monumenta.ch > Hieronymus > 41
Hieronymus, Epistulae, 2, 40. AD MARCELLAM, DE ONASO. <<<     >>> 42. AD MARCELLAM.

Hieronymus, Epistulae, 2, 41[Alias 54. Scripta eodem anno 384.]. AD MARCELLAM [Veteres editi, et nonnulli Mss. addunt adversus Montanum.].

1 [Refellit Montani haeretici dogmata, ostenditque quid inter eius errores, atque Ecclesiae sententiam intersit.]
Testimonia de Ioannis Evangelio congregata, quae tibi quidam Montani sectator ingessit, in quibus Salvator noster se ad Patrem iturum, missurumque Paracletum pollicetur. Quae in quod promissa sint tempus, et quo completa sint tempore, Apostolorum Acta testantur. Decima die dixit post ascensum Domini, hoc est quinquagesima post resurrectionem, Spiritum Sanctum descendisse, linguasque credentium esse divisas, ita ut unusquisque omnium gentium sermone loqueretur: quando quidam adhuc parum credentium, musto eos ebrios asserebant, et Petrus stans in medio Apostolorum omnisque conventus, ait: 'Viri Iudaei, et omnes qui habitatis in Ierusalem, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea. Non enim sicut vos existimatis, hi ebrii sunt: nam est hora diei tertia: sed hoc est quod dictum est per Ioel Prophetam: in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de spiritu meo in omnem carnem, et prophetabunt filii, et filiae eorum: et iuvenes visiones videbunt, et seniores somnia somniabunt, et quidem in servos meos, et ancillas meas effundam de spiritu meo'[Act. 2. 14].2 Si igitur Apostolus Petrus, super quem Dominus fundavit Ecclesiam, et prophetiam et promissionem Domini, illo tempore completam memoravit, quomodo possumus nobis aliud tempus vindicare? Quod si voluerint respondere, et Philippi deinceps quatuor filias prophetasse, et Prophetam Agabum reperiri, et in divisionibus spiritus inter Apostolos, et Doctores, Prophetas quoque, Apostolo scribente, formatos, ipsumque Paulum Apostolum, multa de futuris haeresibus, et de fine saeculi prophetasse, sciant a nobis non tam prophetiam repelli, quae Domini est signata passione, quam eos non recipi, qui cum Scripturae veteris, et novae auctoritate non congruant.3 Primum in fidei regula [Negant hoc alii, quos inter S. Epiphan. l. 2. Haeres. 48. de Cataphrygis, seu Montanistis, eosque «de Patre, et Filio, et Spritu Sancto eadem cum Ecclesia Catholica sentire» apertissime tradit. Sed duae Montanistarum sectae cum essent, quarum una cata Proclum, alia cata Aeschinem appellabatur, de hac altera intelligendus venit Hieronymus, quae, ut ex Tertullian. de Praescript. cap. 52. discimus, Iesum Christum Patrem simul ac Filium esse blasphemabat.] discrepamus. Nos Patrem, et Filium, et Spiritum Sanctum in sua unumquemque persona ponimus, licet substantia copulemus: illi Sabellii dogma sectantes Trinitatem in unius personae angustias cogunt. Nos secundas nuptias non tam appetimus, quam concedimus, Paulo iubente, ut viduae adolescentulae nubant: illi in tantum putant scelerata coniugia iterata, ut quicumque hoc fecerit, adulter habeatur. Nos unam quadragesimam secundum traditionem Apostolorum, toto [Non ut Martianaeus suspicatur, Erasmus fecit, toto anno, tempore nobis congruo quod et alii ante ipsum editi, et Mss. aliquot hodienum habent; nec scio utrum verius. Interim notatu perquam dignum est, quod Hier. tradit, Ieiunia ab Apostolis constituta, eaque ex necessitate, non ex voluntate observari, quae in Quadragesima indicta sunt, quod luculentissime Caesarius Arelatensis, «Aliis inquit, diebus ieiunare aut remedium, aut praemium est; in Qua dragesima non ieiunare