monumenta.ch > Hieronymus > 39
Hieronymus, Epistulae, 2, 38. AD MARCELLAM , <<<     >>> 40. AD MARCELLAM, DE ONASO.

Hieronymus, Epistulae, 2, 39[Alias 25. Scripta post superiorem tres circiter menses.]. AD PAULAM super obitu Blaesillae filiae.

1 [Blaesilla, paulo post mortem mariti, suamque conversionem defuncta, Paulam matrem consolatur Hieronymus, atque nimium eius dolorem obiurgat, admiscetque interim Blaesillae virtutes, et vitam.]
'Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, et plorabo'[Ier. 9. 1]: non, ut Ieremias ait, 'vulneratos [Cisterc. Ms. vulneratos filios populi mei, mallem ego filiae, ut Ieremiae sensus praefert. Mox addit Caritatem expuncta altera voce plorabo.] populi mei;' nec ut Iesus [Gravius miseram legi iubet.] miseriam Ierusalem: sed plorabo sanctitatem, misericordiam, innocentiam, castitatem: plorabo omnes pariter in unius morte defecisse virtutes. Non quod lugenda sit illa quae abiit, sed quod nobis impatientius sit dolendum, quod [al. qui.] talem videre desivimus. Quis enim siccis oculis recordetur, viginti annorum adolescentulam tam ardenti fide crucis levasse vexillum, ut magis amissam virginitatem, quam mariti doleret interitum? Quis sine singultibus transeat orandi instantiam, nitorem linguae, memoriae tenacitatem, acumen ingenii? Si Graece loquentem audiisses, latine eam nescire putares: si in romanum sonum lingua se verterat, nihil omnino peregrini sermo redolebat. Iam vero quod in Origene [Concinnior videtur sensus in veteri editione, «quod in Origene miror, quodque in illo Graecia tota,» etc.] quoque illo Graecia tota miratur, in paucis non dicam mensibus, sed diebus, ita hebraeae linguae vicerat difficultates, ut in discendis canendisque Psalmis, cum matre contenderet. Humilitas vestium non (ut in plerisque solet) tumentes animos arguebat: sed cum interiori se mente deiecerat, inter ancillarum virginum [In aliis libris vilium pro virginum, quod et Gravius statuit] cultum dominamque nihil medium, nisi quod in eo facilius dignoscebatur, quod neglectius incedebat. Vacillabant aegrotatione gressus, et pallentem ac trementem faciem, vix collum tenue sustinebat, et tamen aut Prophetam, aut Evangelium semper in manibus tenebat. Lacrymis ora complentur, singultus occupat vocem: et haerentem linguam, viscera commota non laxant. Cum sanctum corpusculum febrium ardor excoqueret, et semianimis [al. semianime] lectulum vallaret circulus propinquorum, haec extrema [al. in extremo] verba mandabat: Orate Dominum Iesum, ut mihi ignoscat, quia implere non potui quod volebam. Secura esto, mi Blaesilla [Pericopen hanc duorum versuum a sentiens usque confidimus, ex Cluniacensi codice invexit Martianaeus, quam nos Cisterciensis, aliorumque optimae notae auctoritate impendio adferimus.], sentiens omni tempore vestimenta tua candida. Candor vestium, sempiternae virginitatis est puritas. Confidimus probare vera esse quae dicimus: NUNQUAM EST sera conversio. Vox haec primum dedicata est in latrone: 'Amen dico tibi, hodie mecum eris in Paradiso'[Luc. 23. 43]. Postquam autem sarcina carnis abiecta, ad suum anima revolavit auctorem, et in antiquam possessionem diu peregrinata conscendit, ex more parantur exequiae, et nobilium ordine praeeunte, aureum feretro velamen obtenditur. Videbatur mihi tunc clamare de coelo [Acutiorem lectionem vocat Gravius hanc: «Non agnosco: vester amictus iste, non meus.]