monumenta.ch > Hieronymus > 26
Hieronymus, Epistulae, 2, 25. AD EAMDEM MARCELLAM, <<<     >>> 27. AD EAMDEM MARCELLAM.

Hieronymus, Epistulae, 2, 26[Alias 102. Scripta paulo post superiorem.]. AD EAMDEM MARCELLAM, [De quibusdam nominibus.]

1 [Exponit cur nomina quaedam Hebraica sine interpretatione in Scripturarum Translationibus remanserint, et quid significent.]
Nuper cum pariter essemus, non per Epistulam, ut ante consueveras, sed praesens ipsa quaesisti, quid ea verba, quae ex Hebraeo in Latinum non habemus expressa, apud suos sonarent; curque [Minus bene Reginae cod. cum fine.] sine interpretatione sint posita, ut est illud, Alleluia, Amen, Maran atha, Ephod, et caetera, quae in Scripturis respersa memorasti.2 Ad quod nos, quia dictandi angustia coarctamur, breviter respondemus, sive Septuaginta Interpretes, sive Apostolos id curasse, ut quoniam prima Ecclesia ex Iudaeis fuerat congregata, nihil ad credentium scandalum innovarent: [Omittit idem Ms. sed ita ut a parvo imbiberant, traderent. Sed paulo post non male delatus legit pro dilatatus.] sed ita ut a parvo imbiberant, traderent. Postea vero quam in universas gentes, Evangelii dilatatus est sermo, non potuisse semel suscepta mutari. Licet et illud in libris suis, quos ἐξηγητικοὺς vocant, Origenes asserat, propter vernaculum linguae uniuscuiusque idioma, non posse ita apud alios sonare, ut apud suos dicta sunt; et multo melius esse non interpretata ponere, quam vim eorum interpretatione tenuare.3 Igitur ALLELUIA exprimitur, Laudate Dominum, IA quippe apud hebraeos unum de decem Dei nominibus est. Et in illo Psalmo ubi legimus: 'Laudate Dominum, quoniam bonus est Psalmus [Ps. 146. 1]; apud Hebraeos legitur, ALLELUIA CHI TOB [Idem zamer cum simplici m. Forte erat in Hieronymiano exemplari , vel : certe nullum invenimus m. in quo zimra, legatur vel zamera, ut habet hodiernus Hebraeus ; sed eadem scriptionis analogia Sel pro Seta, habent supra atque alibi Mss. omnes. Conferendus Eusebius Comment. in Psal. 104. atque illa praecipue verba, τὸ μέν ἀλληλοῦ, αἶνος νοεῖται, ὅς εἰς θεὸν τὴν ἀναφοράν ἔχει, τό δὲ ἴα ἕν τῶν ἑρμηνευτικῶν τῆς θείας ἐστὶν ὄνομα. Vox quidem allelu laudam significat, quae ad Deum tendit; ipsum vero Ia unum ex his, quibus divina natura denotatur, est nomen.] ZAMMER.4 AMEN vero Aquila πεπιστωμένως exprimit, quod nos, fideliter, possumus dicere, [Sic reposuimus ex editis plerisque et Mss. Martian. dictum. Statim pro Amen Regius liber habet amuna, qua ex voce, cum fidem significet, potest melior elici sensus, mutata paulum interpunctione, ductum adverbium ex nomine fidei, nempe amuna, sic enim hebraice dicitur. Certe non placet repeti hic vocem Amen. De Psalterii vero in quinque libros divisione secundum Hebraeos, recole superiorem adnotationem c in Epist. 23. ad Marcellam.] ductum adverbium ex nomine fidei Amen Septuaginta γένοιτο, id est, fiat. Unde et in fine librorum (in quinque siquidem volumina, Psalterium apud Hebraeos divisum est) fiat, fiat transtulerunt: quod in Hebraico legitur, AMEN AMEN, quo scilicet eo vere dicta quae sunt supra, confirmentur. Unde et Paulus asserit, non posse aliquem respondere Amen, id est, confirmare quae praedicata sunt, nisi intellexerit, praedicationem. MARANATHA magis Syrum est quam Hebraicum, tametsi ex confinio utrarumque linguarum aliquid et Hebraeum sonet, et interpretetur, 'Dominus noster venit;' ut sit sensus: 'Si quis non amat Dominum Iesum Christum, anathema sit'[1. Cor. 16. 22], et illo completo, deinceps inferatur: 'Dominus noster venit:' quod superfluum sit adversum eum odiis pertinacibus velle contendere, quem venisse iam constet.5 Vellem tibi aliquid et de Diapsalmate scribere, quod apud Hebraeos scribitur SELA: et de Ephod, et de eo quod in cuiusdam Psalmi titulo habetur: [Martian. Eieleth, qui dandum librariorum socordiae notat, quod codices omnes legant Meleth. pro Aieleth; facile enim in ignoto vocabulo M, et Al. confunduntur. Titulus est Psalmi iuxta Hebr. 22. quem pro Cervo matutino interpretatur Hier. qua de re dicemus suo loco.] Pro AIELETH, et caeteris istiusmodi; nisi et modum epistulici characteris excederem, et tibi aviditatem magis dilatae [Nobis magis arridet Regii codicis lectio deberem facere quaestionis; sed non immutamus.] deberent facere quaestiones. Tritum quippe est proverbium: Ultroneas putere merces. Unde et nos de industria dicenda reticemus, ut avidius velis audire quae tacita sunt.
Hieronymus HOME

bnf11864.91 bsb4610.256