monumenta.ch > Hieronymus > 33
Hieronymus, Epistulae, 2, 32. AD MARCELLAM. <<< >>> 34. AD MARCELLAM , CXXVI.
Hieronymus, Epistulae, 2, 33. AD PAULAM PARS QUAEDAM.
1 Marcum Terentium Varronem miratur Antiquitas, quod apud Latinos tam innumerabiles libros scripserit. Graeci Chalcenterum miris efferunt laudibus, quod tantos libros composuerit, quantos quivis nostrum alienos sua manu describere non possit. Et quia nunc otiosum est apud Latinos, Graecorum voluminum indicem texere, de eo qui latine scripsit, aliqua commemorabo; ut intelligamus nos Epimenidis dormire somnum, et studium quod illi posuerunt in eruditione saecularium scripturarum, nos in congregandis opibus ponere.2 Scripsit itaque Varro quadraginta quinque libros Antiquitatum: quatuor de vita populi Romani . . . . .3 Quorsum Varronis, et Chalcenteri mentio facta sit quaeritis? Videlicet, ut ad Adamantium, nostrumque Chalcenterum veniamus: qui tanto studio in sanctarum Scripturarum labore sudavit, ut iuste Adamantii nomen acceperit. Vultis nosse quanta ingenii sui reliquerit monimenta? sequens titulus ostendit. Scripsit in Genesim libros tredecim. Mysticarum Homiliarum libros duos. In Exodum Excerpta. In Leviticum Excerpta . . . . . . Item Monobiblia. Περὶ Αρκῶν libros quatuor. De Resurrectione libros duos. Et alios de Resurrectione dialogos duos . . . .4 Videtisne, et Graecos pariter, et Latinos unius labore superatos? Quis enim unquam tanta legere potuit, quanta ipse conscripsit? Porro [al. Pro] hoc sudore quid accepit pretii? Damnatur a Demetrio Episcopo, exceptis Palestinae, et Arabiae, et Phoenicis atque Achaiae Sacerdotibus. In damnationem eius consentit urbs Romana: ipsa contra hunc cogit senatum, non propter dogmatum novitatem, non propter haeresim, ut nunc adversus eum rabidi canes simulant: sed quia gloriam eloquentiae eius, et scientiae ferre non poterant, et illo dicente, omnes muti putabantur.5 Haec quare scripserim, et ad pauperis lucernae igniculum, cito sermone, sed non cauto dictaverim, potestis intelligere, si Epicuros et Aristipos cogitetis.
Hieronymus HOME
bnf11864.91 bsb4610.256