monumenta.ch > Hieronymus > 21
Hieronymus, Epistulae, 2, 20 SEU RESCRIPTUM HIERONYMI AD DAMASUM. <<<     >>> 22 AD EUSTOCHIUM, PAULAE FILIAM. De custodia virginitatis.

Hieronymus, Epistulae, 2, 21[Alias 140. Scripta circa finem anni 383.] AD DAMASUM DE DUOBUS FILIIS.

1 [Evangelicam Parabolam, quae est apud Lucam de Filio prodigo, et filio frugi in modum Commentarii rogatus ipse a Damaso interpretatur.]
Beatitudinis tuae interrogatio, disputatio fuit: et sic quaesisse [Altera haec vox quaerendo facile videatur abundare, nec eam certe habet vetustiss. Edit. ann. 1496.] quaerendo viam est dedisse quaesitis. Sapienter quippe interroganti, sapientia reputabitur. Ais, 'quis est iste in Evangelio pater, qui duobus filiis substantiam dividit [Luc. 15]? qui duo filii? qui maior? quive minor? Quomodo minor acceptam substantiam cum meretricibus dissipat? Fame facta, a principe regionis praeponitur porcis, siliquas comedit; ad patrem redit: accipit annulum et stolam; et immolatur ei vitulus saginatus? Quis sit maior frater, et quomodo de agro veniens, susceptioni fratris invideat? et caetera quae in Evangelio plenius explicantur. Addis insuper: Scio multos in hac lectione diversa dixisse: et fratrem maiorem, Iudaeum, minorem existimasse Gentilem populum. Sed quaero, quomodo Iudaico populo possit aptari: Ecce tot annis servivi tibi, et nunquam mandalum tuum praeterii, et nunquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer. Et illud: Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt. [Sic tamen de iusto et peccatore exponit libellus huius argumenti Hieronymo, sed falso, inscriptus, quem in ultimo Operum tomo exhibemus. In caeteris vero eodem fere ordine, iisque argumentis uterque procedit. Porro Victorius si autem vis, absque ut particula.] Si autem, ut ais, de iusto et peccatore voluerimus esse parabolam, iusto non poterit convenire, ut de salute alterius et maxime fratris contristetur. Si enim invidia diaboli, mors introivit in orbem terrarum; et imitantur eum, qui sunt ex parte eius, nunquid personae iusti tam immanis invidia poterit coaptari, ut foris steterit, et clementissimo patri rigidus obstiterit; solusque livore cruciatus, laetitiae domus interesse noluerit?2 Itaque sicut in caeteris parabolis, quae non sunt a Salvatore dissertae, quam ob causam dictae sint, solemus inquirere: ita et in hac facere debemus, quare Dominus in istiusmodi verba proruperit; et ob quam interrogationem, responsionis similitudino prolata sit. Scribae et Pharisaei mussitabant, dicentes: [Victorius: Quia hic, et paulo post omnes publicani, iuxta Graecum exemplar πάντες οἱ τελῶναι.]'Quare hic peccatores recipit, et vescitur cum eis'[Luc. 15. 2]? Superior quippe sermo praemiserat: 'Erant autem accedentes ad eum publicani et peccatores,' volentes audire eum. Itaque hinc omnis invidia, cur quos Legis praecepta damnarent, eorum confabulationem atque convivium Dominus non vitaret. Et haec Lucas. Caeterum Matthaeus ita loquitur: Cum autem discumberet in domo, ecce multi peccatores et publicani venientes recumbebant cum Iesu, et cum discipulis eius [Matth. 9. 20]. Quod videntes Pharisaei, dicebant discipulis eius: Quare cum peccatoribus et publicanis manducat magister vester? Qui audiens dixit: Non necesse habent sani medicum, sed male habentes. Euntes autem discite quid sit, misericordiam volo, et non sacrificium: non enim veni vocare iustos, sed peccatores. Marcus quoque in eadem verba consentit. Igitur, ut diximus, omnis ex Lege quaestio nascebatur. Lex quippe iustitiae tenax, clementiam non habebat: sed quicumque adulter, homicida, fraudator, et ut breviter dicam, mortali crimine tenebatur, nulla venia poenitentiae laxabatur a crimine, oculum pro oculo, dentem pro dente, animam pro anima iubebantur exolvere [Exod. 21]. Omnes itaque declinaverant, simul inutiles facti erant: non erat qui faceret bonum, non erat usque ad unum [Psal. 13]. 'Ubi autem abundavit peccatum, superabundavit et gratia.'[Rom. 3. 20]. Et, 'misit Deus filium suum [Cisterciens. Ms. commate factum ex muliere omisso, substituit sequens factum sub lege.] factum ex muliere'[Gal. 4. 4], qui destructo medio pariete, fecit utraque unum [Ephes. 2. 2], et austeritatem Legis Evangelii gratia temperavit. Unde et Paulus ad Ecclesias scribens: 'Gratia vobis, inquit et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo'[Rom. 1]: gratia quae non ex merito retributa, sed ex donante concessa est. Pax vero qua reconciliati Deo sumus, habentes propitiatorem Dominum nostrum Iesum Christum, qui donavit nobis delicta nostra; et delevit chirographum mortis, quod erat contra nos, affigens illud cruci: et principatus et potestates fecit ostentui, triumphans eas in ligno. Quae autem maior potest esse clementia, quam ut Filius Dei, hominis Filius [Pro nasceretur Mss. Codd. duo putaretur. Hunc porro locum ex Hieronymo recitat, atque urget Agobardus contra Felicem cap. 10. sed vitiose apud eum dementia legitur pro clementia.] nasceretur? decem mensium fastidia sustineret? partus exspectaret adventum? involveretur pannis? subiiceretur parentibus? per singulas adoleret aetates? Et post contumelias vocum, alapas et flagella, crucis quoque pro nobis fieret maledictum, ut nos a maledicto legis absolveret, Patri factus obediens usque ad mortem: et id opere compleret, quod ante ex persona mediatoris fuerat deprecatus, dicens: 'Pater volo, ut quomodo ego et tu unum [al. idem] sumus, ita et isti in nobis unum sint'[Ioan. 17. 