monumenta.ch > Hieronymus > 34
Hieronymus, Epistulae, 2, 33. AD PAULAM PARS QUAEDAM. <<<     >>> 35. DAMASI PAPAE AD HIERONYMUM.

Hieronymus, Epistulae, 2, 34[Al. 141 scripta eodem anno 384.]. AD MARCELLAM [Consule chronicas posteriores notas ad hanc Epist. in Praefatione.], [De aliquot locis Psalmi] CXXVI.

1 [Quid sit panis doloris, quidque filii excussorum in Psalmo 126. eleganter exponit, excusans interea sanctum Hilarium, quod deceptus ab Heliodoro Presbytero, non bene intellexerit excussorum verbum.]
Beatus Pamphilus Martyr, cuius vitam Eusebius Caesariensis Episcopus, tribus [Nimirum integris; ferme enim hic pro facile accipitur, neque eorum probamus sententiam, qui aliquid amplius Hieronymi aevo fuisse volumen, quam liber, ex eo putant, quod in Catalogo absolute tres libros dicat de vita Pamphili ab Eusebio exaratos.] ferme voluminibus explicavit, cum Demetrium Phalereum, et Pisistratum in sacrae Bibliothecae studio vellet aequare, imaginesque ingeniorum, quae vera sunt, et aeterna monumenta, toto orbe perquireret, tunc vel maxime Origenis libros impensius prosecutus, Caesariensi Ecclesiae dedicavit: quam ex parte corruptam, Acacius dehinc, et Euzoius eiusdem Ecclesiae sacerdotes in membranis instaurare conati sunt. Hic cum multa repererit, et inventorum nobis indicem dereliquerit, centesimi vigesimi sexti Psalmi Commentarium [Innui putat Martianaeus in Hebraici Alphabeti litteras editos ab Origene tractatus; nobis est longe verosimillimum superioris Psalmi centesimi decimi octavi partem illam indicari, quae sub Phe exhibetur; peculiari enim unaquaeque littera tractatu donata est a veteribus, quod apud Hilarium, Augustinum, aliosque videre est, ut veluti tot seorsim Psalmi haberentur, quod ab una littera versiculi inscripti sunt.], et PHE litterae Tractatum, ex eo quod non inscripsit, confessus est non repertum. Non quod talis tantusque vir (Adamantium dicimus) aliquid praeterierit, sed quod negligentia posterorum ad nostram usque memoriam non durarit. Hoc ideo dixi, ut quia de eodem Psalmo mihi proposuisti, quid esset panis doloris, in eo quod dicitur: 'Vanum vobis est ante lucem surgere, surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris,' ostenderem me de Origenis Commentariis quid senserit, non habere.2 Unde ad Hebraeum recurrens, inveni pro pane doloris scriptum, LEEM AASABIM, quod Aquila interpretatus est, ἀρτον[Minus bene vetusta editio, διαπονούντων; nec satis vere ad Symmachum legendum quidam putant κακοπαθουμένων, et aerumnosorum.] των διαπονημάτων, id est, panem elaborationum. Symmachus ἄρτον κακοπαθούμενον, quod exponitur, panem aerumnosum. Quinta Editio, et Theodotion, qui in caeteris cum Septuaginta Translatoribus facit, panem idolorum. Sexta πλάνης, id est, erroris. Nec mirandum est de Aquila, si διαπονήματα pro idolis ponat, cum opera manuum hominis sint, et prophetice populus arguatur ad templum diluculo frustra consurgere, et post quietem ad sanctuarium festinare, cum idola, Dei honore venerentur: secundum quod Ezechiel scripsit in ipso templo, sacrificare idolis sacerdotes. Ut autem plenius adducaris, pro dolore in Hebraeo idola posita, hoc ipsum verbum, hoc est, ASABIM, etiam in centesimo decimo tertio Psalmo scriptum est, Septuaginta quoque idola transtulerunt. Nam et in eo loco ubi legimus, idola gentium, argentum, et