. Non agnosco vestes: amictus iste non est meus: hic ornatus alienus est.2 Sed quid agimus? Matris prohibituri lacrymas, ipsi plangimus. Confiteor affectus meos, totus hic liber fletibus scribitur. Flevit et Iesus Lazarum, quia amabat illum [Ioan. 11]. Non est optimus consolator, quem proprii vincunt gemitus, cuius visceribus emollitis, fracta in lacrymis verba desudant. Testor, mi Paula, Iesum, quem Blaesilla nunc sequitur, testor sanctos Angelos, quorum consortio fruitur, eadem me dolorum perpeti tormenta quae pateris: patrem esse spiritu, nutricium caritate, et interdum dicere: 'Pereat dies illa, in qua natus sum'[Ierem. 20. 14]. Et, 'Hei mihi mater, ut quid genuisti me virum, [Multas exemplarium varietates hoc in loco reperiri testatus est ante nos Reatinus Episcopus, qui tamen nullam exhibuit, nec quidquam voluit immutare. In hoc autem fere consentiunt ea quibus nos utimur, ut legant, qui iudicer et decernar omni terrae, quae Graecae praesertim interpretationi ἄνδρα δικαζόμενον καὶ διακρινόμενον, apprime cohaerent.] qui dicerer discrimen omni terrae'[Ibid. 15. 10]. Et illud: 'Iustus es, Domine, verumtamen iudicia loquar ad te. Quid est, quod viae peccatorum prosperantur?' Et, 'Mei quoque pene moti sunt pedes, [Haec «pene effusi sunt gressus mei, quia zelavi in peccatoribus,» absunt a plerisque Mss. Codicibus. Nec pauci habent paulo infra reprobavi pro praevaricatus sum.] pene effusi sunt gressus mei. Quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum videns. Et dixi: Quomodo cognovit Deus, et si est scientia in excelso? Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo, obtinuerunt divitias.' Sed rursus illud occurrit: 'Si narravero sic, ecce generationem filiorum tuorum praevaricatus sum.' Nunquid et in meam mentem, non hic saepius fluctus illiditur? quare senes impii, saeculi divitiis perfruuntur? quare adolescentia rudis, et sine peccato pueritia, immaturo flore metitur? quid causae est, ut saepe bimuli, trimulique et ubera materna lactentes a daemonio corripiantur, repleantur lepra, morbo regio devorentur, et e contrario impii, adulteri, homicidae, sacrilegi, vegeti atque securi de sua sanitate, in Deum blasphement? Praesertim cum iniustitia patris non redundet ad filium: et anima quae peccaverit, ipsa moriatur. Aut si manet vetus illa sententia, peccata patrum in filios oportere restitui [Exod. 34], iniquum sit longaevi patris innumera delicta in innocentem infantiam repensare. 'Et dixi: Ergo sine causa iustificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas: et factus sum flagellatus tota die'[Ps. 72. 13][. 14]. Sed cum haec cogitarem, statim didici cum Propheta: 'Et suscepi, ut cognoscerem: hic labor est in conspectu meo, donec ingrediar sanctuarium Dei, et intelligam in novissima eorum'[Ibidem, v. 16]. 'Iudicia enim Domini abyssus multa.' Et, 'O profundum divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et [Rescribendum ininvestigabiles, quemadmodum, ut nihil dicamus de Graeco textu, ἀνεξιχνίαστοι αἱ ὁδοι, ipse etiam Hier. supra Epist. 21 ad Damas. n. 39. legit.] investigabiles viae eius!'[Rom. 11. 