22]. Ergo quia ad hoc venerat, ut quod erat, impossibile Legis, quia nemo ex ea iustificabatur, ineffabili misericordia vinceret, publicanos et peccatores ad poenitentiam provocabat, convivium quoque eorum expetens, ut in convivio docerentur: sicut manifestum esse poterit ei, qui Evangelia sollicita mente perlegerit, quomodo et cibus eius et potus, et deambulatio, et universa quae gessit in corpore, salutem hominum procurarint. Hoc videntes Scribae et Pharisaei, adversus Legem eum facere dicebant: 'Ecce homo vorax et vini potator, amicus publicanorum et peccatorum'[Matth. 11. 19] Nam ante reprehenderant quare curaret in sabbatis. Dominus ergo, ut hanc eorum accusationem clementi ratione superaret, tres parabolas proposuit: e quibus una est, nonaginta novem ovium in montibus relictarum, et unius perditae, quae pastoris humeris est revecta. Alia drachmae, quam mulier accenso lumine perquisivit, et inventa ea, vicinas ad laetitiam convocavit, dicens: 'Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram'[Luc. 15. 9]. Tertia vero duorum filiorum, de qua, ut disputarem pauca, iussisti.3 Et de ove quidem, ac drachma, licet ad unum pertineant intellectum, non est istius temporis disputatio; hoc tantum dixisse sufficiat, ob id has parabolas esse propositas, ut quomodo ibi in inventione pecoris et drachmae laetitia est Angelorum, et circa manentium vicinarum: sic in publicanorum peccatorumque poenitentia, omnium debere esse laetitiam, quibus non est necessaria poenitentia. Unde vehementer admiror, Tertullianum in eo libro, quem de Pudicitia adversum poenitentiam scripsit, et sententiam veterem, nova opinione dissolvit, hoc voluisse sentire, [Tertulliani locus lib. de Pudicit. cap. 9. est huiusmodi, «Aut si quis dubitat ethnicos fuisse publicanos apud Iudaeam usurpatam iam pridem Pompeii manu, atque Luculli, legat Deuteronomium: Non erit vectigal pendens ex filiis Israel.» Voculas tamen ex filiis in hoc Deuteronomii loco codices Hieronymiani non legunt, tametsi Victorius addiderit.] quod Publicani et peccatores, qui cum Domino vescebantur, Ethnici fuerint, dicente Scriptura: 'Non erit vectigal pendens ex Israel [Deut. 23. 18. secundum LXX]: quasi vero et Matthaeus, non ex Circumcisione fuerit Publicanus, et ille qui cum Pharisaeo in Templo orans, oculos ad coelum non audebat erigere, non ex Israel fuerit Publicanus: aut non Lucas memoret: 'Et omnis populus audiens, et Publicani iustificaverunt Deum, baptizati baptismo Ioannis' [Luc. 7. 29.]; aut cuiquam credibile possit videri Ethnicum Templum ingressum, aut Dominum cum Ethnicis habuisse convivium, cum id maxime caveret, ne Legem solvere videretur: et primum venerit ad oves perditas domus Israel; Chananaeae quoque deprecanti pro salute filiae, responderit: 'Non oportet tollere panem filiorum, et dare eum canibus. Et alibi discipulis praeceperit: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis [Matth. 10. 5]. Ex quibus omnibus edocemur, in Publicanis, non tam Gentilium, quam generaliter omnium peccatorum, id est, qui erant et de Gentibus, et de Iudaeis, accipi posse personas. Ille autem qui [al. quia] iuxta insanas et blasphemas feminas suas, id dogmatis defendebat, quo Christianos nollet recipire poenitentes, frustra argumentatus est, Publicanos Iudaeos non fuisse, ut in persona eorum Gentilium tantum populus possit intelligi. Itaque ne longum faciam, ipsa Evangelii verba proponam; et in modum commentarii, quid mihi videatur, ad singula quaeque subnectam.4 Homo quidam habebat duos filios [Luc. 15. 11]. Hominem Deum dici, multis testimoniis approbatur, ut ibi: 'Duorum hominum testimonium verum est. Ego de me testimonium dico, et Pater qui me misit'[Ioan. 10. 17][. 18]. In alia parabola Pastor, in alia paterfamilias nuncupatur, in alia vineam locat, in alia invitat ad nuptias, et diversis similitudinibus rem significat eamdem, ut Iudaeorum superbiam reprobet: et in communi omnium peccatorum, sive Gentilium, sive Israelitarum poenitentiam probet. Quod autem ait, duos filios, omnes pene Scripturae de duorum vocatione populorum plenae sunt sacramentis.5 'Et dixit illi adolescentior: Pater da mihi portionem substantiae, quae me contingit.' Substantia Dei est, omne quod vivimus, sapimus, cogitamus, in verba prorumpimus. Haec Deus aequaliter universis et in commune largitus est, Evangelista dicente: 'Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum'[Ioan. 1. 9]. Iste est dexter oculus, qui a scandalis observandus est: haec lucerna corporis: hoc talentum quod non est in sudario colligandum, id est, delicate otioseque tractandum; nec in terra defodiendum, terrenis scilicet cogitationibus obscurandum.6 Qui divisit eis substantiam. Significantius in Graeco legitur διεῖλεν αὐτοῖς τόν βίον, id est, dedit eis liberum arbitrium, dedit mentis propriae libertatem, et ut viveret unusquisque non ex imperio Dei sed obsequio suo, id est, non ex necessitate, sed ex voluntate, ut virtus haberet locum, ut a caeteris animantibus distaremus, dum ad exemplum Dei, permissum est nobis facere quod velimus. Unde et in peccatores aequum iudicium, et in sanctos et iustos iustum praemium retribueretur [al. retribuetur].7 Quomodo sumus cum Deo, vel ab eo discedimus.---Et non post multos dies, collectis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam. Si Deus coelum tenet palmo, et terram pugillo: et Ieremias dicit, Deus appropinquans: et non Deus de longinquo [Ierem. 23]: per David quoque, quia nullus absque eo locus sit, praedicatur; quomodo filius peregre proficiscitur, et a patre discedit? sciendum igitur, non locorum spatiis, sed affectu, aut esse nos cum Deo, aut ab eo discedere. Quomodo enim ad discipulos loquitur: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi [Matth. 28. 20]: ita ad eos qui sui iactantiam praeferunt, et esse cum Domino non merentur, dicit: Discedite a me, non novi vos, qui operamini iniquitatem [Ibid. 7. 