monumenta.ch > Hieronymus > 35
Hieronymus, Epistulae, 2, 34. AD MARCELLAM , CXXVI. <<<     >>> 36. Seu rescriptum HIERONYMI AD DAMASUM

Hieronymus, Epistulae, 2, 35[Alias 124. Scripta anno 384.]. DAMASI PAPAE AD HIERONYMUM.

1 [Hieronymum, cuius scripta multa se cum aviditate legere profitetur, enixe Damasus rogat, ut subiectis V. quaestionibus ex Veteri Testamento respondeat.]
Dilectissimo filio HIERONYMO DAMASUS. 'Dormientem te, et longo iam tempore legentem potius, quam scribentem, quaestiunculis ad te missis excitare [Quidam Mss. debui.] disposui: non quo et legere non debeas: hoc enim veluti quotidiano cibo alitur et pinguescit oratio: sed quod lectionis fructus sit iste, si scribas. Itaque quoniam et [Olim Etherio tabellario, quo modo ne unum quidem manuscriptum legisse invenimus; sed cum datam Hierosolymis hanc epistolam abs Hieronymo ex praeconcepta Baronii ad an. 378, opinione sibi persuasisset Reatinus Episcopus, confictam lectionem tueri impendio conatus est.] heri tabellario ad me remisso, nullas te iam epistulas habere dixisti, exceptis his, quas aliquando in eremo dictaveras, quasque tota aviditate legi atque descripsi: [Vaticanus et quia pollicitus es; idemque furtivi noctium operis, quod alii plerique Mss. furtivis noctium horis, vel operibus.] et ultro pollicitus es te furtivis noctium operis aliquas, si vellem, posse dictare; libenter accipio ab offerente, quod rogare volueram [Victorii Codices omittunt etiam.] etiam si negasses. Neque vero ullam puto digniorem disputationis nostrae confabulationem fore, quam si de Scripturis sermocinemur inter nos: id est, ut ego interrogem, tu respondeas. Qua vita nihil puto in hac luce iucundius, quo animae pabulo omnia mella superantur.' Quam dulcia, inquit Propheta, [Alii Mss. inverso parumper ordine, «super mel et favum ori meo eloquia tua Domine.»] gutturi meo eloquia tua, super mel ori meo [Ps. 118. 103]. 'Nam cum idcirco, ut ait praecipuus orator, homines a bestiis differamus, quod loqui possumus: qua laude dignus est, qui in ea re caeteros superat, in qua homines bestias antecellunt?'1 'Quid sibi vult quod in Genesi scriptum est: Omnis qui occiderit Cain, septem vindictas exsolvet?'[Gen. 4. 15.]2 'Accingere igitur, et mihi quae subiecta sunt dissere, servans [Vaticanus utrumque, et mox Epistolae, ut et alii Mss. habent pro Epistola.] utrobique moderamen, ut nec proposita solutionem desiderent, nec epistula brevitatem. Fateor quippe tibi, eos quos mihi iampridem [Idem Vaticanus mendose lectitanti, et paulo post pro huius usque legit eius neque.] Lactantii dederas libros, ideo non libenter lego, quia et plurimae epistulae eius [al. huius] usque ad mille spatia versuum tenduntur, et raro de nostro dogmate disputant: quo fit, ut et legenti fastidium generet longitudo: et si qua brevia sunt, scholasticis magis sint apta, quam nobis, de metris et regionum situ et philosophis [Non pauci Codd. disputandis, alii disputantibus, quod ad superiorem vocem Scholasticis referri potest. Sed et supra plurimum veteres membranae variant, dum pro metris aliae muniis, aliae meritis habent.] disputantia.2 'Si omnia Deus [Vaticanus facit, et paulo infra in hac eadem quaestione introivit pro introibit.] fecit bona valde, quare Noe de mundis et immundis animalibus praecepit, cum immundum nihil bonum esse possit? Et in novo Testamento post visionem, quae Petro fuerat ostensa dicenti: Absit, Domine, a me, quoniam commune, et immundum nunquam introivit in os meum, vox de coelo responderit: Quod Deus mundavit, tu commune ne dixeris?'[Act. 10. 14 ][et 15.]3 'Cur Deus loquitur ad Abraham, quod quarta progenie filii Israel essent [Cisterciensis olim Nonantulanus habet exituri.] de Aegypto reversuri, et postea Moyses scribit': Quinta autem progenie exierunt filii Israel de terra Aegypti [Exod. 13. 18. iuxta LXX]:' quod utique nisi exponatur, videtur esse contrarium.'4 'Cur Abraham fidei suae signum in circumcisione suscepit?'5 'Cur Isaac vir iustus, et Deo carus, non illi cui voluit, sed cui noluit deceptus errore, benedixit?'
Hieronymus HOME

bnf11864.91 bsb4610.256