33.] Bonus est Deus, et omnia quae bonus facit, bona sint necesse est. Mariti orbitas irrogatur, plango quod accidit. Sed quia sic placet Domino, aequo animo sustinebo. Unicus raptus est filius; durum quidem, sed tolerabile, quia sustulit ille, qui dederat. Si caecus fuero, amici me lectio consolabitur. Si auditum quoque surdae aures negaverint, vacabo a vitiis: nihil aliud, nisi Dominum cogitabo. Imminebit super haec et dura pauperies, frigus, languor, et nuditas; extremam exspectabo mortem, et breve putabo malum, quod finis melior subsequatur. Consideremus quid ethicus ille Psalmus sonet: 'Iustus es, Domine, et rectum iudicium tuum'[Psal. 118]. Hoc non potest dicere, nisi ille, qui ad universa quae patitur, magnificat Dominum, et suo merito imputans, in adversis de eius clementia gloriatur. Exultaverunt enim filiae Iudae in omnibus iudiciis Domini. Si Iuda, confessio interpretatur: confitens autem omnis anima credentis est: necesse est, ut qui se credere dicit in Christo, in omnibus Christi iudiciis gaudeat. Sanus sum, gratias refero Creatori. Langueo, et in hoc laudo Domini voluntatem. 'Quando enim infirmor, tunc fortis [al fortior] sum'[2. Cor. 12]; et virtus spiritus in carnis infirmitate perficitur. Patitur et Apostolus aliquid quod non vult, pro quo ter Dominum deprecatur. Sed dicitur ei: 'Sufficit tibi gratia mea; quia virtus in infirmitate perficitur'[2. Cor. 12. 9]; et ad revelationum humiliandam superbiam, monitor quidam humanae imbecillitatis apponitur, in similitudinem triumphantium, [Ex Tertullian. in Apologet. notante Gravio, «Imperator hominem se esse etiam triumphans in illo sublimissimo curru admonetur: suggeritur enim a tergo: Respice post te, hominem memento te.»] quibus in curru retro comes adhaerebat per singulas acclamationes civium, dicens: Hominem te esse memento.3 Cur autem durum sit, quod quandoque patiendum est? et cur dolemus quemquam mortuum? [Absque negandi particula, sub interrogationis tamen nota legit Martianaeus cum quibusdam editis. Nobis potior est Mss. auctoritas, quam etiam Victorius praetulit.] ad hoc enim nati non sumus, ut maneamus aeterni. Abraham, Moyses, Isaias, Petrus, Iacobus, Ioannes, Paulus electionis vas, et super omnia Filius Dei, moritur: et nos indignamur, aliquem exire de corpore, qui ad hoc forsitan raptus est, 'ne malitia mutaret intellectum eius? Placita enim erat Deo anima eius. Propter hoc properavit educere eam de media iniquitate'[Sap. 4], ne longo vitae itinere [al. longa vita in itinere], deviis oberraret anfractibus. Lugeatur mortuus; sed ille quem gehenna suscipit, quem tartarus devorat, in cuius poenam aeternus ignis aestuat. Nos, quorum exitum Angelorum turba comitatur, quibus obviam Christus occurrit, gravemur magis, si diutius in tabernaculo isto mortis habitemus. Quia quamdiu hic moramur, peregrinamur a Domino [1. Cor 5]. Illa, illa nos cupido teneat: 'Hei mihi, quia peregrinatio mea prolongata est a me, habitavi cum habitantibus Cedar, multum peregrinata est anima mea'[Psal. 119]. Si Cedar, tenebrae sunt, et mundus iste sunt tenebrae; quia lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt [Ioan. 1. 5], faveamus Blaesillae nostrae, quae de tenebris migravit ad lucem, et inter fidei incipientis ardorem, consummati operis percepit coronam. Revera si saeculare desiderium; et, quod Deus a suis avertat, delicias vitae huius cogitantem mors immatura rapuisset, plangenda erat, et omni lacrymarum fonte ploranda. Nunc vero cum, propitio Christo, ante quatuor ferme menses, secundo quodam modo propositi se baptismo laverit, et ita deinceps vixerit, ut calcato mundo, semper monasterium cogitarit, non vereris, ne tibi Salvator dicat: Irasceris, Paula, quia tua filia, mea facta est filia? indignaris de iudicio meo, et rebellibus lacrymis facis [Antea erat facis