23].8 Recessit ergo iunior filius cum universa substantia a patre, et peregre profectus est. Et Cain egressus a facie Domini habitavit in terra Naid, quod interpretatur, fluctuatio. Quicumque a Deo recedit, statim saeculi fluctibus quatitur et moventur pedes eius. Nam postquam moti sunt homines ab oriente, et a vero lumine recesserunt, tunc adversus Deum impietatis suae aedificavere turrim; tunc dogmatum superbias confinxerunt, volentes curiositate non licita in ipsius coeli alta penetrare. Et vocatus est locus ille Babel, id est, confusio.9 Et ibi dissipavit substantiam suam, vivens luxuriose. Luxuria inimica Deo, inimica virtutibus, perdit omnem substantiam patris; et ad praesens voluptate deliniens, futuram non sinit cogitare paupertatem.10 Cumque consumpsisset omnia, facta est fames valida per regionem illam. Acceperat a patre facultates, ut invisibilia eius per ea quae erant visibilia cognosceret, et ex pulchritudine creaturarum consequenter intelligeret Creatorem. Qui veritatem [Haud bene Victorius in iustitia.] in iniustitia detinens, et pro Deo idola colens, naturae bona universa consumpsit: et consumptis omnibus, coepit egere virtutibus, derelicto fonte virtutum. Facta est fames valida per regionem illam. Omnis locus quem patre incolimus absente, famis, penuriae et egestatis est. Famis [Multifariam locum hunc, et praesertim graecas voces hucusque depravant editores omnes. Et vetustiores quidem λὶμου ἰσχύρου idest valide, adscitis ex Evangelio verbis legebant, quam lectionem emendare conatus Erasmus e manuscriptis substituit, Fames autem μετὰ ἐκ στάσεως ἰσχυρὸς. Haec est, etc. quae Victorius in eo tantum non probat, quod ἐκτασεως legendum velit pro ἐκσὰσεως quod scilicet ἕκτασις productionem, sive extensionem significet, dictaque sit fames illa cum extensione valida. Sed uterque a Benedictino editore vapulat, qui locum subsidio decem exemplarium manuscriptorum sibi gratulatur ita restituisse, Famis autem μεταφορικῶς valide haec est regio, etc. Nos Graecas litteras in manuscriptis hactenus probe lectas negamus, licet eas vetera nostra exemplaria vel omnino non habeant, vel depravatissime habeant. Legimus autem μετα ἐμφάσεος valide, minima ut vides immutatione ab aliis μετὰ ἐκστάσεως sive ἐκτἀσεως, et μεταφορικῶς, ea tamen necessaria, ut sensus constet, et Auctoris mens pateat, vult enim Hieronymus ea in voce valide significantiorem esse gravioremque sensum, qui figurate emphaticus, seu μετά ἐμφάσεος appellatur.] autem μετά ὲμφὰσεως valide haec est regio, de qua dicitur per Prophetam: Qui habitatis in regione umbrae mortis, lux fulgebit super vos [Isa. 9. 2]. At contra est alia regio, quam possessuri sumus mundo corde atque puro viventes, quam sanctus David desiderat, dicens: Credo videre bona Domini in terra viventium [Psal. 26. 13].11 Et ipse coepit egere, et abiit, et coniunxit se uni de principibus regionis illius. Deserto nutricio, qui ad primam vocem bona ei fuerat cuncta largitus, iunxit se principi huius mundi, id est, diabolo, rectori tenebrarum. [Victorius addit harum. Paulo post Behemoth nomen omittit Cisterciens. liber.] Quem nunc inimicum hominem, nunc iudicem iniquitatis, nunc draconem, nunc Satan, nunc malleum, nunc perdicem, nunc Belial, nunc rugientem leonem, nunc Leviathan, nunc Thaninim, nunc Behemoth, et multis aliis vocabulis Scriptura cognominat. Quod autem ait, uni de principibus, plures esse intelligendum est, qui per istum volitent aerem, et diversorum fraude vitiorum, genus hominum suae subiiciant servituti.12 Qui misit illum in agrum suum, ut pasceret porcos. Porcus animal immundum est, quod coeno et sordibus delectatur. Talis est daemonum multitudo, quae per idola manufacta, [Origeniana sententia est, Daemones nidoribus satiari et sanguine, utpote qui cibo indigerent. His paria habet Tertullian. advers. gentes cap. 22 et 23 et lib. de Idololatr. c. 7. atque alibi. Athenagoras quoque in Legatione pro Christianis, quin etiam Gregor. Nazianzenus Orat. 18. Arnobius lib. 3. et 5. contra gentes aliique ecclesiastici scriptores antiqui; quibus Paganica isthaec opinio non usque adeo improbatur. Vid. infra epistol. Synodicam num. 3. et quae ibi adnotamus. Hieronymus vero αλληγορικῶς haec de cibo daemonum dixisse facile putandus est, cum passim Origeni exprobret quod crediderit corporeos fuisse, ipse vero penitus incorporeos senserit.] cruore pecudum et victimis pascitur; et novissime saginatiore quadam hostia, ipsius hominis morte saturatur. Misit ergo eum in possessionem suam, id est, suum effecit esse famulum, ut pasceret porcos, immolans ei animam suam.13 Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis percorum; et nemo illi dabat. In quod in Ezechiele cum increpatione dicitur ad Ierusalem: Et factum est in te perversum ultra mulieres [Etsi non immutamus, veriorem tamen credimus Cisterciensis Ms. lectionem hanc: «ultra mulieres in fornicatione tua, et post te non sunt fornicatae,» ad hunc enim modum Ezechielis textus habet in libris omnibus, si negandi particulam apud LXX. idque in Vatic. tantum exemplari excipias.] quae ante fornicationem tuam, et post te sunt fornicatae, in eo quod dedisti mercedes, et mercedes tibi non sunt datae [Ezech. 16. 34], videmus in filio minore completum. Substantiam suam in regione principis perdidit; et post perditas facultates, missus ad porcos, egestate contabuit. DAEMONUM CIBUS est ebrietas, luxuria, fornicatio, et universa vitia. Haec blanda sunt et lasciva, et sensus voluptate demulcent: statimque ut apparuerint, ad usum sui provocant. Quibus ideo luxuriosus adolescens non poterat saturari, quia semper voluptas famem sui habet; et transacta non satiat: et Satanas cum aliquem sua arte deceperit, et proprium ei imposuerit iugum, ultra ad abundantiam vitiorum non procurat, sciens esse iam mortuum, sicuti multos idololatras videmus panis miseria et egestate confectos. Hi sunt in quibus Propheticus sermo completur: 'Omnibus meretricibus dantur mercedes: tu autem dedisti mercedes omnibus amatoribus tuis, et non accepisti mercedes'[Ezech. 