monumenta.ch > Hieronymus > 38
Hieronymus, Epistulae, 2, 37. AD MARCELLAM. <<< >>> 39. AD PAULAM super obitu Blaesillae filiae.
Hieronymus, Epistulae, 2, 38. AD MARCELLAM , [De Aegrotatione Blaesillae.]
1 Abraham tentatur in filio, et fidelior invenitur. Ioseph in Aegyptum venditur, ut patrem pascat, et fratres. Ezechias vicina morte terretur, ut fusus in lacrymas, quindecim annorum spatium ei proteletur ad vitam. Petrus Apostolus Domini passione concutitur, ut amare flens audiat: Pasce oves meas . Paulus lupus rapax, et Beniamin adolescentior, in extasi [Ps. 67. 28] caecatur ut videat, et repentino tenebrarum horrore circumdatus, Dominum vocat, quem dudum ut hominem persequebatur.2 Ita et nunc, mi Marcella, Blaesillam nostram vidimus ardore febrium per triginta ferme dies iugiter aestuasse: ut sciret reiiciendas delicias corporis, quod paulo post vermibus exarandum sit. Venit et ad hanc Dominus Iesus, tetigitque manum eius, et ecce surgens ministrat ei. Redolebat aliquid negligentiae, et divitiarum fasciis colligata, in saeculi iacebat sepulcro. Sed infremuit Iesus, et conturbatus in spiritu, clamavit dicens: Blaesilla, veni foras [de Lazaro]. Quae vocata surrexit, et egressa cum Domino vescitur. Iudaei minentur [al. mirentur], et tumeant, quaerant occidere suscitatam: soli Apostoli glorientur. Scit se vitam suam ei debere, qui reddidit. Scit se eius amplexari pedes, cuius paulo ante iudicium pertimescebat. Corpus pene iacebat exanime, et anhelos artus mors vicina quatiebat. Ubi tunc erant auxilia propinquorum? ubi verba omni inaniora fumo? Nihil tibi debet, o ingrata cognatio, quae mundo periit, et Christo revixit. Qui Christianus est, gaudeat: qui irascitur, non se esse indicat christianum.3 Vidua quae soluta est vinculo maritali, nihil necesse habet nisi perseverare. At scandalizat quempiam vestis fuscior. Scandalizet Ioannes, quo inter natos mulierum maior nullus fuit: qui Angelus dictus, ipsum quoque Dominum baptizavit: qui camelorum vestitus tegmine, zona pellicea cingebatur. Cibi displicent viliores? nihil vilius est locustis. Illae christianos oculos scandalizent potius, quae purpurisso, et quibusdam fucis ora oculosque depingunt: quarum facies gypseae, et nimio candore deformes, idola mentiuntur; quibus si forte improvidis lacrymarum stilla eruperit, sulco defluit: quas nec numerus annorum potest docere, quod vetulae sint, quae capillis alienis verticem struunt, et praeteritam iuventutem in rugis anilibus poliunt: quae denique ante nepotum gregem trementes virgunculae componuntur. Erubescat mulier christiana, si naturae cogit decorem, si carnis curam facit ad concupiscentiam, in qua qui sunt, secundum Apostolum, Christo placere non possunt.4 Vidua nostra ante morosius ornabatur, et die tota quid sibi deesset, quaerebat ad speculum. Nunc loquitur confidenter: 'Nos autem omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur, a gloria in gloriam, quasi a Domini spiritu.' Tunc crines ancillulae disponebant, et mitellis crispantibus vertex arctabatur innoxius: nunc neglectum caput scit sibi tantum sufficere quod velatur. Illo tempore plumarum quoque dura mollities videbatur, et in exstructis thoris iacere vix poterat. Nunc ad orandum festina consurgit, et tinnula [al. hymnula] voce caeteris alleluia praeripiens, prior incipit laudare Dominum suum. Flectuntur genua super nudam humum, et crebris lacrymis facies psimmythio ante sordidata purgatur. Post orationem Psalmi concrepant, et lassa cervix, poplites vacillantes, in somnumque vergentes oculi, nimio mentis ardore vix impetrant ut quiescant. Pulla tunica, minus cum humi iacuerit, sordidatur. Soccus vilior auratorum pretium calceorum egentibus largitur. Cingulum non auro, gemmisque distinctum est; sed laneum et tota simplicitate purissimum: et quod possit magis astringere vestimenta, quam scindere. Si huic proposito invidet scorpius, et sermone blando de vetita rursum arbore comedere persuadet, illidatur ei pro solea anathema, et in suo morienti pulvere dicatur: Vade retro Satana , quod interpretatur, adverse. ADVERSARIUS QUIPPE Christi est, et Antichristus, cui praecepta displicent Christi.5 Oro te, quid tale unquam, quale Apostoli fecimus, ut merito scandalizentur? Patrem senem cum navicula, et reti dimittunt. Publicanus a teloneo surgit, et sequitur Salvatorem: volens discipulus reverti domum, et suis ante renuntiare, magistri voce prohibetur. Sepultura non datur patri: ET PIETATIS genus est, impium esse pro Domino. Nos quia serica veste non utimur, monachi iudicamur: quia ebrii non sumus, nec cachinno ora dissolvimus, continentes vocamur et tristes. Si tunica non canduerit, statim illud e trivio : Impostor, et Graecus est. Cavillentur vafriora licet, et pingui aqualiculo fartos circumferant homines, Blaesilla nostra ridebit, nec dedignabitur loquacium ranarum audire convitia, cum Dominus eius dictus sit Beelzebub.
Hieronymus HOME
bnf11864.91 bsb4610.256
Hieronymus, Epistulae, 2, 37. AD MARCELLAM. <<< >>> 39. AD PAULAM super obitu Blaesillae filiae.
monumenta.ch > Hieronymus > 38