monumenta.ch > Hieronymus > 24
Hieronymus, Epistulae, 2, 23. AD MARCELLAM, <<<     >>> 25. AD EAMDEM MARCELLAM,

Hieronymus, Epistulae, 2, 24[Alias 15. Scripta biduo post superiorem.]. AD EAMDEM MARCELLAM, [De laudibus Asellae.]

1 [Asellam Virginem, quae Romae veluti in eremo solitariam vitam sanctissime degeret, laudat apud Marcellam, a qua de illius sanctitate audierat.]
Nemo reprehendat, quod in Epistulis aliquos aut laudamus, aut carpimus; cum, et in arguendis malis, sit correptio caeterorum, et in optimis praedicandis, bonorum ad virtutem studia concitentur. Nudiustertius de beatae memoriae Lea aliqua dixeramus: illico pupugit animum, et mihi venit in mentem, non debere nos tacere de Virgine, qui de secundo ordine castitatis locuti sumus. Igitur Asellae nostrae vita breviter explicanda est; cui quaeso ne hanc Epistulam legas: gravatur quippe laudibus suis: sed his potius quae adolescentulae sunt, legere dignare, ut ad exemplum eius se instituentes, conversationem illius, perfectae vitae normam arbitrentur.2 Praetermitto, quod in matris utero benedicitur ei, antequam nascatur: quod in phiala nitentis vitri, et omni speculo purioris, patri virgo traditur per quietem. Quod adhuc infantiae involuta pannis, et vix annum [Privatam quamdam consecrationem intellige, non solemnem, cuiusmodi alia exempla non desunt apud antiquos; nam ex Carthagin. Synod. 3. can. 4. ante annos 25. Virgines consecrare haud licebat. Quod tempus postea Leo primus in antiquo Pontificali ad quadragenariam usque aetatem produxit.] decimum aetatis excedens, honore futurae beatitudinis consecratur. Sit gratiae omne, quod ante laborem fuit: licet Deus praescius futurorum, et Ieremiam sanctificet in utero; et Ioannem in alvo matris faciat exultare; et Paulum ante constitutionem mundi, separet in Evangelium Filii sui.3 Ad ea venio, quae post duodecimum annum sudore proprio elegit, arripuit, tenuit, coepit, implevit. Unius cellulae clausa angustiis, latitudine Paradisi fruebatur. Idem terrae solum, et orationis locus exstitit et quietis. Ieiunium pro ludo habuit, inediam pro refectione. Et cum eam non vescendi desiderium, sed humana confectio ad cibum traheret, pane, et sale, et aqua frigida concitabat magis esuriem, quam restinguebat. Et quia pene oblitus sum, quod in principio debui dicere: Cum primum hoc propositum arripuit, aurum colli sui, quod [Rectius a quibusdam Codd. abest quidem. Murenula autem dicta est, quod Murenae pisci assimilaretur. Anastasius in Greg. IV. Murenam, in qua pendent gemmae hyacinthicae XIII. Item, Muneras prasinales, et Murenam trifilem, etc.] quidem Murenulam vulgus vocat; quod scilicet metallo in virgulas latescente, quaedam ordinis flexuosi catena contexitur, absque parentibus vendidit; et tunicam fusciorem, quam a matre impetrare non poterat, induta, pio negotiationis auspicio, se repente Domino consecravit, ut intelligeret universa cognatio, non posse aliud ei extorqueri, quae iam saeculum damnasset in vestibus.4 Sed, ut dicere coeperamus, ita se semper moderate habuit, et intra cubiculi sui secreta custodivit, ut nunquam pedem proferret in publicum, nunquam viri nosset alloquium. Et quod magis sit admirandum, sororem virginem amaret potius, quam videret. Operabatur manibus suis, sciens scriptum esse: 'Qui non operatur, non manducet'[2. Thess. 3. 10]. Sponso aut orans loquebatur, aut psallens. Ad Martyrum limina pene invisa properabat. Et cum gauderet proposito suo, in eo vehementius exultabat, quod se nullus cognosceret. Cumque per omnem annum, iugi ieiunio pasceretur, biduo triduoque sic permanens, tum vero in Quadragesima navigii sui vela tendebat, omnes pene hebdomadas vultu laetante coniungens. Et quod impossibile forsitan est hominibus ad credendum, Deo autem praestante possibile est, ita ad quinquagenariam pervenit aetatem, ut non doleret stomachum, non viscerum cruciaretur iniuria; non sicca humus iacentia membra confringeret; non sacco asperata cutis foetorem aliquem situmque contraheret: sed sana corpore, anima sanior, solitudinem putaret esse delicias, et in urbe turbida, inveniret eremum Monachorum.5 Et haec quidem tu melius nosti, a qua pauca didicimus; et cuius oculis durities de genibus camelorum in illo sancto corpusculo prae orandi frequentia obcalluisse perspecta est. Nos quod scire possumus, explicamus. Nihil illius severitate iucundius, nihil iucunditate severius, nihil suavitate tristius, nihil tristitia suavius. Ita pallor in facie est, ut quum continentiam indicet, non redoleat ostentationem. Sermo silens, et silentium loquens. Nec citus, nec tardus incessus. Idem semper habitus. Neglecta mundities, et [Olim erat inculta vestis; vitiose item Martianaeus duobus verbis inculta veste; sed piget in his immorari, quae saepius inconsulto lectore emendamus.] inculta veste, cultus ipse sine cultu. Sola vitae suae aequalitate promeruit, ut in Urbe pompae, lasciviae, deliciarum, in qua humilem esse miseria est, et boni eam praedicent, et mali detrahere non audeant. Viduae eam imitentur et virgines, maritae colant, noxiae timeant, suspiciant Sacerdotes.
Hieronymus HOME

bnf11864.91 bsb4610.256

Hieronymus, Epistulae, 2, 23. AD MARCELLAM, <<<     >>> 25. AD EAMDEM MARCELLAM,
monumenta.ch > Hieronymus > 24