16. 33]. Possumus autem et aliter siliquas interpretari. Daemonum cibus est carmina Poetarum, saecularis sapientia, Rhetoricorum pompa verborum. Haec sua omnes suavitate delectant: et dum aures versibus dulci modulatione currentibus capiunt, animam quoque penetrant, et pectoris interna devinciunt. Verum ubi cum summo studio fuerint ac labore perlecta, nihil aliud, nisi inanem sonum, et sermonum strepitum suis lectoribus tribuunt: NULLA IBI SATURITAS veritatis, nulla refectio iustitiae reperitur. Studiosi earum in fame veri, et virtutum penuria perseverant. Huius sapientiae typus, et in Deuteronomio sub mulieris captivae figura describitur: de qua divina vox praecipit, ut si Israelites eam habere voluerit uxorem, calvitium ei faciat, ungues praesecet, et pilos auferat: et cum munda fuerit effecta, tunc transeat in victoris amplexus. Haec si secundum litteram intelligimus, nonne ridicula sunt? Itaque et nos facere solemus, quando Philosophos legimus, quando in manus nostras libri veniunt sapientiae saecularis, si quid in eis utile reperimus, ad nostrum dogma convertimus: si quid vero superfluum, [Duo Mss. superfluum apparuerit de idolis, etc.] de idolis, de amore, de cura saecularium rerum, haec radimus, his calvitium inducimus, haec in unguium morem ferro acutissimo desecamus. Unde et Apostolus prohibet, ne in idolio quis recumbat, dicens: 'Videte autem, ne haec licentia vestra offendiculum fiat infirmis. Si enim quis viderit eum, qui habet scientiam, in idolio recumbentem, nonne conscientia eius cum sit infirma, aedificabitur ad manducandum idolothyta, et peribit qui infirmus est in tua scientia frater, propter quem Christus mortuus est'[I. Cor. 8. 9]? Nonne tibi videtur sub aliis verbis dicere, ne legas Philosophos, Oratores, Poetas; nec in eorum lectione requiescas? Nec nobis blandiamur, si in eis, quae sunt scripta, non credimus, cum aliorum conscientia vulneretur, et putemur probare, quae dum legimus, non reprobamus. Alioqui quale erit, ut existimemus Apostolum eius, qui vescebatur in idolio, conscientiam comprobasse, et eum dixisse perfectum, quem sciret de idolothytis manducare? Absit, ut de ore Christiano sonet, 'Iupiter omnipotens; et me Hercule, et me Castor,' et caetera magis portenta, quam [Quidam editi ac Mss. quam nomina.] numina. At nunc etiam Sacerdotes Dei, omissis Evangeliis et Prophetis, videmus Comoedias legere, amatoria Bucolicorum versuum verba canere, tenere Virgilium: et id QUOD IN PUERIS necessitatis est, crimen in se facere [Al. voluntatis, et mox ne captivam pro si.] voluptatis. Cavendum igitur, si captivam velimus habere uxorem, ne in idolio recumbamus; aut si certe fuerimus eius amore decepti, mundemus eam, et omni sordium errore purgemus, ne scandalum patiatur frater, pro quo Christus mortuus est, cum in ore Christiani carmina in idolorum laudem composita audierit per sonare.14 'In se autem conversus dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo.' Mercenarios secundum [Martianaeus alienum intellectum.] alium intellectum eos animadvertimus ex Iudaeis, qui ob praesentia tantum bona, Legis praecepta custodiunt. Hi iusti sunt et misericordes, non ob ipsam iustitiam, et ob ipsum misericordiae bonum; sed ut a Deo terrenae felicitatis et longae vitae praemium consequantur. Qui autem ista desiderat, merito compellitur ad obsequium praeceptorum, ne eorum praevaricatione quae iussa sunt, careat concupitis. Porro ubi metus est, non est dilectio. Perfecta quippe dilectio foras mittit timorem. Nam qui diligit, non ideo imperata custodit, quia aut timore poenarum, aut praemii aviditate compellitur; sed quia hoc ipsum quod a Deo iubetur, est optimum. Sensus itaque iste est: Quanti ex Iudaeis ob praesentia tantum bona a Dei obsequio non recedunt, et ego egestate conficior.15 'Surgens ibo ad patrem meum.' Pulchre ait, surgens: patre quippe absente, non steterat. Peccatorum iacere, iustorum stare est. Ad Moysen dicitur, 'Tu vero hic sta mecum'[Deut. 5. 31]. Et in centesimo tricesimo tertio Psalmo: 'Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini, qui statis in domo Domini,' ad benedictionem Domini stantes Propheta in domo Domini cohortatur.16 'Et dicam illi: Pater, peccavi in coelum et coram te, iam non sum dignus vocari filius tuus.' Peccaverat in coelum, qui Ierusalem coelestem reliquerat matrem. Peccaverat coram patre, qui Conditore deserto, fuerat ligna veneratus. Non erat dignus vocari filius Dei, qui servus esse maluerat idolorum. 'Omnis enim qui facit peccatum, [Interserunt vetustiores editi servus est peccati, etc. Sed haec ex alio Scripturae loco adsciscuntur.] de diabolo patre natus est.'[1. Ioan. 3. 7.]17 'Fac me sicut unum de mercenariis tuis.' Fac me, inquit, sicut unum ex Iudaeis, qui te ob praesentium tantum rerum promissa venerantur. Recipe filium poenitentem, qui merecnariis tuis peccantibus saepissime pepercisti.18 'Et venit usque ad patrem suum.' Venimus ad patrem, quando recedimus a porcorum pastione, secundum illud: 'Statim ut conversus ingemueris, salvus eris'[Ezech. 