monumenta.ch > Hieronymus > 37
Hieronymus, Epistulae, 2, 36. Seu rescriptum HIERONYMI AD DAMASUM <<<     >>> 38. AD MARCELLAM ,

Hieronymus, Epistulae, 2, 37[Alias 133. Scripta anno eodem 384.]. AD MARCELLAM. [Aliter in vetustiss. Reginae Mss. inscribitur de Eadin, et Tharsis.] [De Commentariis Rheticii in Canticum Canticorum.]

1 [Heduorum Episcopum S. Rheticium coarguit, quod in Commentariis super Cantico Canticorum, Tharsis pro Tarso Ciliciae, et aurum Ophaz pro Petro Apostolorum pincipe inepte nimis acceperit.]
Nuper cum [Confer quae de hoc eodem Rheticio habet in Catalogo. Fallitur autem Victorius, qui Montenses a Montano haeretico dictos putat Hieron. in Chronico ad an. 356. «Quidam sectatores Donati etiam Montenses vocant, eo quod Ecclesiam Romae primum in monte habere coeperunt.» In Dialog. contra Luciferianos, Montenses sive Campates vocat. Vid. Optatum l. 2. et Augustin. Epist. 52. et lib. de haeresibus cap. 69.] Rheticii Augustodunensis episcopi, qui quondam a Constantino Imperatore [Datus hic Rheticius a Constantino Imper. in cognoscenda causa Donatistarum iudex una cum Materno ac Marino. Vid. Constantini Imper. epistol. ad Miltiadem Romanum, et Marcum sive Meroclem Mediolanensem apud Euseb. Histor. lib. X. 5. Quod igitur ait Hieronymus sub Silvestro Episcopo, μνημονικὸν ἀμἀρτημα est; non enim Donatistarum causa sub Silvestro Imperatoris nomine cognita est, sed sub Miltiade, quod ex publicis documentis constat. Vid. Augustin. lib. 1. contra Iulianum.] sub Silvestro Episcopo, ob causam Montensium missus est Romam, Commentarios in Canticum Canticorum perlegissem, quod Hebraei vocant SIR ASSIRIM, vehementer miratus sum, virum eloquentem praeter ineptias sensuum caeterorum Tharsis urbem, putasse Tarsum, in qua Paulus apostolus natus sit, et aurum Ophaz Petrum significare, quia Cephas in Evangelio idem Petrus sit appellatus [In vulgata et ipsa Hierenymiana versione utroque in loco Ezechielis et Danielis pro Tharsis habetur, Chrysolithus. Et ipse Hieronymus in c. 10. Danielis docet nomen Tharsis significare mare, «iuxta illud quod in psalmo legimus, in spiritu violento conteres naves Tharsis, id est maris.»]. Habuerat utique et in Ezechiele idipsum verbum, ubi de quatuor animalibus scribitur: 'Et species rotarum sicut species Tharsis'[Ezech. 10. 9], et in Daniele de Domino: 'Et corpus eiusdem ut Tharsis'[Dan. 10. 6]. Quod Aquila chrysolitum, Symmachus hiacyntum interpretantur. Et in psalmo: 'In spiritu violento conteres naves Tharsis'[Psal. 47. 8]. Et inter lapides qui in ornatu sacerdotis, tribuum nominibus sculpti sunt, eiusdem lapidis nomen inseritur, et omnis fere Scriptura hoc vocabalo referta est. De Ophaz vero quid dicam, cum supra dictus Daniel propheta in tertio anno Cyri regis Persarum, post tres hebdomadas ieiunii atque tristitiae dicat: 'Extuli oculos meos, et vidi, et ecce vir unus vestitus baddim, et renes eius cincti auro [Vulg. Obrizo.] Ophaz'[Dan. 10, 5]. Plura quippe apud Hebraeos auri sunt genera. Unde ob distinctionem, nunc OPHAZ positum est, ne quis ZAAB putaret, quod in Genesi cum lapide carbunculo praedicatur [Gen. 2. 