iniuriam.] invidiam possidenti? Scis enim quid de te, quid de caeteris tuis cogitem. Cibum tibi denegas, non ieiuniorum studio, sed doloris. Non amo frugalitatem istam. Ieiunia ista, adversarii mei sunt. NULLAM ANIMAM recipio, quae me nolente, separatur a corpore. Tales stulta philosophia habeat martyres, habeat [Hi tres sibi manus iniecere, quorum notissima historia.] Zenonem, Cleobrotum, vel Catonem. Super nullum requiescit spiritus meus, nisi 'super humilem et quietum, et trementem verba mea'[Isai. 66. Iuxta LXX]. Hoc est quod [Ita Mss. codices nostri habent, et quos Victorius consuluit. Falso Erasmus, eumque secutus Martianaeus in Monasterio, quod nondum arripuerat Paula, sed tantum promiserat.] mihi Monasterium promittebas? quod habitu a matronis caeteris separato, tibi quasi religiosior videbaris? Mens ista quae plangit, sericarum vestium est. Interciperis, et emoreris, et quasi non in meas manus ventura sis, crudelem iudicem fugis. Fugerat quondam et Ionas animosus Propheta, sed in profundo maris meus fuit. Si viventem crederes filiam, nunquam plangeres ad meliora migrasse. Hoc est quod per Apostolum meum iusseram, ne pro dormientibus in similitudinem Gentium tristaremini. Erubesce, [Paulina Praetextati uxor, quae Sacerdos erat, ut supra in Epist. 23. adnotavimus ex veteri lapide.] Ethnicae compatione superaris. Melior diaboli ancilla, quam mea est. Illa infidelem maritum translatum fingit in coelum, tu mecum tuam filiam commorantem, aut non credis, aut non vis.4 Sed dicis quomodo lugere me prohibes, cum et Iacob Ioseph in sacco fleverit, congregatisque ad se omnibus propinquis, noluerit consolari, dicens: 'Descendam ad filium meum lugens in infernum?'[Genes. 37. 35.] Et David Absalon cooperto capite planxerit, repetens: 'Fili mi, Absalon, Absalon, fili mi: quis dabit, ut moriar pro te, fili mi, Absolun?'[2. Reg. 18. 33.] Moysi quoque et Aaron, caeterisque Sanctorum solemnis sit luctus exhibitus? Perfacilis ad ista responsio est: Luxisse Iacob filium, quem putabat occisum, ad quem et ipse erat ad inferos descensurus, dicens: 'Descendam ad filium meum lugens in infernum'[Gen. 37], quia necdum paradisi ianuam Christus effregerat, nec dum flammeam illam romphaeam et vertiginem praesidentium Cherubim, [Confer Auctoris commentarios in Eccles. capp. 3 et 9. tum Origenis Homil. de Engastrim. quibus locis haec de flammeo gladio Paradisi aditus custodiente latius exponuntur.] sanguis eius extinxerat. Unde et Abraham licet in loco refrigerii, tamen apud inferos cum Lazaro fuisse scribitur [Luc. 16]. Et David iuste flevisse filium parricidam, qui alium parvulum, postquam, ut viveret, impetrare non potuit, quia sciebat non peccasse, non flevit [2. Reg. 12]. De Moyse vero et Aaron, quod eis ex veteri more sit planctus exhibitus, non mirandum est, cum et in Actis Apostolorum, iam Evangelio coruscante, Stephano fecerint Ierosolymae fratres planctum magnum [Act. 8]: et utique planctus magnus, non in plangentium exanimatione, ut tu putas, sed in pompa funeris, et exequiarum frequentia intelligendus sit. Denique de Iacob Scriptura sic loquitur: 'Et ascendit Ioseph sepelire patrem suum, et ascenderunt cum eo omnes pueri Pharaonis, et seniores domus eius, et seniores omnis terrae Aegypti, et omnis domus Ioseph et fratres eius.' Et post paululum: 'Et ascenderunt cum eo quadrigae et equites, et facta sunt castra grandia nimis.' Ac deinde: 'Et planxerunt cum planctu magno, et forti nimis'[Gen. 50. 