18].19 'Cumque adhuc longe esset, vidit eum pater eius, et misericordia motus est. Antequam dignis operibus et vera poenitentia ad patrem rediret antiquum, Deus, apud quem cuncta futura iam facta sunt, et qui est omnium praescius futurorum, ad eius praecurrit adventum, et per Verbum suum, quod carnem sumpsit ex Virgine, reditum filii sui iunioris anticipat.20 'Et praecurrens incubuit super collum ipsius.' Ante venit ad terram, quam ille domum confessionis intraret. Incubuit super collum ipsius, id est, corpus sumpsit humanum. Et sicuti Ioannes super pectus Iesu recubuit [Ioan. 13], qui secretorum eius effectus est particeps: ita et iugum suum leve, id est, mandatorum suorum facilia praecepta, ex gratia magis quam ex merito super iuniorem filium collocavit.21 'Et osculatus est eum;' iuxta illud quod in Cantico Canticorum Ecclesia de sponsi precatur adventu: 'Osculetur me osculo oris sui.'[Cant. 1. 1.] Nolo mihi, dicens, per Moysen, nolo per Prophetas loquatur: ipse meum corpus assumat, ipse me osculetur in carne: ut et illud quoque quod in Isaia scriptum est, huic sententiae coaptemus: 'Si quaeris, quaere: et ad me habita in saltu.'[Isa. 21. 12. iuxta LXX.] Et ibi quippe flens Ecclesia clamare iubetur ex Seir; quia Seir, pilosus et hispidus interpretatur: ut et antiquum Gentilium significet [Ita reponimus e vetustiss. editione, qua saepius utimur, cum alii editi ac Mss. errorem legerent, minus recte ad Hieronymi mentem, qui Seir piloso, atque hispido, ut interpretatur, Gentilium horrorem comparat.] horrorem, illa pari similitudine respondente: 'Nigra sum, sed formosa, filiae Ierusalem'[Cant. 1. 4].22 'Dixit autem illi filius: Pater, peccavi in coelum et coram te, iam non sum dignus vocari filius tuus.' Dicit se non esse dignum filium nuncupari, et tamen ex naturae voce, ex illa substantia, quam illi pater fuerat aliquando largitus, in nomen trepidus veritatis erumpit: Pater, inquiens, peccavi in caelum. Frustra igitur quidam argumentantur, nomen patris in sanctos tantummodo convenire: cum etiam Deum hic patrem vocet, qui se filii nomine confitetur indignum: nisi forte ideo patrem audet vocare, quia plena mente conversus est.23 'Dixit autem pater ad pueros suos: Celerius proferte stolam priorem, et induite eum;' stolam, quam Adam peccando perdiderat, stolam, quae in alia parabola indumentum dicitur nuptiale [Matth. 22], id est, vestem Spiritus Sancti, quam qui non habuerit, non potest regis interesse convivio.24 'Et date annulum in manu illius;' signaculum similitudinis Christi, secundum illud: 'In quem credentes, signati estis spiritu repromissionis sancto'[Ephes. 1. 13]. Et ad principem dicitur Tyri, qui similitudinem Conditoris amiserat: 'Tu signaculum similitudinis, et corona decoris, in deliciis paradisi Dei natus es'[Ezech. 28. 12][. 13]. Isaias quoque de hoc signaculo loquitur: 'Tunc manifesti erunt qui signantur.' Hoc signaculum in manu datur, quando opera iustitiae Scriptura significat, ut ibi: 'Factum est verbum Domini in manu Aggaei Prophetae'[Agg. 1. ][et 2], dicentis ad Ierusalem: 'Ornavi te, inquit, ornamento, et imposui tibi armillas circa manus tuas'[Ezech. 16. 11]. Rursum ad eum [Victorius ad eum virum qui, etc.] qui indutus est podere, alius locus signaculi demonstratur: 'Pertransi per mediam Ierusalem, et da signaculum in frontibus virorum gementium, et dolentium in omnibus iniquitatibus, quae fiunt in medio eorum'[Ibid. 9. 4]. Quare? ut postea possint dicere: 'Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine'[Psal. 4. 7].25 'Et calceamentum in pedibus eius.' Sponsi quippe perdiderat dignitatem, et nudis pedibus Pascha celebrare non poterat. Haec sunt calceamenta de quibus Dominus ait: 'Et calceavi te hiacyntho. Et calceamenta in pedibus eius'[Ezec. 16. 10]; nec ubi coluber insidians, plantam ingredientis invaderet: et super scorpiones et serpentes securius ambularet; ut praepararetur ad Evangelium pacis: iam non gradiens secundum carnem, sed secundum spiritum; et dictum ei Propheticum conveniret: 'Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona'[Isai. 52. 7].26 'Et afferte vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur; quoniam hic filius meus mortuus fuerat, et revixit, perierat, et inventus est.' Vitulus saginatus qui ad [Erasm. eumque secutus Martianaeus poenitentiae pro poenitentis, scilicet filii: et mox quia pinguedine pro qua. Rectius duo Mss. quia ex eius pinguedine. Notandus autem hic, et subsequens locus pro Eucharistiae sacramento.] poenitentis immolatur salutem, ipse Salvator est, cuius quotidie carne pascimur, cruore potamur. Fidelis mecum lector intelligis, qua pinguedine saturati, in ructum laudis eius erumpimus, dicentes: 'Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi'[Ps. 44. 1]; licet quidam superstitiose magis, quam vere, non considerantes textum Psalmi, ex Patris persona arbitrentur hoc intelligi. Quod autem, ait, 'epulemur, quoniam hic filius meus mortuus fuerat, et revixit, perierat, et inventus est,' ad eumdem parabolae superioris pertinet sensum, in qua dicitur: 'Sic dico vobis, quia gaudium erit coram Angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente.'27 'Et coeperunt epulari.' Hoc convivium quotidie celebratur, quotidie pater filium recipit: semper Christus credentibus immolatur.28 'Erat autem filius illius senior in agro.' Hucusque de persona filii iunioris disputatum est, quem secundum praesentem parabolam, in publicanis et peccatoribus, qui a Domino ad poenitentiam provocabantur, debemus accipere: secundum mysticos autem intellectus, de futura quoque vocatione Gentium prophetari. Nunc ad seniorem filium sermo transgreditur, quem multi simpliciter ad omnium Sanctorum personam, multi proprie ad Iudaeos referunt. Et de Sanctis quidem non difficilis interpretatio est, in eo quod dicitur, nunquam mandatum tuum praeterivi: licet illud videatur obsistere, quod reversioni fratris invideat. In Iudaeos autem cum livor in fratris salute conveniat, hoc repugnat, quod nunquam se dicat eius praeterisse mandatum; de quibus quid nobis videatur, suis in locis conabimur explanare. 