12].2 Quaeris si Tharsis lapis chrysolithus sit, aut hiacynthus, ut diversi interpretes volunt, ad cuius coloris similitudinem Dei species scribatur, quare Ionas propheta Tharsis ire velle dicatur [Ionae 1], et Salomon et Iosaphat in regnorum libris naves habuerint, quae de Tharsis solitae sint [Reginae Codex, solitae sint afferre, vel exercere, etc, quod infra est ὁμὼ υμον latine aequivocum dicitur.] exercere commercia [2 Reg. 10]. Ad quod facilis est responsio ὀμώνυμον esse vocabulum, quod et Indiae regio ita appelletur, et ipsum mare, quia caeruleum sit, et saepe solis radiis percussum, colorem supra dictorum lapidum trahat, et a colore [Tharsum alterum Iovanni filium, ut Tharsensibus, antiquis Ciliciae populis nomen fecisse probet Iosephus lib. 1. Antiq. cap. 6., indicio esse dicit, quod urbs apud eos celeberrima, eademque metropolis dicta sit Tarsus, absque aspiratione, Theta ad nomen enuntiandum ab iis converso in Tau. τὸ ταῦ προς τὴν κλῆσιν, ἀντὶ τοῦ θῆτα μεταβαλλὸντων. Hinc forte legit Erasm. apud Hieronymum, Iosephus τ pro θ littera mutata, quod retinuit etiam Victor., in ea saltem quam prae manibus habeo editione Aldi F., nam aliam illi lectionem affingit Martianaeus. Nos nihil ultra Mss. fidem audemus. Vid. Geographum Byzantium, Zonaram, Nicephorum Callix, etc.] nomen acceperit. Licet Iosephus TAU littera commutata, Graecos putet Tarsum appellasse pro Tharsis.3 Innumerabilia sunt, quae in illius mihi commentariis sordere visa sunt. Est quidem sermo compositus, et Gallicano [Intellige ornato et sublimi stylo, ut ipse se explicat Hier. in Epist. V. n. 2. ad Florentium. Sic cothurnum latialis eloquii dixit Sidonius lib 2. epist. 9. Imo et Plinius de Nicophane pictore, Cothurnus ei et gravitas artis. Mox quidam Mss. «non quomodo ipse disertus appareat, sed quomodo eum, etc.] cothurno fluens: sed quid ad interpretem, cuius professio est, non quo ipse disertus appareat, sed quo eum, qui lecturus est, sic faciat intelligere, quomodo ipse intellexit qui scripsit. Rogo, non habuerat decem Origenis volumina? non Interpretes caeteros? non certe aliquos necessarios Hebraeorum, ut aut interrogaret, aut legeret, quid sibi vellent quae ignorabat? Sed tam male videtur existimasse de posteris [Sic emendavimus ex regiis membranis, aliisque, quin etiam ex Cluniacensi Ms., in quo cum utraque lectio exhibeatur, meliorem respuit Martianaeus, legitque cum vulgatis de caeteris, et possit pro posset. Paulo infra duo e nostris, cum mihi in illis multa displiceant. Quod si, etc. reiectis nempe multo plura quam placeant.], ut nemo posset de eius erroribus iudicare.4 Frustra ergo a me eiusdem viri commentarios postulas, cum mihi in illis displiceant multo plura, quam placeant. Quod si opposueris, cur caeteris dederim, audies, non omnes iisdem vesci debere cibis. Iesus in deserto plures hordeaceis panibus pascit, frumentaceis pauciores. Corinthii in quibus audiebatur fornicatio qualis nec inter gentes, lacte pascuntur, quia necdum poterant solidum cibum capere. Ephesii autem in quibus nullum crimen arguitur, ab ipso Domino coelesti vescuntur pane, et sacramentum, quod a seculis absconditum fuerat, agnoscunt. Neque vero eorum qui a me exemplaria acceperunt, vel auctoritate vel aetate ducaris, quum et Daniel puer senes iudicet, et Amos pastor caprarum, in sacerdotum principes invehatur.
Hieronymus HOME

bnf11864.91 bsb4610.256