monumenta.ch > Hieronymus > 40
Hieronymus, Epistulae, 2, 39. AD PAULAM super obitu Blaesillae filiae. <<< >>> 41. AD MARCELLAM .
Hieronymus, Epistulae, 2, 40. AD MARCELLAM, DE ONASO.
1 Medici, quos vocant Chirurgicos, crudeles putantur, et miseri sunt. An non est miseria, alienis non dolere vulneribus, et mortuas carnes inclementi secare ferro? Non horrere curantem, quod horret ipse qui patitur, et inimicum putari? Ita se natura habet, ut amara sit veritas, blanda vitia existimentur. Isaias in exemplum captivitatis futurae, nudus non erubescit incedere . Ieremias de media Ierusalem ad Euphratem fluvium Mesopotamiae mittitur : ut inter inimicas gentes, ubi est Assyrius, et castra sunt Chaldaeorum, ponat περίζωμα corrumpendum. Ezechiel stercore primum humano, deinde bubulo, panem de omni semente conspersum edere iubetur : et uxoris interitum siccis oculis videt. Amos de Samaria pellitur [Amos 7]. Cur quaeso? Nempe ideo pellitur, quia chirurgici spirituales, secantes vitia peccatorum, ad poenitentiam cohortantur. Paulus Apostolus: 'Inimicus, inquit, vobis factus sum, verum dicens' . Et quia Salvatoris dura videbantur eloquia, plurimi discipulorum retrorsum abierunt.2 Unde non mirum est, si et nosipsi vitiis detrahentes, offendimus plurimos. Disposui nasum secare foetentem, timeat qui strumosus est. Volo corniculae detrahere garrienti, rancidulam [al. raucidulam] se intelligat cornix. Nunquid unus in urbe Romana est, qui habeat 'truncas inhonesto vulnere nares? [Aeneid. lib. VI.] Nunquid solus Onasus Segestanus cava verba, et in modum vessicarum tumentia, buccis trutinatur inflatis? Dico quosdam scelere, periurio, falsitate ad dignitatem nescio quam pervenisse. Quid ad te, qui te intelligis innocentem? Rideo advocatum, qui patrono egeat: quadrante dignam eloquentiam nare subsanno: quid ad te, qui disertus es? Volo in nummarios invehi Sacerdotes: tu qui dives es, quid irasceris? Clausum cupio suis ignibus ardere Vulcanum: nunquid hospes eius es, aut vicinus, quod a delubris idoli niteris incendium submovere? Placet mihi de larvis, de noctua, de bubone, de Niliacis ridere portentis. Quidquid dictum fuerit, in te dictum putas. In quodcumque vitium stilti mei mucro contorquetur, te clamitas designari. Conserta manu in ius vocas, et satyricum scriptorem in prosa stulte arguis. An ideo tibi bellus videris, quia fausto vocaris nomine? quasi non, et lucus ideo dicatur, quod minime luceat: et Parcae ab eo, quod nequaquam parcant: et Eumenides furiae, quod non sint benignae: et vulgo Aethiopes vocentur argentei. Quod si in descriptione foedorum semper irasceris, iam tibi cum Persio cantabo: Optent te generum rex, et regina, puellae Te rapiant: quidquid calcaveris hoc rosa fiat [Pers. Sat. 2, 37]3 Dabo tamen consilium, quibus absconditis, possis pulchrior apparere. Nasus non videatur in facie: sermo non sonet ad loquendum: atque ita et formosus, et disertus videri poteris.
Hieronymus HOME
bnf11864.91 bsb4610.256