monumenta.ch > Hieronymus > 23
Hieronymus, Epistulae, 2, 22 AD EUSTOCHIUM, PAULAE FILIAM. De custodia virginitatis. <<<     >>> 24. AD EAMDEM MARCELLAM,

Hieronymus, Epistulae, 2, 23[Alias 24. Scripta eodem anno quo superior.]. AD MARCELLAM, [De exitu Leae.]

1 [Leae religiosissimae feminae mortem cum Consulis designati, qui sub idem tempus obierat, morte comparat, ostendens quantum discrimen sit inter Sanctorum et Ethnicorum exitus.]
Cum hora ferme tertia hodiernae diei, septuagesimum secundum Psalmum, id est, tertii libri principium legere coepissemus; et docere cogeremur, tituli ipsius partem [Sic quidem Hebraei distinguunt, ex quorum sententia hic loquitur, et in Epistola ad Cyprianum in quinque libros Psalmos esse dispertitos dicit. Verum Praefat. in suam ex Hebraeo interpretationem ad Sophronium, atque alibi, se non eius esse sententiae clare profitetur, atque omnes vult uno tantum libro contineri.] ad finem secundi libri, partem ad principium tertii libri pertinere: quod scilicet, 'defecerunt hymni David, filii Iesse,' finis esset prioris: 'Psalmus' vero 'Asaph' principium sequentis; et usque ad eum locum pervenissemus, in quo iustus loquitur: 'Si dicebam, narrabo [al. narravero] sic, ecce generationem filiorum tuorum praevaricatus sum'[Psal. 72. 15]; quod in Latinis codicibus non ita habemus expressum: repente nobis nuntiatum est sanctissimam Leam exisse de corpore. Ibique ita te palluisse conspexi, ut vere aut pauca, aut nulla sit anima, quae fracto vase testaceo, non tristis erumpat. Et tu quidem, non quod futuri incerta esses, dolebas; sed quod triste funeri obsequium non dedisses. Denique in mediis fabulis [Colloquiis], rursum didicimus, reliquias eius iam Ostiam fuisse delatas.2 Quaeras, quo pertineat ista replicatio? Respondebo tibi verbis Apostoli, 'multum per omnem modum.' Primum, quod universorum gaudiis prosequenda sit, quae calcato diabolo, coronam iam securitatis accepit. Secundo, ut eius vita breviter explicetur. Tertio, ut [Hic Vettius Agorius Praetextatus dicebatur, ut docet vetus Inscriptio. Praefectus Urbi fuit Valentiniano II. et Valente II. Coss. ut scribit Marcellinus: tum Praefectus Praetorio sub Theodosio decessit, cum esset Consul designatus in sequentem annum.] designatum Consulem, de suis socculis [al. saeculis] detrahentem, esse doceamus in tartaro. Et quidem conversationem Leae nostrae, quis possit digno allevare praeconio? Ita eam totam ad Dominum fuisse conversam, ut Monasterii princeps, mater virginum fieret: post mollitiem vestium sacco membra trivisse: insomnes orationibus duxisse noctes: et comites suas plus exemplo docuisse quam verbis. Humilitatis fuit tantae tamque subiectae, ut quondam domina plurimorum ancilla omnium [al. hominis] putaretur: nisi quod eo Christi magis esset ancilla, dum domina hominum non putatur. Inculta vestis, vilis cibus, neglectum caput: ita tamen, ut cum omnia faceret, ostentationem fugeret singulorum, ne reciperet in praesenti saeculo mercedem suam.3 Nunc igitur pro brevi labore aeterna beatitudine fruitur; excipitur Angelorum choris, Abrahae sinibus confovetur, et cum paupere quondam Lazaro, divitem purpuratum, et non palmatum Consulem, sed atratum, stillam digiti minoris cernit inquirere. O quanta rerum mutatio! Ille, quem ante paucos dies dignitatum omnium culmina praecedebant, qui, quasi de subiectis hostibus triumpharet, Capitolinas ascendit arces, quem plausu quodam et tripudio populus Romanus excepit, ad cuius [Gravius legit introitum, cui Mss. aliquot adstipulantur.] interitum urbs universa commota est, nunc desolatus, et nudus, non in lacteo coeli palatio, ut [Praetextati uxor erat Paullina Cereris Sacerdos magna, ut ex antiqua Inscriptione a Smetio allata apparet. Porro in lacteo Coeli palatio mariti animam degere mentiebatur, quod in lacteo circulo seu via immortalitatis sedem, eorumque, qui in Deorum numerum adscriberentur, palatia ethnici constituerent.] uxor mentitur infelix, sed in sordentibus tenebris continetur. Haec vero quam unius cubiculi secreta vallabant, quae pauper videbatur, et tenuis, cuius vita putabatur amentia, Christum sequitur, et dicit: 'Quaecumque audivimus, ita et vidimus in civitate Dei nostri'[Psal. 47. 9], et reliqua.4 Quapropter moneo, et flens gemensque contestor, ut dum huius mundi viam currimus, non duabus tunicis, id est, duplici vestiamur fide: non calceamentorum pellibus, mortuis videlicet operibus, praegravemur: non divitiarum nos [Mendose Victor. divitiarum nos opera.] pera ad terram premat: non virgae, id est, potentiae saecularis quaeratur auxilium: non pariter, et Christum velimus habere, et saeculum; sed pro brevibus, et caducis, aeterna succedant: et cum quotidie (secundum corpus loquor) praemoriamur, IN CAETERIS NON nos perpetuos existimemus, ut possimus esse perpetui.
Hieronymus HOME

bnf11864.91 bsb4610.256