'Erat autem filius illius senior in agro, 'in terrenis operibus labore desudans, longe a gratia Spiritus Sancti, et a consilio patris extorris. Hic est, qui ait: 'Agrum emi, et necesse habeo exire et videre illum: rogo te, habe me excusatum'[Luc. 14. 18]. Hic, qui iuga boum emit quinque, et Legis onere depressus, terrenorum sensuum voluptate perfruitur. Hic, qui uxore ducta, ire ad nuptias non potest; et effectus caro, nequaquam unum potest esse cum spiritu. In huius persona etiam illius parabolae operarii congruunt, in qua prima, tertia, sexta, nona hora, id est, vocationibus variis mittuntur ad vineam, et indignantur sibi undecimae horae operarios coaequari.29 'Et cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum.' Illud quod in quodam Psalmo superscribitur pro MELETH, huic sensui convenit. Siquidem MELETH, chorus in unum concinens dicitur. Male autem [Ex his S. Isidorus in Originibus, quod certe ex antiquioribus sumpsit, Symphoniam, dicit, vulgo appellari lignum cavum ex utraque parte pelle extensa, quam virgulis hinc inde Musici feriunt.] quidam de Latinis symphoniam putant esse genus organi, cum concors in Dei laudibus concentus, hoc vocabulo significetur: συμφωνία quippe consonantia exprimitur in Latino.30 'Et vocavit unum de pueris, et interrogavit quidnam essent haec.' Et nunc interrogat Israel, quare Deus in Gentium assumptione laetetur: et aemulatione cruciatus, paternam scire non potest voluntatem.31 'Qui ait illi, quoniam frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quoniam incolumem illum recepit.' Causa laetitiae, quod pari in Dei laudes toto orbe concinitur, salus est Gentium, salus est peccatorum: laetantur Angeli: omnis in gaudium creatura consentit; et de solo dicitur Israel:32 'Iratus autem noluit intrare.' Irascitur se absente fratrem esse susceptum, irascitur eum vivere, quem putabat extinctum: et nunc foris stat Israel, et nunc discipulis Evangelia in Ecclesia audientibus, mater eius et fratres foris stant quaerentes eum [Matth. 12].33 'Egressus autem pater illius coepit rogare eum.' Quam benignus et clemens pater; rogat filium, ut laetitiae domus particeps fiat: rogat autem pater per Apostolos, rogat per Evangelii praedicatores. E quibus Paulus ait: 'Precamur pro Christo, reconciliamini Deo [2. Cor. 5. 20].' Et alibi 'Vobis oportebat primum annuntiari [al. annuntiare] verbum Dei: sed quia repulistis illud, et indignos vos iudicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes'[Act. 13. 46].34 'Ipse autem respondens, ait patri suo: Ecce tot annis servio tibi. Pater supplex ad concordiam deprecatur: ille iustitiam, quae in Lege est, sequens, Dei iustitiae non subiicitur. Porro quae maior iustitia Dei, quam [Quidam mss. ignoscere delinquentibus, etc.] ignoscere poenitentibus, filium suscipere redeuntem? 'Ecce tot annis servio tibi, et nunquam mandatum tuum praeterivi; quasi hoc ipsum non sit praeterire mandatum, saluti alterius invidere, ante Deum se iactare iustitiae, cum nemo coram eo mundus sit. Quis enim laetabitur castum se habere cor, ne [al. vel] si unius quidem diei fuerit? David confitetur: 'In iniquitatibus conceptus sum, et in delictis concepit me mater mea'[Ps. 50. 7]. Et in alio loco: 'Si iniquitatem attendis, Domine, quis sustinebit'[Ps. 129. 3]? Et hic dicit nunquam se praeterisse mandatum, toties ob idololatriam captivitatibus traditus. 'Ecce tot annis servio tibi, et nunquam mandatum tuum praeterivi.' Hoc est quod Paulus Apostolus loquitur: 'Quid ergo dicemus? quia gentes quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam, [Duo verba, iustitia autem, quae et in Hieronymianis quibus utimur huius epistolae mss. inveniuntur, aliisque omnibus Graecis Latinisque sacri textus codicibus, Martianaeus post Erasmum expunxerat.] iustitiam autem quae ex fide est. Israel vero sectando legem iustitiae, ad legem iustitiae non pervenit'[Rom. 9. 30][. et 31]. Quare? quia non ex fide, sed quasi ex operibus Legis. Potest ergo et ex eius persona dici, qui iuxta eumdem Apostolum in iustitia, quae ex lege est, sine reprehensione versatus sit: licet mihi videatur magis se iactare Iudaeus, quam vera dicere, ad exemplum illius Pharisaei, dicentis: 'Deus gratias ago tibi, quia non sum sicut caeteri homines, raptores, iniusti, adulteri, sicut et hic Publicanus'[Luc. 18. 11]. Oro te, nonne tibi videtur ea quae ille de publicano dixerat, dicere iste de fratre? Hic est qui comedit omnem substantiam suam, vivens cum meretricibus. Ad id autem quod ait: 'Mandatum tuum nunquam praeterivi,' patris sermo non congruit: non enim confirmavit vera esse quae dixerat filius, sed irascentem alia ratione compescuit: 'Fili, tu semper mecum es.' Numquid, ait, bene quidem dicis, et fecisti cuncta quae iusseram? [Negandi particulam praeponit hoc loco Cisterciensis liber, ex quo paulo infra legimus in longinquam regionem, cum antea excusi omnes haberent in longam.] Sed mecum es, inquit, semper. Mecum es lege qua stringeris: mecum es, dum mihi et in captivitatibus erudiris: mecum es, non quia praecepta mea compleveris, sed quod te in longinquam regionem abire non passus sum: mecum es ad extremum, secundum illud quod loquutus sum ad David: 'Si dereliquerint filii eius legem meam, et in iudiciis meis non ambulaverint; si iustitias'[Ps. 88. 