peccatum est, etc.] nobis orbe congruo, ieiunamus: Illi tres in anno faciunt Quadragesimas, quasi tres passi sint Salvatores. Non quod, et per totum annum, excepta Pentecoste, ieiunare non liceat: sed quod aliud sit necessitate, aliud voluntate munus offerre. Apud nos Apostolorum locum Episcopi tenent: apud eos Episcopus tertius est. Habent enim primos de Pepusa [Ignobile Phrygiae oppidum erat Pepusa, ipsius Hieronymi temporibus plane dirutum, ubi Cataphryges, qui inde et Pepusiani appellati sunt, conveniebant. Quod etiam Epiphanius tradit Haeres. XLVIII. 14., vocatque τόπον τένα ἔρημον ἐν τῆ Φρυγὶᾳ, Πέπουζαν ποτε καλουμένην πόλιν, etc.] Phrygiae Patriarchas: secundos, quos appellant [Pro Cenonas, quidam Mss. Zenonos: unus Bononiensis Monasterii S. Salvatoris Cenonos, alii, etiam Victorio teste, Iconomos. Vide igitur, num ita legendum sit οἰκονόμουσι ex Graeco, quod eo intellectu dici potuit, ut dispensatores secundi ordinis Sacerdotes appellarentur, sicuti primi Patriarchae, et tertii Episcopi; nam Cenones, quae vox tandem sit, quidve significet, penitus ignoramus.] Cenonas: atque ita in tertium, id est, pene ultimum locum Episcopi devolvuntur; quasi exinde ambitiosior religio fiat, si quod apud nos primum est apud illos novissimum sit. Illi ad omne pene delictum Ecclesiae obserant fores; nos quotidie legimus: 'Malo poenitentiam peccatoris, quam mortem'[Ezech. 18. 23] Et, 'Nunquid qui cadit, non resurget, dicit Dominus'[Ierem. 8. 4]. Et, 'Convertimini ad me filii convertentes, et ego curabo contritiones vestras'[Ierem. 3. 22. sec. LXX]. Rigidi autem sunt, non quo, et ipsi peiora non peccent: sed hoc inter nos, et illos interest, quod illi erubescunt confiteri peccata quasi iusti: nos dum poenitentiam agimus, facilius veniam promeremur. 4 Praetermitto scelerata mysteria, quae dicuntur de lactente puero, [Antea, quasi de duabus seorsim personis, aut mysteriis sermo esset, de praepositio iterabatur. Videndus porro est S. August. de Haeresibus in Cataphryg. Auctor Praedestinati haeres. XXVI. aliique, etsi, ut uno verbo dicam, non haec modo scelerata mysteria de infante minutis punctionibus perfosso, qui pro magno sacerdote haberetur, si viveret, pro martyre, si moreretur; sed alia quaedam, quae supra Hier. retulit dogmata Montanistarum, iis vere adscribi aut negant auctores alii, aut data opera quasi incerta praetereunt.] et victuro martyre confarrata. Malo inquam non credere: sit falsum omne quod sanguinis est. Aperta est convincenda blasphemia dicentium, Deum primum voluisse in veteri Testamento per Moysen, et Prophetas salvare mundum: sed quia non potuerit explere, corpus sumpsisse de Virgine, et in Christo sub specie Filii praedicantem, mortem obiisse pro nobis. Et quia per duos gradus mundum salvare nequiverit, ad extremum per Spiritum Sanctum in Montanum, Priscam, et Maximillam insanas feminas descendisse, et plenitudinem quam Paulus non habuerit, dicens: 'Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus'[1. Cor. 13. 9]. Et, 'nunc videmus per speculum in aenigmate' abscisum, et semivirum habuisse Montanum. Haec sunt quae coargutione non indigent: perfidiam eorum exposuisse, superasse est. Nec necesse est ut singula deliramenta quae proferunt, brevior epistulae sermo subvertat, cum, et tu ipsas Scripturas apprime tenens, non tam ad eorum mota sis quaestiones, quam quid sentirem, a me volueris sciscitari.
Hieronymus HOME

bnf11864.91 bsb4610.256

Hieronymus, Epistulae, 2, 40. AD MARCELLAM, DE ONASO. <<<     >>> 42. AD MARCELLAM.
monumenta.ch > Hieronymus > 41