monumenta.ch > Hieronymus > 32
Hieronymus, Epistulae, 2, 31. AD EUSTOCHIUM. <<<     >>> 33. AD PAULAM PARS QUAEDAM.

Hieronymus, Epistulae, 2, 32[Alias 74. Scripta paucis diebus post duas superiores.]. AD MARCELLAM.

1 [Excusat se, quod paucis scripserit, nimirum conferendis cum Aquilae translatione Hebraeis voluminibus occupatus. Brevitatem vero huius Epistulae compensat duabus superioribus Epistulis Paulae et Eustochio directis, quas Marcellae legendas mittit.]
Ut tam parvam Epistulam scriberem, causae duplicis fuit; quod, et tabellarius festinabat, et ego alio opere detentus, hoc quasi παρέργω me occupare nolui. Quaeris quidnam illud sit tam grande, tam necessarium, quo epistulicae confabulationis munus exclusum sit. Iam pridem cum voluminibus Hebraeorum Editionem Aquilae confero, ne quid forsitan propter odium Christi Synagoga mutaverit: et ut amicae menti fatear, quae ad nostram fidem pertineant roborandam, plura reperio. Nunc a Prophetis, Salomone, Psalterio, Regnorumque libris examussim recensitis, Exodum teneo, quem illi ELLE SMOTH vocant, ad Leviticum transiturus. Vides igitur quod nullum officium huic operi praeponendum sit. Attamen ne Currentius noster forte frustra cucurrerit, [Duae nempe superiores, quarum una ad Paulam de Hebraico Alphabeto, altera ad Eustochium de munusculis inscribitur.] duas Epistulas, quas ad sororem tuam Paulam eiusque pignus Eustochium miseram, huic sermunculo annexui: ut dum illas legeris, et in his aliquid doctrinae pariter ac leporis inveneris, putes tibi quoque scripta esse, quae illis scripta sunt.2 Albinam communem matrem valere cupio: de corpore loquor, ut spiritu valeat, non ignorans: eamque per te salutari obsecro, et duplici pietatis officio focillari, quod in una atque eadem Christiana simul diligatur, et mater.
Hieronymus HOME

bnf11864.91 bsb4610.256