31. et seqq.]'meas profanaverint, et mandata mea non custodierint, visitabo in virga iniquitates eorum, et in flagellis iniustitias eorum: misericordiam autem meam non auferam ab eis [al. iustificationes].' Quo testimonio et id in quo filius senior gloriatur, falsum esse convincitur, dum in Dei iudiciis non ambulat, et eius mandata non facit. Et quomodo ista non faciens, cum patre semper fuisse dicitur? Dum peccans visitatur in virga, et visitato misericordia non negatur. Nec mirandum patri eum ausum fuisse mentiri, qui fratri potuit invidere: maxime cum in die iudicii quidam impudentius mentiantur, dicentes: 'Nonne in nomine tuo comedimus et bibimus, et virtutes multas fecimus, et daemonia eiecimus [Matth. 7. 22]? Quid vero sit, et omnia mea tua sunt, suo loco congruentius explicabitur.35 'Et nunquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer.' Tantus, inquit, Israel sanguis effusus est, tot hominum caesa sunt millia, et nullus eorum nostrae exstitit salutis redemptor. Ipse Iosias qui placuit in conspectu tuo [4. Reg. 23]: et nuper Machabaei, qui pro tua haereditate pugnabant, contra fas sanctitatis, hostium gladiis interempti sunt, et nullius cruor nobis reddidit libertatem. Ecce adhuc Romano imperior subiacemus: non Propheta, non Sacerdos, non iustus quisquam immolatus est pro nobis. Et pro luxurioso filio, id est, pro gentibus, pro peccatoribus, totius creaturae gloriosus sanguis effusus est. Cumque merentibus minora non dederis, immeritis maiora tribuisti. 'Nunquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer.' Erras, Israel: dic potius, ut tecum epularer. Aut potest esse tibi aliqua iucunditas, nisi patre tecum celebrante convivium? Saltem exemplo docere praesenti. Reverso filio iuniore, et pater laetatur et pueri. Manducemus, ait, et epulemur: non manducate, et epulamini. At tu ea mente, qua invides fratri, qua a patris recedis aspectu, et semper in agro es, nunc quoque vis eo absente inire convivium. 'Nunquam dedisti mihi haedum.' Nunquam pater deteriora dat munera: habes vitulum immolatum: ingredere, manduca cum fratre. Quid haedum quaeris, cui agnus est missus? Et ne simules te nescire, quod missus est, Ioannes tibi eum in eremo demonstravit: 'Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi'[Ioan. 1. 29]. Et pater quidem quasi clemens, et poenitentiam tribuens, te hortatur ad vitulum, non immolans haedum, quem stare scit ad sinistram. Tu vero in fine saeculi, ipse tibi es haedum immolaturus Antichristum, et cum amicis tuis, spiritibus immundis, eius carne saturandus, expleto vaticinio: 'Tu confregisti caput draconis magni: dedisti eum escam populi Aethiopum [Psal. 73. 14].36 'Cum autem filius taus hic, qui devoravit omnem substantiam suam, vivens cum meretricibus, venit, occidisti ei vitulum saginatum.' Confitetur et nunc Israel saginatum vitulum fuisse qui caesus est: intelligunt venisse Christum: sed torquentur invidia, et nolunt, fratre non pereunte, salvari.37 'Ipse autem dixit illi: Fili, tu semper mecum es, et mea omnia tua sunt.' Filium vocal, licet intrare nolentem. Quomodo autem Dei omnia Iudaeorum sunt? Nunquid Angeli, Throni, Dominationes, caeteraeque Virtutes? Omnia ergo intelligamus, Legem, Prophetas, eloquia divina. Haec ei dedit, ut in lege eius meditarentur die ac nocte, secundum illum canonem quem saepe exposuimus Scripturarum, Omnia non ad totum referenda esse, sed ad partem maximam, ut ibi: 'Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt'[Psal. 13]. Et alibi: 'Omnes qui venerunt ante me, fures fuerunt et latrones'[Ioan. 10. 8]. Et Paulus ad Corinthios: 'Omnibus, inquit, omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem'[1. Cor. 9. 22] Et ad Philippenses: 'Omnes enim quae sua sunt, quaerunt; non ea quae sunt Iesu Christi'[Philipp. 2. 21]. Quanquam nihil unquam illi negasse credendum sit, quem [Idem Cisterciens. et vetusta saepius laudata editio ad suum vitulum hortatur edendum.] ad vituli hortatur esum.38 'Epulari nos oportet, et gaudere, quoniam hic frater tuus mortuus fuerat, et revixit; perierat, et inventus est.' Confidamus igitur et nos vivere posse per poenitentiam, qui fueramus mortui per delicta. Et hic quidem ipse filius revertitur: in superioribus vero, in Ove scilicet, et in Drachma, quod erraverat, affertur; et quod perierat invenitur: et simili tres parabolae fine clauduntur, dum in ista ponitur, perierat, et inventus est: ut intelligamus diversis similitudinibus, de eadem peccatorum susceptione signatum. Et haec quidem in Ethnici persona dicta sint, et Iudaei.39 Videamus autem quomodo super sancto generaliter et peccatore parabola ista possit intelligi. Et de caeteris quin iusto conveniat, non ambigitur. Illud est, in quo legenti scrupulus commovetur, cur iustus saluti peccatoris invideat: et in tantum iracundia repleatur, ut nec fratris misericordia, nec patris precibus, nec totius domus iucunditate superetur. Ad quod breviter respondebimus: omnem mundi istius iustitiam, ad Dei comparationem non esse iustitiam. Quomodo enim ex peccatis Ierusalem, Sodoma iustificatur, non quod ipsa sit iusta, sed quod maioribus delictis [Quidam mss. appareant pro fiant eodem sensu, ut etiam paulo post altitudo loco profundum.] fiant minora delicta: ita et hominum omnium universa iustitia non est Deo collata iustitia. Denique Paulus qui dixerat: 'Quotquot ergo perfecti sumus, hoc sapiamus'[Philipp. 3. 15], in alio loco confitetur, et clamitat: 'O profundum divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et ininvestigabiles viae eius'[Rom. 11. 33]? Et alibi, 'Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus.' Et, 'Nunc videmus per speculum in aenigmate'[1. Cor. 13. 9][. et 12]. Et ad Romanos: 'Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius'[Rom. 7. 