7. et seqq.]. Planctus iste solemnis non longas Aegyptiis imperat lacrymas, sed funeris monstrat ornatum. Iuxta quem modum Aaron quoque et Moysen, fletos esse manifestum est. Nequeo satis Scripturae laudare mysteria, et divinum sensum, in verbis licet simplicibus admirari, quid sibi velit quod Moyses plangitur, et Iesus Nave vir sanctus sepultus refertur, et tamen fletus esse non scribitur. Nempe illud quod in Moyse, id est, in Lege veteri sub peccati Adam omnes tenebantur elogio [damnatione]; et ad inferos descendentes consequenter lacrymae prosequebantur, secundum Apostolum, qui ait: 'Et regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, etiam super eos qui non peccaverunt'[Rom. 5. 14]. In Iesu vero, id est, in Evangelio, per quem Paradisus est apertus, mortem gaudia prosequuntur. Flent usque hodie Iudaei, et nudatis pedibus in cinere volutati sacco incubant. Ac ne quid desit superstitioni, ex ritu vanissimo Pharisaeorum, primum cibum lentis accipiunt; videlicet ostendentes quali edulio primogenita perdiderint. Sed merito, quia in resurrectionem Domini non credentes, Antichristi praeparantur adventui. Nos vero qui Christum induimus, et facti sumus, iuxta Apostolum, genus regium et sacerdotale [1. Petr. 2], non debemus super mortuos contristari. 'Et dixit, inquit, Moyses ad Aaron et Eleazar et Ithamar filios eius, qui relicti erant: Caput vestrum non denudabitis, et vestimenta vestra non scindetis, ne moriamini; et super omnem synagogam veniat ira'[Levit. 10. 6]. Nolite, inquit, scindere vestimenta vestra, et luctum exhibere Gentilem, ne moriamini. MORS NOSTRA peccatum est. Et, quod forsitan crudele alicui videatur, sed fidei necessarium est, in eodem Levitico scribitur, quomodo Sacerdos magnus ad patrem, matrem, fratresque, vel liberos mortuos prohibeatur accedere, ne videlicet anima Dei sacrificiis vacans, et tota in illius mysteriis [al. ministeriis] occupata, aliquo impediatur affectu. Nonne aliis verbis idipsum in Evangelio praecipitur, ut non [Martianaeus absque negandi particula, ut renuntiet, contra quam sentit Matthaeus 9. 61. et Hier. in superiori Epist. n. 5. «volens, inquit, discipulus reverti domum, et suis ante renuntiare, magistri voce prohibetur.»] renuntiet domui discipulus? ut mortuo patri non exhibeat sepulturam? 'Et de sanctis, inquit, non exiet, et non contaminabitur sanctificatio Dei eius, quia sanctum oleum unctionis a Deo super eum est'[Levit. 21]. Certe postquam credimus in Christum, et oleo unctionis eius accepto, illum portamus in nobis, non debemus exire de templo, id est, de proposito Christiano: non foras egredi, incredulitati videlicet Gentilium commisceri; sed esse semper intrinsecus, id est voluntati Domini ministrare.5 Haec idcirco dicimus, ne ignorantia Scripturarum auctoritatem tibi praeberet in luctu, et videreris rationabiliter errare. Et adhuc sic locutus sum, quasi unam de turbis convenerim Christianam. Nunc vero cum sciam toti te renuntiasse mundo; et abiectis calcatisque deliciis saeculi, orationi, ieiuniis, lectioni vacare quotidie; cum ad exemplum Abraham cupias exire de terra tua, et de cognatione tua, ut et Chaldaeis et Mesopotamia derelictis, terram repromissionis introeas; cum omnem substantiolam, aut pauperibus dilargita sis, aut [Sunt qui legant filiae, et mortuae, vitiose tamen ut nullus dubitat.] filiis ante mortem mundo mortua dederis, miror te ea facere, quae si facerent