Dei Filius venisse responderit. Unde de toto ipsius Scripturae ordine convincendus est, non his irremissibilem esse dictam blasphemiam, qui tormentis compulsi, et variis eviscerati cruciatibus, Dominum denegassent; sed his qui cum in virtutibus videant opera Dei, calumnientur et clamitent, daemonis esse virtutem, et omnia signa quae facta sunt, non ad divinam magnificentiam, sed ad diabolum pertinere [Marc. 3] [et Luc. 11]. Unde et Salvator noster toto responsionis suae hoc agit argumento, ut doceat, non posse Satanam eiici a Satana, et regnum eius inter se non esse divisum. Cum enim diaboli studium sit, Dei laedere creaturam, quomodo eiusdem poterit esse voluntatis sanare languentes, et seipsum de obsessis fugare corporibus? Probet itaque Novatianus, aliquem de his, qui sacrificare compulsi sunt ante tribunal iudicis, respondisse omnia quae in Evangelio scripta sunt, non a Filio Dei, sed a Beelzebub principe daemoniorum fuisse perfecta, et tunc poterit approbare irremissibilem in Spiritum Sanctum esse blasphemiam.2 Ut autem et acutius aliquid interrogemus, respondeat, quid sit contra Filium hominis dicere, et in Spiritum Sanctum blasphemare. Ego quippe assero iuxta sensum illius, eos qui Christum in persecutione negaverint, contra Filium hominis dixisse, et non in Spiritum Sanctum blasphemasse. Qui enim interrogatur, an Christianus sit, et Christianum se non esse responderit; utique negando Christum, hoc est, Filium hominis, Spiritui Sancto non facit iniuriam. Si autem Christum negando, negavit et Spiritum; edisserat Haereticus, quomodo non peccet in Spiritum, qui Filium hominis denegaverit. Aut si Spiritum Sanctum hoc loco intelligendum Patrem putat, Patris nulla est a negatore mentio facta cum negaret. Petrus Apostolus eo tempore, quo ancillae interrogatione perterritus, Dominum negavit, in Filium hominis, an in Spiritum Sanctum videtur commisisse peccatum? Si id quod ait, nescio hominem, ridicule voluerit interpretari, non Christum cum negasse, sed hominem; mendacem faciet Salvatorem, qui se, hoc est, Filium Dei, negandum esse praedixerat [et Ioan. 13]. Si autem negavit Filium Dei, unde et amare flevit, et trinam negationem, trina postea confessione delevit, manifestum est, peccatum in Spiritum Sanctum, ideo non posse dimitti, quod habeat blasphemiam: ut cum videas in virtutibus Deum, Beelzebub calumnieris in factis, Doceat igitur aliquem negatorem, Beelzebub vocasse Christum, et ultro referam gradum, negatorem non posse veniam consequi post ruinam. Aliud est tormentis cedere, et se Christianum negare: aliud Christum, diabolum dicere, sicut tibi ipsa Scriptura, atque contextus, lecta attentius poterunt [al. potuerunt] demonstrare.3 Fuerat quidem prolixius disserendum: sed quoniam amicis, et qui ad nostrum hospitiolum convenerunt, praesentiam nostram negare non possumus, et tibi non statim respondere, admodum visum est arrogantis, latam disputationem brevi sermone comprehendimus, ut non tam Epistulam, quam Commentariolum dictaremus.
Hieronymus HOME
bnf11864.91 bsb4610.256