24]? Ex quibus omnibus edocemur, Dei solius perfectam esse iustitiam, qui solem suum oriri facit super iustos et iniustos: dat pluviam serotinam et matutinam, merentibus pariter et non merentibus; qui de vicis, angulis, et plateis invitat ad nuptias, et [Totum istud comma et deintus quosdam iam quasi secure; expetlit foras, veluti alienum a proposito, et quod sensum ipsum turbare videretur sibi, expunxit Episcopus Reatinus, Brixianos quosdam, ac Florentinos Codices secutus; nos cum habeant exemplaria nostra, aliique omnes vulgati, loco movere tantum non audemus.] deintus quosdam iam quasi securos expellit foras: et ovem, quae ad exemplum filii poenitentis ipsa redire non poterat, vel nolebat, quaerit, et invenit; et inventam suis humeris reportat [Luc. 15]. Multum enim errando laboraverat.40 Ut autem doceamur in Sanctos quoque cadere posse invidiam, et soli Deo puram elementiam derelinqui, filiorum Zebedaei consideremus exemplum: pro quibus cum mater mota pietatis affectu, nimis grandia postulasset, reliqui decem discipuli indignati sunt. Et Iesus advocans eos, dixit: 'Scitis quia principes gentium dominantur eorum; et qui maiores sunt, potestatem exercent in eis. Non ita erit inter vos: sed quicumque voluerit inter vos maior esse, sit vester minister: et quicumque vestrum voluerit inter vos esse primus, sit vester servus: [Idem Reatinus editor superiori voce vestrum omissa, quomodo legit pro quoniam iuxta Graecum et Vulgatum.] quoniam Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis'[Matth. 20. 25. et seqq]. Nulli periculosum, nulli videatur esse blasphemum, quod et in Apostolos in vidiae malum diximus potuisse subrepere, cum etiam de Angelis hoc dictum putemus. 'Sidera quippe non sunt munda in conspectu eius, et contra Angelos suos perversum quid intellexit'[Iob 15. 15. et 4. 18]. Et in Psalmis dicitur: 'Non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens.' Non ait, 'non iustificabitur omnis homo,' sed 'omnis vivens,' id est, non Evangelista, non Apostolus, non Propheta. Ad maiora conscendo, non angeli, non Throni, non Dominationes, non Potestates, caeteraeque Virtutes. Solus Deus est, in quem peccatum non cadit: caetera cum sint liberi arbitrii, iuxta quod et homo ad imaginem et similitudinem Dei factus est, in utramque partem possunt suam flectere voluntatem. Quod si hac sententia non adduceris, saltem illius auctoritate parabolae commovere, in qua per totum diem operarii mittuntur ad vineam [Matth. 20]; et in prima hora vocantur Adam, Abel, Seth: in tertia Noe: in sexta Abraham: in nona Moyses: in undecima Gentium populus, cui dicitur: Quid hic statis tota die otiosi? et illi responderunt: Nemo nos conduxit. Quod autem extrema hora, nostri sit Salvatoris adventus, testis est Ioannes Apostolus, dicens: 'Fratres, novissima hora est. Etenim sicut audistis, quia Antichristus venit, nunc autem Antichristi multi facti sunt, propter quod cognoscimus, quia novissima hora est'[Ioan. 2. 18]. Si haec displicet interpretatio, sequor quocumque duxeris: ita tamen ut eos qui vocati sunt primi, iustos esse fatearis. Quod cum obtinuero, illud inferam: et quomodo iusti murmuraverunt adversum patremfamilias, dicentes: 'Hi novissimi venerunt, et una hora fecerunt: et aequales illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei et aestus? Videntur quidem iuste dicere, nos aequalem debere esse mercedem eius, qui prima hora ad noctem usque sudaverit, et eius qui una hora sit in labore versatus. Sed ista iustitia habet in se livorem, cum alterius invideat felicitati. Denique et Dominus oculum in eis arguit invidentem, dicens: [Hic quoque Victorius vocem Amice delevit, quod in suis manuscriptis codd. non venerit. Caeterum cum Hieronymiania interpretatione tota conferenda est illa Tertulliani lib. de Pudicit. capp. 8. et 9. ut et videas per quos S. Doctor profecerit, et quanto delectu easdem sententias in Catholicum s[.....]um adducat, quas ille ut lapsis deneget poenitentiam, in perversum trahit.] Amice, an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? Unde et ab Apostolo solus iustus, solus dicitur immortalis: non quod Angeli sint iniusti et mortales, sed quod ipse sit immortalis et iustus, cui collata universa iustitia, iniquitas invenitur.41 Ut autem in hac eadem parabola, quam nunc proposuimus, iniustitiam intelligas conductorum, attende paulisper. Qui prima hora conductus est, plus meretur ab eo, qui hora tertia missus est ad vineam: rursum horae tertiae operarius, et sextae horae operarium antecedit: et sextae horae, nonae horae vincit operarium. Quomodo igitur novissimo omnes invident, et eamdem inter se iustitiam non requirunt? Tu qui hora nona conductus es, cur invides ei qui undecima hora est missus in vineam? Quodcumque responderis, quamvis diversum asserueris laborem, ut et praemium maius in diverso labore merearis, eidem apud sextum sententiae subiacebis. Et tu qui hora sexta conductus es, novissimo invides, cur tecum denarium, id est, aequalem consequatur salutem: licet salutis pro labore diversa sit gloria, eadem de te potest tertius dicere: et de tertio rursum primus. Verum ipsi inter se ob non aequalem laborem, et vocationis spatia diversa, aequale praemium libenter accipiunt: in novissimo tantum operario, id est, in Gentium salute discordant, et Domino iniuriam faciunt, et sub omnibus parabolis arguuntur invidiae.42 Non ambigo, quin inculta tibi nostrae parvitatis videatur oratio; sed saepe causatus sum, expoliri non posse sermonem, nisi quem propria manus limaverit. Itaque ignosce dolentibus oculis, id est, ignosce dictanti, maxime cum in ecclesiasticis rebus non quaerantur verba, sed sensus, id est, panibus sit vita sustentanda, non siliquis.
Hieronymus HOME

bnf11864.91 bsb4610.59

Hieronymus, Epistulae, 2, 20 SEU RESCRIPTUM HIERONYMI AD DAMASUM. <<<     >>> 22 AD EUSTOCHIUM, PAULAE FILIAM. De custodia virginitatis.
monumenta.ch > Hieronymus > 21