caeterae, reprehensione dignae viderentur. Redit tibi in memoriam confabulatio eius, blanditiae, sermo, consortium; et quod his careas, pati non potes. Ignoscimus matris lacrymis, sed modum quaerimus in dolore. Si parentem cogito, non reprehendo quod plangis; si Christianam et Monacham, istis nominibus mater excluditur. Recens vulnus est, et tactus iste quo blandior, non tam curat, quam exasperat. Attamen quod tempore mitigandum est, cur ratione non vincitur? Nam et Noemi famem fugiens in terra Moab, et maritum perdidit et filios. Et cum suorum auxilio esset destituta, Ruth alienigena ab eius latere non recedit [Ruth. 1]. Vide quanti meriti sit desertae praestitisse solatium: Ex eius semine Christus oritur. Respice Iob, quanta sustinuit, et videbis te nimium delicatam, illum erectis in coelum oculis, inter ruinas domus, poenas ulceris, innumeras orbitates, et ad extremum uxoris insidias, invictam tenuisse patientiam. Scio quid responsura sis: Hoc illi quasi iusto ad probationem evenisse. Et tu e duobus elige, quod velis: aut sancta es, et probaris: aut peccatrix, et iniuste quereris, minora sustinens, quam mereris. Quid vetera replicem? praesentia exempla sectare. [Recole adnotationem nostram a. in Epist. 3 ad Ruffinum, atque isthaec in primis ex Hieron. Chronico ad an. Christi 377. «Melania nobilissima mulierum Romanarum, et Marcellini quondam Consulis filia, unico Praetori (sic rescribimus pro Praetore) tunc Urbano filio derelicto, Ierosolymam navigavit, ubi tanto virtutum, praecipueque humilitatis fuit miraculo, ut Teclae nomen acceperit.» Recole quae superius de Melanii nomine animadvertimus in Epist. III. quae est ad Ruffinum, tum infr. in Epist. 143. ad Alypium et Augustinum] Sancta Melania nostri temporis inter Christianos vera nobilitas (cum qua tibi Dominus, mihique concedat in die sua habere partem) calente adhuc mariti corpusculo, et necdum humato, duos simul perdidit filios. Rem sum dicturus incredibilem, sed teste Christo, non falsam. Quis illam tunc non putaret more lymphatico, sparsis crinibus, veste conscissa, lacerum pectus invadere? Lacrymae gutta non fluxit; stetit immobilis, et ad pedes advoluta Christi, quasi ipsum teneret, arrisit. Expeditius, inquit, tibi servitura sum, Domine, quia tanto me onere liberasti. Sed forsitan superatur in caeteris. Quinimo qua illos mente contempserit, in unico postea filio probat, cui omni quam habebat possessione concessa, ingruente iam hieme, Ierosolymam navigavit.6 Parce quaeso tibi, parce filiae cum Christo iam regnanti, parce saltem Eustochio tuae, cuius parva adhuc aetas, et rudis pene infantia, te magistra [al. magistrante] dirigitur. Saevit nunc diabolus, et quia unam cernit de tuis liberis triumphantem, obtritum [al. obrutum] se esse condolens, quaerit in remanente victoriam, quam in praeeunte iam perdidit. GRANDIS in suos pietas, impietas in Deum est. Abraham unicum filium laetus interficit, et tu unam de pluribus quereris coronatam? Non possum sine gemitu eloqui, quod dicturus sum. Cum de media pompa funeris, te exanimem referrent, hoc inter se populus mussitabat: Nonne illud est quod saepius dicebamus? Dolet filiam ieiuniis interfectam, quod non vel de secundo eius matrimonio tenuerit nepotes. Quousque genus detestabile Monachorum non urbe pellitur? non lapidibus obruitur? non praecipitatur in fluctus? Matronam miserabilem seduxerunt, quae cum [al. quia] Monacha esse noluerit, hinc probatur, quod