aurum, opera manuum hominum; in Hebraeo habetur, ASAREEM, quod Aquila interpretatur elaborationes eorum. Unde cum ita veritas se habeat, non frustra quidam doloris panem, aut haereticorum intelligunt sacramenta, aut vitae istius miserabilis, et aerumnosae interpretantur laborem: apud quam in sudore faciei comedimus panem nostrum, et inter spinas, et tribulos brevis vitae alimenta nascuntur.3 Illud quoque de eodem Psalmo interrogare dignata es: Qui sint filii excussorum? Miror te in Hilarii Commentariis non legisse, excussorum filios, credentium populos interpretari, quod scilicet Apostolos illo nomine putaverit appellatos, quibus in Evangeliis sit praeceptum, in quamcumque civitatem introierint, et non fuerint recepti, excutere pulverem pedum suorum in testimonium non credentium [Matth. 10][et Marc. 6]. Licet tu argute praecaveris, non posse Apostolos sub nomine excussorum intelligi, cum sit aliud excutientium, aliud excussorum: quia excutientes sunt, qui excutiant, excussi vero, qui ab aliis excutiantur. Et incongruum esse excussos Apostolos accipi, qui magis excutientes debuerint appellari. Quid igitur faciam? Tantum virum, et temporibus suis disertissimum [Modeste Hilarii sententiam respuit Hieronymus, imo culpam, si qua est, totam confert in Heliodorum. At alioqui doctiss. S. Hilarii editor Benedictinus non intellectum ab Hieronymo Hilarium contendit, quod hic vocem excussorum active sumpserit ab excussor, non passive ab excussus; quod apprime falsum est, et Hilarii locum attendenti constabit.] reprehendere non audeo: qui et confessionis suae merito, et vitae industria, et eloquentiae claritate, ubicumque Romanum nomen est, praedicatur: nisi quod non eius culpae ascribendum est, qui Hebraei sermonis ignarus fuit, Graecarum quoque litterarum quamdam auram coeperat, sed Heliodori Presbyteri, quo ille familiariter usus est, ea quae intelligere non poterat, quomodo ab Origene essent dicta, quaerebat. Qui, quia in hoc Psalmo Commentarium Origenis invenire non potuit, opinionem magis insinuare suam, quam inscitiam voluit confiteri. Quam ille sumptam claro sermone disseruit, et alienum errorem disertius [Duo nostri probae notae Mss. aliique penes Martian. et alieno errore disertius excusatus est.] executus est.4 Restat igitur, ut rursum ad fontem sermonis recurramus Hebraei, et videamus, quomodo scriptum sit. Ubi nos habemus, sicut filii excussorum: ibi legitur, CHEN BNE ANNAURIM, quod Aquila interpretatus est, sicut filii pubertatum. Symmachus, et Theodotion, sicut filii iuventutis. [Sin verius, et ad Mss. fidem, certe concinniori sensu legerant Victorius et Drusius ἡκονηθέντος. At Martianaeus ἀκὀνεος fecit ex Mss. e quibus rursum alii malunt ἐκὀνεως; utroque autem modo non acutum, sive exacutum, quod Hieronymus intendit, sed acumen ipsum significatur, neque adeo satis recte filii acuminis sensus pro filii exacuti sensus dicerentur. Nos quam restitui debere duximus lectionem ἠκόνεος, novo conatu ex Mss. expiscati sumus, etsi enim plerumque ibi ΕΚΟΝΕΟ;C per Ε litteram initio effertur, ea tamen et sono eadem cum Η, et schemate haud multum distat: certe Α longe proximior est. Accedit perquam commodior Graeci vocabuli analogia, qua nimirum facile potuit sextae huius versionis auctor ἠκονὴς adiectivum nomen ab ἀκονέω verbo, quod est exacuo. deduxisse, quandoquidem et νεοκονὴς pro recens acuto a Sophocle, aliisque melioris Graecitatis auctoribus usurpari compertum est.] Sexta ἡκόνεος νοῦ, quod nos dicere possumus, exacuti sensus. Ex quo manifestum est, adolescentiae populos intelligi Christianos, secundum illud exemplum, quod Deus suos sanctos in modum arcus et sagittarum dicatur extendere; ut in Propheta Zacharia: 'quoniam extendi te mihi Iuda, ut arcum'[Zach. 9. 