nulla Gentilium ita suos unquam fleverit filios. Qualem putas ad istas voces Christum habuisse tristitiam? Quomodo exultasse Satanam, qui nunc tuam animam eripere festinans, et pii tibi proponens doloris illecebram, dum ante oculos tuos filiae semper imago versatur, cupit matrem simul necare victricis, et solitudinem sororis invadere relictae. Non ut terream loquor, sed ut mihi testis est Dominus, quasi ante tribunal eius assistens, in haec te verba convenio. Detestandae sunt istae lacrymae, plenae sacrilegio, incredulitate plenissimae, quae non habent modum, quae usque ad viciniam mortis accedunt. Ululas et exclamitas, et quasi quibusdam facibus accensa, quantum in te est, tui semper homicida es. [Cisterciensis sed ad te ille clemens, etc.] Sed ad talem clemens ingreditur Iesus, et dicit: 'Quid ploras? Non est mortua puella, sed dormit'[Marc. 5. 39][et Luc. 8. 52]. Irrideant circumstantes: ista infidelitas Iudaeorum est. Te quoque, si ad sepulcrum filiae volueris volutari, Angelus increpabit: 'Quid quaeris viventem cum mortuis?'[Luc. 24. 5.] Quod quia Maria fecerat Magdalene, postquam vocem Domini se clamantis agnovit, ad eius provoluta pedes, audit: 'Ne tetigeris me, necdum enim ascendi ad Patrem meum'[Ioan. 20. 27], id est, non mereris tangere resurgentem quem mortuum existimas in sepulcro.7 Quas nunc existimas Blaesillam nostram pati cruces, quae ferre tormenta, quod tibi Christum videat subiratum? Clamat nunc illa lugenti: Si unquam me amasti, mater, si tua ubera suxi, si tuis instituta sum monitis, ne invideas gloriae meae; nec hoc agas, ut a nobis in perpetuum separemur. Putas esse me solam? Habeo pro te Mariam Matrem Domini. Multas hic video quas ante nesciebam. O quanto melior est iste comitatus. Habeo Annam quondam in Evangelio prophetantem, et, quo magis gaudeas, tantorum annorum labores, ego in tribus mensibus consecuta sum. Unam palmam castitatis accepimus. Misereris mei, quia mundum reliqui? At ego vestri sortem doleo, quos adhuc saeculi carcer includit; quos quotidie in acie praeliantes, nunc ira, nunc avaritia, nunc libido, nunc variorum incentiva vitiorum pertrabunt ad ruinam. Si vis, ut mater mea sis, cura [Plures ex editis et Mss. libri cur placere Christo non vis.] placere Christo. Non agnosco matrem, meo Domino displicentem. Loquitur illa et alia multa, quae taceo, et pro te Dominum rogat; mihique ut de eius mente securus sum [al. sim], veniam impetrat peccatorum: quod monui, quod hortatus sum, quod invidiam propinquorum, ut salva esset, excepi.8 Itaque dum spiritus hos artus regit, dum vitae huius fruimur commeatu, spondeo, promitto, polliceor, illam mea lingua resonabit, illi mei dedicabuntur labores, illi meum sudabit ingenium. Nulla erit pagina, quae non Blaesillam sonet. Quocumque sermonis nostri monumenta pervenerint, illa cum meis opusculis peregrinabitur. Hanc in mea mente defixam legent Virgines, Viduae, Monachi, sacerdotes. Brevis vitae spatium, aeterna memoria compensabit. Quae cum Christo vivit in coelis, in hominum quoque ore victura est. Transibit et praesens aetas, sequentur saecula post futura, quae sine amore, sine invidia iudicabunt. Inter Paulae Eustochiique nomen media ponetur. Nunquam in meis moritura est libris. Audiet me semper loquentem cum sorore, cum matre.
Hieronymus HOME

bnf11864.91 bsb4610.256

Hieronymus, Epistulae, 2, 38. AD MARCELLAM , <<<     >>> 40. AD MARCELLAM, DE ONASO.
monumenta.ch > Hieronymus > 39