13]. Et Salvator de semetipso: 'Posui me sicut sagittam electam. Et in pharetra sua abscondit me'[Isai. 49. 2]. Denique in sequenti versu, exceptis Septuaginta, qui aliter transtulerunt, et in Hebraeo, et in cunctis Editionibus ita reperi: 'Beatus vir, qui replevit pharetram suam ex ipsis; ut quia metaphoram semel sumpserat ex sagittis, et in pharetra quoque translatio servaretur. Excussos autem et consuetudo sermonis humani vegetos et robustos et expeditos vocat: et ipsi Septuaginta Interpretes in Esdrae libro, pro iuvenibus transtulerunt, in quo ita scribitur: 'Et factum est ex die illa, medii excussorum faciebant opus, et medii eorum habebant hastas et scuta et arcus et thoraces et principes post omnem domum Iuda, aedificantium in muro' [Neem. 4. 16]. Ex quo animadvertimus, et in praesenti loco pro adolescentibus atque puberibus, excussos positos: non ut ille opinatus est pro Apostolis, qui excussi a pedum excussione dicantur. Legi et cuiusdam librum, et elegantem in eo sensum reperi, excussos Iudaeos dici a templo, et lege et gratia Domini, pro eo quod est reprobos: et eorum esse filios Apostolos, qui ex ipsorum semine procreentur, et in similitudinem sagittarum manu Domini contineantur.5 In sequenti quoque Psalmo Heliodorus magis quam noster Hilarius erravit, qui de eo loco, in quo scriptum est: 'Labores fructuum tuorum manducabis,' varia opinatus, asseruit magis stare sententiam, si scribatur [Non igitur sugillat Hilarium, quod praetulerit, labores fructuum pro labores manuum, ut sibi persuadet Hilarii eiusdem editor Benedictinus, sed quod vel ipse, vel potius Heliodorus, inconsulto Graeco textu, fructus laborum pro labores fructuum, approbaverit, eamque magis stare sententiam dixerit. Vide Tractat. in Psalm. 127. num. 4. et 5.]: fructus laborum aliquem manducare, et non labores fructuum: unde spiritualem intelligentiam debere perquiri. Et ex hac occasione longam ingrediens disputationem, tanta operositate, quod volebat intelligi, usus est persuadendi, quanta semper falsitas indiget, ut vera videatur: cum in hoc loco non Septuaginta Interpretes, sed Latini de [Martianaeus post Erasmum Latini de Graeco.] Graeci verbi ambiguitate decepti, καρποὺς fructus; magis quam manus interpretati sint; cum καρποὶ, manus quoque dicantur: quod in Hebraeo ponitur CHAPHACH. Et Symmachus, Quintaque Editio transtulerunt, manuum tuarum, ut ambiguitatem prioris sermonis effugerent.6 Cum haec furtivis, ut aiunt, operis ad lucubratiunculam velox notarii manus me dictante signaret, et plura dicere cogitarem, iam ferme quarta noctis hora excesserat, et repente stimulis quibusdam dolentis stomachi suscitatus, in orationem prorupi, ut saltem reliquo horarum spatio, subrepente somno, frustraretur infirmitas.
Hieronymus HOME

bnf11864.91 bsb4610.256

Hieronymus, Epistulae, 2, 33. AD PAULAM PARS QUAEDAM. <<<     >>> 35. DAMASI PAPAE AD HIERONYMUM.
monumenta.ch > Hieronymus > 34